Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1chanto & alumine liquido, æquis partibus,
addita
illis demum æruginis parte quarta:
hæc
eadem arte facta, nec ipſis parcit la­
pidibus
.
Si tamen aliquid Oſtracitis lapi­
dis
Smiridis vocati, quo gemmas expo­
liunt
, addideris, copioſiorem aquam & me­
liorem
habebis, quia non vritur.
His igi­
tur
experimento acceptis, videamus cur
aqua
hæc adeò potens euadat: namque ma­
nifeſtum
edocet experimentum, ſicciorem
partem
vi ignis attenuatam, vim igneam ac

erodentem
ſuſcipere.
Sed cur non ardet aqua
ſeparationis
, vt ardens?
quia ardens cali­
dior
eſt ac tenuior, & etiam minus ſicca:
ideò
ardere poteſt, & egregiè calefacere,
non
tamen erodere.
Illa verò erodere poteſt,
non
ardere, parúmque calefacere.
Simili
igitur
ratione quod ex calchanto oleum vi
ignis
excipitur, quum ſicciſſimam partem
in
humorem vertat, acutiſſimum eſt, atque

linguam
vt ignis ferit.
Conſtat igitur & hac
ratione
aquam fieri poſſe, quæ lapidem veſi­
per catheteram immiſſa, illicò confringet.
Nam cum duo ſint neceſſaria, & quod lapi­
dem
atterat, & quòd veſicæ ſit innoxia, pri­
mùm
præſtabit modus ac materia: nam ex­
tremos
vapores è ſcorpionum cinere, vel
Macedonici
petroſilij, vel tecolitho, aut
lapidibus
cancrorum excipiemus: ſic enim
aqua
fiet quæ etiam porphyritem commi­
nuat
.
Porrò innocentiam præſtat, ſi materia
ex
qua aqua excipitur, omnis ſalſedinis ex­
pers
fuerit.
Non igitur è ſalis genere aliquo,
aut
alumine, vel calchanto, aut vini fæce,
ſed
ex aliquo eorum, quæ nuper retulimus
aquam
excipere oportebit.
Opus autem ſem­
per
eſt diligenti experientia, in confirman­
da
ſubtili ratione, vt ea quæ adeò ſubtiliter
explorauimus
, ſecurè per experientiam con­
firmata
, in vſum hominum poſſimus dedu­
cere
.
Equidem ſcio ſtercus columbinum ac
parietariam
, vel illud hac arte in aquam
deductum
, lapides veſicæ duriſſimos fran­
gere
poſſe.
Quodnam autem illud ſit, quòd
id
facturum ſit, & abſque noxa, experien­
tia
declarari oportet.
Nam & hircinus ſan­
guis
, & leporis pellis, & vitrum, multum
probantur
ratione: ſed tamen nihil horum
forſitan
ſeorſum, ſed ex his aliqua ſimul
iuncta
, atque certa menſura.
Metallicum
certè
ſit tale oportet, aut ad metalli naturam
mutatum
.
Audiui quondam inuentam à quo­
dam
Ianuenſe, ſed denuò amiſſam morte il­
lius
, qui eam notam nemini facere vo­
luit
.
Hoc certum ſanè eſt, inueniri poſſe, at­
que
hanc eſſe illius artem.
Dubitatur autem
an
tenuia magis acuta ſint, & an magis

