Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
Nunc ſolum demonſtrare oportet, quo­
modo
ſtatera perfecta eſſe poſſit: etſi in pre­
cioſis
mercibus mercatores libra vtantur.
Sit
igitur
ſtatera diuiſa tuo modo cum pondere
auxiliari
, quod mobile eſt G, & æquiponi
deret
G in F ipſi D, quia itaque D æqui­
ponderat
G in F, & etiam regulæ KL.
Po­
nantur
enim N pars D, quæ facit æquilibrium
cum LK, & O pars reliqua D, quæ facit æqui­
librium
cum G.
Igitur iuxta primam regulam pro­
portio
O ad G, vt FB ad BC.
Proportio ve­
N ad LK, & eſt vt LK ſuſpenſa in M, ex
tertia
regula, vt L C ad CK ex ſecunda re­
gula
.
Igitur ſtatuemus pondus N primò in
directo
D, deinde facto æquilibrio additio
O
ſemper eſt ſecundum proportionem ad G,
vt
partis LB ad BC.
Secundum igitur æqua­
lia
incrementa BL creſcet O, ſed N manet
idem
ſemper: igitur ſecundum æqualia in­
crementa
partium B L creſcet D pondus.
Æqua igitur ſtatera fieret, ſi ad C apponantur
pondus
faciens equilibrum cum LK: inde diuida­
mus
ſpatia ab agina ad L per æqualia.
Sed
quia
ipſi non apponunt pondus in C, neceſſarium
eſt
vt prima nota, puta P, oſtendat etiam
pondus
LK: vt ſi LK ponderis libras duas,
& D pondus duas libras æquet, nota primi
ponderis
eſſet in K, exempli gratia: ſed quia
G
poſitum in K, grauaret quantum quatuor
libræ
, & præter id etiam LK grauitatem
efficit
duarum librarum, igitur oporteret vt
D
eſſet librarum ſex, igitur pondus eſſet li­
brarum
ſex, & oſtenderet tantùm quatuor.
Ob id faciemus primam notam quatuor li­
brarum
in P, nam & ibi C grauitatem effi­
cit
duarum librarum, & LK duarum alia­
rum
, igitur pondus D erit quatuor librarum,
quod
faciet æquilibrium: igitur nota qua­
tuor
librarum primarum erit in P, & multò
minus
ab agina diſtans, quàm reliquæ inter­
ſe
.
At verò reliquæ inter ſe æquidiſtabunt,
vt
ſi ſecunda fit in Q, tertia erit in H, &
quarta
in M, & quinta in R, & ſexta in E:
ideoque
poſito G in E, oſtendet libras vigin­
tiquatuor
.
Manifeſtum eſt autem ex hoc,

quod
commodum affert non leue, quò G
ſit
pondus per ſe notum, id eſt, libra, vel bi­
libra
, vel trilibra.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index