Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 291 > >|
135[Figure 35]
non naturalis.
nam ſi uiolentus eſſet, non
eſſet perpetuus.
Omnia ergo aſtra feruntur
circa centrum mundi.
Sit modo rota e f g, di
co e non moueri motu circulari nam linea
e c longior eſt g c, ergo recta mouetur ad cen
trum non circa centrum.
Indicio etiam id
eſt: quòd ſi in e ponatur fruſtum aliquod
inſigne plumbi in motu ad g per f deſcen­
det raptim: at dum ex g in e magna cum dif­
ficultate, igitur motus hic non eſt naturalis,
nec circularis.
nihil etiam hoc modo ſponte mouetur. Sed cum non
moueatur per rectam naturaliter, nec æquidiſtans à centro per cir­
culum relinquitur, ut moueatur motu uiolento, aut miſto, ſed non
ex uoluntario, cum nullo modo moueatur æquidiſtans à centro,
ſed ſemper ab e lineæ ad centrum fiant breuiores, liquet eſſe mo­
tum uiolentum: aut miſtum ex naturali, & uiolento.
Propoſitio uigeſima quinta.
Tres ſunt motus omnino ſimplices naturalis, uoluntarius &
uiolentus.
Cor^{m}.
Tres ſunt modi, quibus poſſunt moueri in comparatione ad cen
trum ſcilicet uel recta cum centro, uel æquidiſtando à centro, uel
neutro modo, igitur tres motus.
Rurſus uel à principio interiore
non intelligente, & eſt naturalis, uel intelligente & eſt uoluntarius:
uel exteriore & eſt uiolentus.
Hæc autem diuiſio eſt ſolum propria
non prima.
Nam eſt uiolentus in recta ad centrum: ideo omnis, qui
non eſt in recta ad centrum, nec æquidiſtat, uiolentus eſt: non ta­
men omnis uiolentus eſt extra rectam.
Attractio autem, quæ fit ob
raritatem corporum, ſeu, ut dicunt, à uacuo, uiolenta eſt non natu­
ralis niſi ratione finis, non agentis.
Sunt enim quatuor genera mo­

tus uiolenti ab Ariſtotele poſita, uectio, tractio, pulſio, & uolutio:
quanquam his non opus ſit in demonſtratiua ſcientia.
conſtat enim
uolutionem ex tractione, & pulſione apud illum conſiſtere.
7. Phyſ.
cap. 2.
Propoſitio uigeſima.
Motus ergo compoſiti quatuor neceſſariò ſunt ſpecies.
Si tantum ſunt tres ſpecies ſimplicium, conſtat ratione arithme­
tica quatuor eſſe compoſitorum.
Diſquiramus ergo an ſint natura­
liter tot ſpecies, forſan enim repugnabit aliquis alicui.
Porrò uidea­
mus primò, quot ſint uiolentorum ſpecies: Prima erit cum non ſe­
cundum rectam lineam fuerit: nec à centro æquidiſtantem.
Secun­
da cum fuerit ſecundum rectam, ſed non ad centrum.
Tertia cum
fuerit in recta ad centrum, ſed contrario modo, uelut terræ ſurſum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index