erodant
.
Andreas Lacuna Segobienſis me­
dicus
, medicamentum recitat Philippi Lu­
ſitani
, quòd conſtat alumine, ærugine, au­
ripigmento
, atque chalcitide, paribus por­
tionibus
, quæ perfuſa aceto acerrimo per
dies
octo, atque in ſole trita ac ſiccata, vt
diutiùs
teruntur, perfunduntur, ſiccantur,
vtque
ſol magis excalefacit, ita celerius car­
nes
in collo veſicæ, & pudendo natas aufert,
atque
minore cum dolore: ad hoc enim me­
dicamentum
paratur.
A ſole igitur, & ace­
to
acri videntur, quæ craſſa ſunt commi­
nui
, ab attritione autem in pollinem redigi.
Quia verò minùs afficit dolore, id contin­
git
, quia partes exuſtæ reſoluuntur.
Videtur
igitur
medicamentum fieri tenuius quanti­
tate
, craſſius autem, & magis æquale ſub­
ſtantia
.
Hoc autem minùs mutat corpus ex
calefaciendo
, aut ſiccando.
Tenuiſſima igi­
tur
tàm quantitate, quàm ſubſtantia cele­
riùs
erodunt: ſed ſubſtantia moderata, minùs
afficiunt
dolore.
Craſſa igitur quantitate,
& tenuia ſubſtantia, dolorem inferunt, &
ſeriùs
erodunt: ſubſtantia craſſa, & quanti­
tate
, ſerò & ſine dolore: vt calx, & ſapo te­
ner
, de quo aliàs dictum eſt: ſubtilia vtro­
que
modo, celeriter, & magno cum dolo­
re
.
Craſſa ſubſtantia, & tenuia quantitate,
erodunt
celeriter, & paruo cum dolore, atque
ea
optima ſunt.
Sed de his, quæ ad hominum
curationem
pertinent, alio loco tracta­
bitur
.
Cæterùm vt ad rem redeam dubitatio

emergit
: Si magnus calor efficit has aquas,
ardentem
puta ac ſeparationis, quomodo ta­
ctu
frigidæ ſunt?
aut ſi iam refrigeratæ
ſunt
, cur metalla colliquant?
vel ſi aliquid
remanſit
caloris, cur vel ſine motu penitùs
non
extinguitur?
vel ſi motu iuuatur ali­
quo
, cur materiam adeò paratam non accen­
dit
?
Horum autem nullum experientia do­
cet
.
Eadem verò ratio & in naturalibus mi­
ſtis
eſt.
Nam ſulphur facillimè accenditur,
& tamen per ſe friget.
Piper exurit linguam,
& corpus vehementer, ſi edatur, accendit,
& tamen tactu frigidum eſt, & igni admo­
tum
, vix ignem concipit.
Decebat Philo­
ſophos
hæc quærere, quæ ſenſu conſtant, &
quotidie
tractamus, quæque cùm inuenta
fuerint
, magnam vtilitatem afferunt, & non
his
relictis, quæ præ manibus (vt dici ſolet)
habemus
, nouas nouas nominibus excogita­
re
quæſtiones, in quibus non minùs incertum
habeas
, quid ſit de quo quæritur, quàm quo­
modo
id quod quærimus, ſit determinan­
dum
: deinde, etiamſi millies rectè, quod ta­
men
vix vnquam accidit, quæſtio diſſolua­
tur
, nihil humano generi afferat vtilitatis.
Cuius ſignum eſt manifeſtum, in tot ſecu­
lis
hos egregios viros nihil vnquam ad vitæ
vſum
inueniſſe, quòd falſis principiis inni­
tantur
, & nugari ac obſtrepere ſolùm his
ſufficiat
.
Igitur ne illos repræhendendo eis
ſimilis
euadam, quæſtionem hanc valdè ne­
ceſſariam
diſſoluere aggrediar.
Primùm igi­

tur
illud proponendum eſt, miſta ex ele­
mentis
credi compoſita, quòd in miſtis ele­
mentorum
qualitates ſint manifeſtæ, atque
ob
id etiam tot elementa credita ſunt in eis
eſſe
, quot combinationes qualitatum, non
concludente
argumento.
Aliud ſyncęrius
indicium
eſt, quòd in quibuſdam terra, vt
in
metallicis ac lapidibus in aliis aqua, ve­

luti
in herbis, manifeſtè videantur.
Illud
quoque
ſupponendum, quod oculis vide­
mus
, terram & aquam ſolas eſſe miſtorum
materias
, & quod & Philoſophus quaſi di­
uinando
dixit, calorem verò ipſum eſſe, qui
hæc
miſcendo concoquat.
Si igitur terrę plu­
rimùm
& caloris igneum efficitur, vt in aquis
iam
prædictis.
Si cum plurima terra modicus
calor
extiterit, terreum dicitur.
Primi exem­
plum
eſt piper, ſecundi lapides.
Si aqua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index