Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
Ergo hîc rurſus dubitatio alia oritur, an
aquam
liceat facere temperatam, quam
quintam
vocant eſſentiam?
Erit autem hæc
( vt docebo ) æther, id eſt, ſubſtantia te­
nuiſſima
mobilis, & quæ motu calorem
temperatum
retinet, & tamen plurimum.
Hæc igitur vires omnes conſeruare poteſt,
& vitam producere.
Nam cum tenuiſſima
ſit
, miſcet ſe humido primo, penetrans ſo­
lida
, ac excrementa ſeparat, quæ in illo
continentur
.
Qui verò calidi plurimum ha­
bet
, eiicit impurum quicquid eſt, natura­
lémque
ob id calorem inſtaurat.
Nihil enim
aliud
eſt ſenectus, quam naturalis caloris
imminutio
: imminuitur verò, quia motus
prohibetur
, vt de igne dixi: ſimilis eſt enim
huius
ad illum ratio.
Motus verò prohibe­
tur
ob terræ ſubſtantiæ abundantiam: quo­
niam
ſola terra plurimam habet materiam,
& motu omninò caret.
Ergo aqua illa calo­
re
cùm ſit temperato, nec cor vexabit, nec
iecori
infeſta erit.
Itaque ſola hæc, iſta quæ
diximus
præſtare poteſt.
Referunt in Bonic­
ca
inſula, quæ ab Hiſpaniola orbis noui M.
C C. paſſuum millibus diſtat, fontem in
vertice
montis eſſe qui ſenes reſtituat, non
tamen
canos mutet, nec tollat iam contra­
ctas
rugas.
Cuius rei præter perſeuerantem
famam
, locuples teſtis Petrus Martyr An­
gerius
Mediolanenſis, à ſecretis Regis olim
Hiſpaniarum
, in ſuis decadibus orbis nuper
inuenti
.
Sed Ouiedus conſtanter negat. Nos
eſſe
poſſe non dubitamus, eſſe haud fatemur.
Tum minus id credendum, quòd breui, &
paucis
diebus id fieri dicunt.
At homo an­
norum
multitudine ſeneſcit, non igitur iu­
ueneſcere
poteſt, niſi annorum ſpatio:
quamobrem
id tentare atque experiri diffi­
cillimum
.
In ac̈re bono, aqua optima eſſe
debet
: aër autem optimus (vt dixi) in mon­
tium
iugis: ibi autem incommoda multa
hominibus
, quare paucis vſu euenit vt à
natura
auxilium hoc aſſequantur.
Ergo vt
ad
rem reuertar, ne tam longè petatur, cùm
ardens
aqua diuturno circulationis motu te­
nuitatem
retinens, caliditatem, acumén­
que
ſaporis ác odoris exuerit, æther eſt.
At­
tamen
primùm fragrat.
Eſt enim nil aliud
odor
frangans, quam acutus, cum modera­
tus
extiterit.
Indicio eſt, quòd piper non
fragrat
, nec zingiber, quia immodicè ſint
acuta
, parua tamen quantitas benè olet.
At
quæ
bene olent contraria ratione, cinamo­
mum
, amomum, crocus, garyophyli, li­
lia
, moſchus; moderatè acuta ſunt: & ſi
plurimum
ex his naribus ſuppoſueris, vt
piper
, cerebrum feriunt, nec bene olere
videntur
.
Allia & cepæ, quòd humorem
habeant
putredinis haud expertem, etſi acu­
ta
ſint, tamen etiam quia moderata non
ſunt
, fœtent.
Igitur ardentem aquam, ſi
ad
temperamentum redierit, tenuitate re­
tenta
neceſſe eſt fragrantem fieri: & ſi fra­
grans
fiat, neceſſe eſt viciſſim in æthera
eſſe
conuerſam.
Fit & quæ iuuentutem in­
ſtauret
aqua cum tyri carne, fit & cum hel­
leboro
, qualem apud patrem meum vidi:
ſed
diuexant corpora, & iuuentutis ima­
ginem
fucatam redimunt, non præſtant iu­
uentutem
.
Æther verò veram præſtat, cùm
eam
retineat diu quam habent, & exornet.
Sed nunquid ſemper? Non, ſed cùm non fue­
rit
prohibens: prohibens autem materia
multa
.
Rurſus ne igne, qui calidiſſimus eſt, te­
nuior
æther?
Certè ſic, nam cœlo conti­
guus
, ideóque leuiſſimus: impreſſam enim
ab
aſtris caliditatem circulatione modera­
tur
tenuitate retenta?
atque eodem modo
hæc
aqua calore ignis ad ſummam redacta
tenuitatem
, motu ipſo refrigeratur, ac tem­
periem
acquirit.
Itaque & hæc, & æther,
medium
quaſi ſunt inter mortalia, immor­
taliáque
.
Locum enim cùm habeat ac tem­
periem
, tum ſubſtantiam cœlo proximam,
corrumpi
nequit.
Dum verò infrà impelli­
tur
, refrigeratur, atque ſic poſt multa ſecu­
la
corrumpitur.
Itaque medium eſt quaſi
mortalis
, ac immortalis, cuius generis Stoi­
ci
animam humanam eſſe credunt.
Sed quòd
hîc
ex ardente aqua æther elaboratur, cùm
à
calore attenuetur, à motu non cogatur,
non
parum tenuius euadit.
Itaque ſimili ra­
tione
vtrunque afficitur.
Sic verò quæcun­
que
calore ignis permutantur, euidentem ca­
liditatem
& ſiccitatem acquirunt: vt calx
& cinis.
Sed differunt, quia in calce calor

