Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
His itaque conſtitutis, quibus non pauca
quæ
iamdiu latuerunt, oſtendemus naturæ
ſecreta
, ad ignis rurſus hiſtoriam reuertan­
tur
.
Verùm de ſubſtantiarum ſubtilitate ali­

qua
priùs præponere oportet.
Quædam igi­
tur
dicuntur tenues per ſe, vt aër: quædam
quantitate
, vt capilli: quædam quia fluunt,
vt
ſanguis: quædam quia in partes tenuiſſi­
mas
diuidi poſſunt, vt aurum: aliæ quia plu­
ra
ex his habent, vt ſpiritus, qui noſtra­

rum
ſunt operationum inſtrumenta.
Fiunt
autem
ab arte pleraque tenuia, velut plum­
bum
, quòd adeò attenuatur arte, vt in pul­
uerem
redigatur, ex quo horologia fieri ſo­
lent
.
Liquefactum enim agitatur celerrimè
in
mortario: ideò cum cogi non poſſit, tran­
ſit
in puluerem.
Et quamvis ars in tenuiſſi­
ma
redigat ligna, aut lapides, aut metalla,
non
tamen ipſa miſcet, nec attenuat ſub­
ſtantiam
, ſed ſolùm quantitatem.
Ignis ve­
ſi attenuat, ſeparat: aut ſi miſcet, non
attenuat
.
Separando enim quæ craſſa ſunt,
attenuantis
ſpeciem præbet.
Sola natura ſi­
mul
miſcere atque attenuare ſubſtantiam
poteſt
.
Cùm enim ( vt dixi ) nunc vocem
ſubtilia
quæ duci poſſunt, atque ea ductilia,
vel
humida eſſe neceſſe ſit, ignis verò ſic­
cet
, attenuare non poteſt, niſi ſeparet.
At­
tenuat
ergo vel comminuendo ſicca, vt
cùm
arenam in puluerem redigit, aut col­
liquando
, vt metallica: tenues partes ſe­
parando
, vt in diſtillationibus.
Verùm dum
ſicca
comminuat, colliquet humida, etiam

attenuat
.
Contigit tamen in diſtillationibus
aliquid
attenuari ac alteri miſceri, cùm à
calido
humido, non ab igne fiunt.
Calor
enim
miſcet, & cum humido attenuat.
Fit
autem
hoc vaſes in aquam feruentem im­
miſſis
, vocátque Mariæ balneum.
Proximum
bonitate
diſtillationis genus huic in equino
fimo
: inde quod per cineres præſtantiſſimum
in
oleum detractum eſt.
Nam cùm calida
ſit
ac humida ſubſtantia, per multos men­
ſes
calorem ſeruare poteſt, atque longio­
re
temporis ſpatio quàm vuarum acini, quo
oliuarum
ſubſtantia denſior eſt, ac pinguior.
At nullum horum metalla liquare poteſt,
ſed
illa igne indigent.
Sed vt ardentiſſima
diſtillatio
fit per ignes, ita miſtioni ac veræ
attenuationi
inepta: cui fermè ſimilis eſt,
quæ
fit per cineres.
Nam ſi igne diſtillata
fæcibus
ſuis miſcueris, fiet totum pro mo­
lis
ratione grauiùs quàm antea, tum etiam

ſiccius
.
Non igitur verè attenuat ignis, ſed
natura
ipſa, quæ totam ſubſtantiam conco­
quit
ac miſcet.
Vnde ob ſubtilitatem omnia
in
vnum conueniunt, miſtúmque denſius,
fit
, & tamen ex ſubtiliſſimis compoſitum
partibus
.
Ergo in naturali coctione, vt quæ
in
liquido duriſſima, etiam vim ignis obti­
neat
, & mollis balnei in attenuando, partes
craſſiores
comminuuntur, quod ab igne im­
petrari
non poteſt.
Aquæ diflil­
latæ
an vires
habeant
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index