Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
2. de Part.
animal
.
Ca.
1
. in initio.
His igitur vt in principiis acceptis, ad quæ­
ſtionis
diſſolutionem accedamus.
In miſtis
ipſis
tria tantùm apparent, terra, & aqua, &
calor
, qui ea miſcet.
Nam terram, & aquam
ſpontè
miſceri palàm eſt: aër miſtionem refu­
git
, nec miſcere vnquam poteris illum his,
nec
ſi quid aliud eo tenuius eſſet.
De igne ve­
non eſt dubitandum, cùm neque ſit elemen­
tum
, nec quicquam generet.
Ergo ſi miſta

his
conſtarent, violenter miſcerentur.
Ignem
autem
non generare palàm eſt, quia exteriùs
euocat
: at quod generat, intùs reuocat omnia.
Siccat etiam ignis, & quæ generantur, hu­
mido
indigent, quod quaſi glutinum partes
vnum
cohærere faciat.
Rurſus ignis ſeparat
ac
diuidit: generatio autem craſi non ſolùm
miſtione
indiget.
Qualitates etiam ad ſum­
mum
ignis deducit: at quæ ad generationem
conueniunt
, quæque miſcentur, qualitates
mutuò
frangunt.
Denique proprium munus
eſt
cœleſtis caloris, generare, non autem ig­

nei
: neque enim ignis vita potentia eſt.
Miſ­
cet
autem ignis corpora, ſed tamen ſubſtantias
ipſas
diuidit, ac ſeparat.
Propterea panis igne
conficitur
, caro verò corrumpitur: verùm
quia
vſus non admittit, vt carnes crudas

edamus
, igne eas coquimus.
Quòd ſi car­
nes
, & oua cruda comedere conſuetum
eſſet
, ad vitæ diuturnitatem non parùm con­
duceret
.
Verùm quia hæc edere haud licet,
quæ
cruda poſſunt, lac, mel, oleum, bu­
tyrum
, ſuccarum, olera plæraque tenuioris
ſubſtantiæ
, ſi edantur, vtiliora erunt tàm
vitæ
, quàm valetudini.
Nam etſi (vt dixi)
ignis
corpora miſceat, & ex ſulphure, ar­
gentóque
viuo conficiat cinnabarim, ſub­
ſtantias
tamen alimentorum ſeparat, & tenue
à
craſſo ſeiungendo deterius reddit.
Itaque ni
faſtidium
obſtaret, oua, oſtrea, oblongáque
conchylia
cruda edere melius eſſet, quàm
cocta
.
Atque in vniuerſum ſi vires validæ
fuerint
, & faſtidium homines non vexet, ig­
nis
propè pro cibis nulla eſſet neceſſitas aut
vtilitas
.
Sed maluerunt hoc modo lautè, pa­
rúmque
viuere, quàm diu ferarum, aut ru­
ſticorum
ritu.
Ob id tamen non parùm his,
qui
in ἐρέμῳ habitarunt, ad vitæ longitudi­
nem
conduxiſſe arbitror crudorum cibo­
rum
eſum.
Nam cruda quum coquun­
tur
, meliora ſunt coctis, quæ non ignis
vitio
carent.
Sed à pueritia aſſueſcere
oportet
.
Calor igitur quadruplex: alius vt in prin­
cipali
agente, id eſt, radiis ſiderum: alius
& ipſe in actu, ſed ſicco iunctus: tertius,
humido
: quartus autem veſtigium eſt calo­
ris
, non calor.
Primùm igitur cœleſtem vo­
care
ſolemus, eſtque aliorum origo & fons:
hic
vt talis eſt, caleſacit, nondum tamen
generat
, quia materiæ coniunctus non eſt.
Hunc Ariſtotelici, qui audacter in his, in
quibus
coargui non poſſunt, litigant, non
eſſe
calorem dicerent.
Nullum enim eſſe
calidum
ſitus, quòd cœlum omnis ſit ex­
pers
qualitatis.
Secundus igneus eſt, & vo­
catur
, qui nihil generat, qui iunctus ſic­
citati
inſtrumentum eſt potiùs corruptio­
nis
, & ſeparationis, quàm miſtionis, aut
craſis
, ſine quibus non fit generatio.
Nec
ſolùm
ignis, ſed omnis calor ex illius gene­
re
corrumpit, & generationi repugnat.
Ob
id
nec cineribus oua excepta pullos edunt.
Tertiò nomen eſt naturalis calor, qui &
ipſe
motu indiget: nam omnis calor dum
viget
, motu indiget, & depaſcitur ſubie­
ctam
materiam.
Hic verò duplex, alius qui­
dem
manifeſtum habens motum, reſolu­
tionémque
, qualis in animalibus perfe­
ctis
maximè, atque magis in ſanguineis:
aut
obſcurum motum, qualis in plantis,
multóque
magis in ſeminibus earum, atque
metallicis
: in his enim motum calor habet
obſcurum
, & tamen humidum diſſoluit.
Indicio eſt, quòd ſeruata ſemina areſcunt,
etiamſi
inungantur, anni ſpatio vel bien­
nij
, ſeneſcúntque non ſecùs ac homines ru­
gis
contractis, leuioráque infœcunda etiam
facta
.
Calor is autem facultas dicitur, velut
in
pipere, cùm à tota planta deriuatur in ſe­
men
, & à toto monte in metallum, vel à ma­
gna
parte, nimis concoquens, quòd conco­
qui
debet, terream maximè partem: túncque
igneum
redditur, ſi multus calor extiterit:
ſi
paucus, lapis: ſi in aqueam ſubſtantiam
multus
agat, fit pingue: ſin paucus,
aqueum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index