non
finitur, in cinere iam exhauſtus fermè
totus
eſt.
Ob id qui eſcharotica componunt
ex
calce & cinere medicamenta, à calce præ­
cipuè
caliditatem quærunt, à cinere ſiccita­
tem
.
Sic qui aquam qua metalla ſeparantur,
educunt
.
Fit autem hoc modo: Halinitri

partem
vnam, liquidi aluminis, quod ro­
chæ
vocant, partes tres, arenæ mediam,
ſiccata
diligenter, & purgata igne diſtillan­
tur
vitreis vaſis.
Colligitur autem ſeorſum
quod
priùs effluit, cùm crocea demum vi­
detur
vaſis facies: actis ignibus alia ſucce­
dit
, quæ priore excipitur plerunque: & ta­
men
ſi aquam fontis excipias, adhuc adeò
acris
eſt, vt nihilominus argentum diſſol­
uat
, & ipſum ab auro ſeparet.
Separatur
autem
ſic: Aqua extractæ partem modicam
accipe
, cui argenti puriſſimi pondus oboli,
id
eſt, XII. granorum impone, ac impoſi­
tam
cineribus tamdiu permitte, donec diſ­
ſoluatur
argentum.
Hæc purgamenta calci
tenui
ſimilia in imum vaſis demittet, qui­
bus
ſublatis quod reliquum eſt aquæ purio­
ris
, toti aquæ à qua iam detraxeras addes,
quæ
ſimili exemplo & ipſa purgamenta illis
ſimilia
in imum demittet, quibus ſublatis
a
quam totam puriſſimam, ac magis habe­
bis
ad argentum ac cætera metalla, præter
aurum
, diſſoluendum efficacem.
Cùm verò
facilè
euaneſcat, vaſe vitreo diligenter oc­
cluſa
tenetur.
Vires autem æſtimanti quan­
tas
habeat, quæ excepta ( vt dixi ) aqua pu­
tei
, etiam ſine igne in horis 24. argentum
in
aquam redigat, modico autem cinerum
calore
in duabus aut tribus horis, non eſt
qui
miram vim vaporibus illis extremis, ac
aquæ
in quam vertuntur, imò incredibi­
lem
non tribuat.
Eiuſdem generis eſt, quæ

fit
ſalibus ammoniaco, nitróque, tum cal-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index