Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1prunas abſque flamma impone: nec pene­
trat
oleum refugiens ignem, nec ardet char­
ta
, quia non poteſt ſiccari, oleo repugnan­
te
: ignis verò non ſine extrema ſiccitate,
nec
flamma, nec motus attenuare poſſunt,
vt
ignis accendatur, incaleſcit tamen ſen­
ſim
mutatis prunis atque ita feruet, quod
mirum
videtur, adeò vt impoſiti piſces co­
quantur
.
Sed cur filum ouo circundatum, non
ſolùm
in prunis, ſed nec in flamma ardet?
quia non fit ignis, niſi calor ad ſummum
deducatur
, at ſemper prohibetur ab ouo ne
ad
ſummum deducatur, quia ouum comburi
non
poteſt: at quod non comburitur, aliquo
modo
ſemper refrigerat, quod eſt maximè
calidum
.
Eadem ratione linteum chryſtallo
polito
ſuperpoſitum non ardet ſub pruna,

etiamſi
folle ſufflaueris.
Sed ſi calor in
humido
generat, cur non in aqua feruente
generatio
?
quia calor ille aut non eſt in ſub­
ſtantia
aquæ, vel eſt etiam in alio quod ſic­
cum
eſt.
Indicio eſt, quòd aqua feruens vt
ignis
vrit.
Quòd verò in illius ſubſtantia
non
ſit, indicat, quòd igne amoto aqua
ſpontè
refrigeratur.
Sed calor ſi in humido
ſit
, generat: vt cùm caro ſoli exponitur,
vermiculi
generantur, & in fimo vermes, &
in
Ægypto oua fimo contecta pullos edunt.
Fertur & olim Liuiam Auguſtam cùm ouum
fouiſſet
in ſinu, alternantibus per vices an­
cillis
, eduxiſſe criſtatum gallum.
Calor ve­
putridus è genere eſt ignei, quia ſiccus:
ſed
ſimilis eſt naturali, quia cum generatio­
ne
eſt.
Differt ab igneo, quia motum non ha­
bet
manifeſtum: igneus autem habet, ideò

ex
altero in alterum tranſitus.
Nam igneus
moderatus
putrefacit, putridus auctus vrit,
ardet
, & accendit.
Ob hoc putridæ febres cum
tanto
ſunt æſtu.
Cur igitur igneus calor in
naturalem
non poſſit tranſmutari, cauſæ ſunt
manifeſtæ
.
Nam igneus ſiccus eſt, & humi­
dior
fieri nequit, qualis eſt naturalis.
Igneus
etiam
euocat, & ſeparat, naturalis intrò tra­

hit
, & miſcet.
Omnis enim calor humidus
miſcet
.
At naturalis in putridum, & igneum
tranſire
poteſt, quia humidum à calore ſic­
catur
.
Ob hoc igitur ignis humida denigrare
ſolet
, quia humidum exterius euocat, aërém­
que
expellit, ſicca dealbat: quia quod erat hu­
midi
, abſumit.
Rurſus dubitabis, ſi ignis agit in aquam,
aërem
generat, cur non igitur humidum pin­
gue
?
Reſpondeo, pingue fit ob miſtionem,
ignis
autem ſeparat.
Separat autem propriæ
vtilitatis
cauſa, quia aqueum propellit,
quod
vri nequit, velut in lignis viridibus,
quæ
cùm accenduntur, aquam exudant.
Depaſcitur autem pingue humidum, in
quod
olim dum viueret, calor naturalis fun­
datus
erat.
Ergo quod ardet, tenuiſſimum
& ſicciſſimum eſſe neceſſe eſt, vt palea,
aqua
ardens, pyrius puluis.
Sed in hoc ali­
quid
eſt terreum propter halinitrum, ideó­
que
ſtrepitum edit.
Conati ſunt ob id qui­
dam
detracto halinitro puluerem compone­
re
, qui ſine ſtrepitu ſphærulam emitteret.
Quòd ſi lentè, & ſine magna vi fieri poteſt.
Atque hunc Braſauolus refert Ferrariæ Du­
cem
inueniſſe, ſed qui ſine impetu, ac ad
XII
. fermè tantum paſſus extenderet ictum:
cum
magna autem vi ( vt dixi ) penitùs eſt
impoſſibile
.
Detracto enim halinitro, ad­

