Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 291 > >|
1mectant, quia magis penetrat uis medicamenti, & hæc regula de
humido, & ſicco eſt generalis apud Serapionem, quod non intelli­
gitur ordo in paſsiuis, niſi ſpecialiter exprimatur, nam de ſiccitate
non nego, quin inueniantur medicinæ ſiccæ in tertio, & forſan in
quarto ordine, ſed de hac Galeni oſcitantia, quæ in illo peculiaris
eſt dum uult ſequi ſuas methodos ſine alio diſcrimine, medicis con
ſiderandum relinquo.
Cap. ult.
Cap. 336.
337. &
338.
Secunda difficultas eſt maior, & magis pertinet ad nos, & eſt,
quòd non declarauit an iſti ordines inter ſe aliquam proportionem
ſeruarent, an omnino nullam, ſi enim nulla proportio ſeruatur, fieri
nullo modo poteſt, ut per cognitionem temperaturæ ſimplicium
medicamentorum cognoſcamus temperaturam compoſitorum ex
illis ratione ulla, ſed oportebit ſolum experiri.
Sed ſi ordines ſer­
uant proportionem, adhuc relinquitur dubium, an illa proportio
ſit Arithmetica, uel Geometrica, uel Muſica, & nihil mirum eſſet,
quod eſſet Muſica, ut aliâs docuimus, ubi tractauimus de differen­
tia inter ſenſum auditus, et uiſus.
Sed quia de hac nullus medicus ui
detur intellexiſſe, omittam hanc tractationem.
Et quanquàm Gale­
nus poſsit uideri non exiſtimaſſe, quòd hi ordines non ſeruent
proportionem ullam, quia non auſus eſt tractare de temperamen­
to medicamentorum compoſitorum per rationem temperamen­
ti ſimplicium, nihilominus ſuppoſito quod ita eſſet, quod ſeruetur
altera proportionum, uolo oſtendere rationem componendi in
utraque proportione & Arithmetica, & Geometrica.
Ex quo ſe­
quitur, quod Aueroes quàm oſcitanter tractauerit in quinto ſuo­
rum collectaneorum de hoc, & non diſtinguit, neque docet pri­
mum an ſit aliqua proportio, deinde ſi qua ſit, cuius generis ſit, &
cum in re tam clara pugnet prorſus, ut cœcus ictus maximos eden­
do, ſed in caſſum pleroſque, quàm malè agant qui ei in arduis tan­
tum tribuunt fidei, & authoritatis, ſed hæc eſt infelicitas noſtra, &
ira Deorum.
Suppoſito ergo quod primò ordines diſtinguantur
per proportionem arithmeticam, ſit ſuperficies a b pro quantitate,
60[Figure 60]
& a ſit calida in primo gradu, & b in ter­
tio, erit ergo perinde ac ſi duo corpora
eſſent unum altitudinis unius cum baſi
quadrilatera rectangula a, aliud altitu­
dinis trium, baſi autem quadrilatera ſu­
perficie rectangula b, hoc igitur erit to­
tum miſtum, & quia quantitas medicamenti non mutatur quæ eſt
a, b, ergo talia corpora æquantur uni corpori, cuius baſis eſt a b,
cum ergo talia corpora producantur ex a in unum, & b in tria, ergo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index