huc
adeò elaborari poterit puluis pyrius, vt
ſphærulam
emittat, & ſine ſtrepitu.
Sed in
vniuerſum
, quantùm è ftrepitu, tantùm
ex
impetu detraxeris.
Ergo ſubiecta mate­
ria
ignem variare ſolet, atque illius vires:

adeò
vt ignis è carbonibus vel lignis ſoli­
dioribus
, vt quercu, vel lapidibus, aut in
metallis
fixus, viſum non leuiter offendat,
cùm
ex ſaligneis ac ſtipulis innoxiùs penè
ſit
.
Vt enim ſolidior eſt materia, ita ignis
denſior
eſt.
Omnis enim calor talis eſt,
quale
alimentum.
Vnde ſolidiora alimen­
ta
robuſtiorem calorem efficiunt.
In­
de
ſplendor maior ac viuacior, qui ſpiritus
in
oculo hebetat, & tenuiſſimum illud hu­
midum
, in quo videndi vis ſita eſt, ſiccat,
& conſumit.
Eadem ratione, quod tamen

magis
mirum eſt, metalla igne liquata è li­
gnis
mollibus tenaciora redduntur, & mol­
liora
: è validioribus autem dura, & fragi­
lia
, tantùm poteſt materiæ varietas.
Suſcipit
& varietatem à natura propria & modo ap­
plicandi
.
Imbecillis eſt cùm ſupponitur, vt
cùm
carnes coquimus, applicatur ſub, vt ve­
hementiùs
agat: nam (vt diximus) ignis na­
turâ
ſursùm tendit.
Proximus huic eſt: quem
vocant
reflexum: fit cùm ſuprà & infrà ap­
plicatur
, vel à latere, oppoſito latere vim ig­
nis
reddente: hoc mollia metalla eruuntur
ex
lapidibus, quibus iuncta ſunt, & argen­
tum
ab ære ſeparatur.
Tertium genus eſt ig­
nis
ambientis, cùm vndique res, quam vre­
re
tentamus, aut colliquare, ab igne ſine
follibus
circumambitur.
Extremus modus

eſt
, quo nullus violentior, cùm difficilli­
mas
materias duriſſimis lapidibus miſtas col­
liquare
volumus.
Fit autem hoc modo: Va­
ſa
longitudinis cubitorum quatuor, aut ſal­
tem
trium, latitudinis dodrantis, craſſitu­
dinis
digitorum trium, in imo flexa, ac ad
cubiti
figuram fermè formata, ſine fundo,
ex
ſilice nigro maculis albis inſperſo fiunt:
in
medio longitudinis foramen, atque in eo
canalis
ad vnguem collocatus, per quem
ſpiritus
follium intùs feratur: in imo fora­
men
, per quod liquata materia deſcendat.
Ima pars vaſis obſtruitur, eo ( vt dixi) reli­
cto
oſculo, argilla & carbonibus tritis ſimul
tuſis
, & in formam cæmenti ac tenaciorem
redactis
.
Hæc ſic diſpoſita, à ſimilitudine
Manicæ
metallicæ dicuntur.
Implentur in­
tùs
materia, quam liquare propoſitum eſt,
atque
carbonibus alternatim concluſus hic
ignis
ſummam habet vim, cunctáque ne­
ceſſe
eſt, ſi non colliquantur, vri.
Non vul­

garis
vtilitas eſt ſpiritus, qui per canalem ex
follibus
intùs immittitur: hic primò, quòd
palàm
eſt, ignem accendit, & flammam ſuſ­
citat
, ipſúmque ignem cogit vehementiùs
penetrare
.
Secundò, cùm frigidus ſit, conce­
ptum
a metallo calorem cogit, ac intrò pel­
lit
, atque ſic materiam in qua eſt, diſſoluit.
Tertiò ſi quid liquatum eſt, ne vratur, pro­
hibet
, calorémque mitigat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index