Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1generat, quid prohibet, ne in miſtis aërem
etiam
eſſe ponamus?
Nam vt frigida & ſic­
ca
materia ibi eſt, non pura terra, & frigi­
da
, & humida, non autem aqua: ſic cali­
da
& humida materia illa aër dici poterit,
& calida ac ſicca ignis: atque ſic res hæc ad
opinionem
Ariſtotelicorum denuò redibit.
Sed differentia non parua eſt. Primò, quia
aër
ibi nullus eſt: fit enim aër à calido igneo
non
naturali: quòd & ſi fiat, extruditur.
Palam eſt hoc, quòd homines, qui vali­
dum
habent calorem naturalem, expertes
flatus
ſunt: ſunt qui verò bile abundant &
calidi
ſunt naturâ, modicum tamen ha­
bent
naturalis caloris, flatu abundant.
Deinde quòd aliud ſit dicere, ab initio ge­
nerationis
quatuor elementa miſceri, aliud
quòd
in miſtis poſtquam miſta ſunt, inue­
niantur
partes his elementis conſimiles.
Ac­
cedit
, quòd pars illa, quæ igni ſimilis vide­
tur
, huic noſtro ſimilis eſt, quod elemen­
tum
nullum eſſe conſtat.
Denique quod ma­
ius
eſt, terreæ & aqueæ partes cùm ſeparan­
tur
, non ſola qualitate, ſed etiam ſubſtan­
tiis
terram & aquam referunt: igneæ autem
& aëreæ non ſubſtantiis, ſed ſola qualitate.
Itaque, vt dictum antè fuit, terra, aqua, &
calorin
humido cuncta generant, è quibus
tamen
ſecundum ſimilitudinem qualitatum
quatuor
ſubſtantiæ fieri videntur.
Nam quam­
vis
( vt dixi ) aër naturâ ſit frigidiſſimus, in
miſtis
tamen quatuor ſunt partes, ſubſtantia
& viribus differentes.
Terra enim, quæ ca­
lore
euicta non eſt, frigida & ſicca manens,
naturam
, cùm ac ſubſtantiam, & nomen
priùs
ei inditum retinet, tametſi minimè ter­
ra
ſit.
Pars autem eius: quæ à calore ſupe­
ratur
, ſicca manens, euadit calidior, voca­
túrque
ignis vel quia igni noſtro ſimilis ſe,
licet
inferior viribus: vel quia de igne talem
veteres
opinionem habuerint.
Simili ratione
aqua
, quam calor euincere nequiuit, aqua
vocatur
, nec tamen aqua eſt.
Pars autem,
quam
calor ſuperauit, dicitur aër, quia ca­
lida
eſt, & humida ſubſtantia: talem enim
aërem
eſſe veteres exiſtimauerunt, quum
tamen
( vt dixi ) aër velut cætera omnia ele­
menta
ſit frigidiſſimus.
Atque hæc de miſto­
rum
partibus quæſtio clara eſt.
Alia huic
difficilior
ſuccedit quæſtio.
Nam ſi calor
putridus
eſt in ſicco, quomodo generat?
Po­
ſuimus
enim ipſum igneæ naturæ, & tamen
animalia
generare palàm eſt.
Si autem in

humido
, quomodo corrumpit?
Verùm ob id
generat
, quia à naturali ſubſtantia non dif­
fert
.
Etenim quum in humido ſitus ſit, natu­
ralis
dicitur his, quibus conuenit: his au­
tem
quibus eſt diſſimilis ac noxius, non na­
turalis
ac putridus appellatur.
Cùm enim ca­
ro
corrumpitur, calor qui intus eſt carni
quidem
putridus, vermi autem generando
naturalis
eſſe videtur.
Ob hoc igitur ca­
lor
omnis putridus aliquid generat, & ali­
quid
etiam corrumpit.
Quia enim elemen­
ta
omnia ( vt dixi ) frigidiſſima ſunt, ſuper­
ueniente
calore neceſſariò agitantur atque
miſcentur
, & aliquid generant, pro caloris
ac
materiæ natura: humidum primò, inde fun­

gos
, pòſt herbarum genera quædam, tum
vermes
atque ſerpentes.
Vnde animæ ſub­
ſtantia
ipſa manifeſta eſt, quia calore quo­
dam
cœleſti conſtat.
Neque ergo putredo
vlla
fit, quæ non ſit generatio.
Et calor idem
ſemper
hoc generat, illud corrumpit.
Et
quum
ex pomo homo nutritur, humanus
ille
calor pomo quidem putridus eſt, homi­
ni
autem naturalis.
Dicitur tamen magis
naturalis
is, qui eſt in ſemine, quia tranſ­
mutatio
fit ad nobilius.
Putridus autem vo­
catur
, quum generantur animalia, quæ vi­
liora
ſunt his, ex quibus generantur.
Vt
igitur
in ſemine actio omnis, niſi impedia­
tur
, ad generationem eſt, ita etiam in pu­
trefactione
: nam & illa opus naturæ fruſtra­
ri
contingit.
Omnis ergo calor ſimilis na­
turalis
dicitur, & conſeruat: diſſimilis au­
tem
putridus appellatur, & corrumpit.
In
hypydem
iis enim ouis calor gallinæ cor­
rumpit
, & aliud generat, non pullum: quia
calor
ille non eſt ei naturalis.
In ouis au­
tem
, quæ ſemine galli fœcunda facta ſunt,
naturalis
fit, & pullos generat.
Vnus igi­
tur
, idémque calor & naturalis eſt, & pu­
trefaciens
.
Ergo ſi calor omnis, qui corrum­
pit
quod iam eſt, putridus dicitur, etiam
qui
in ſemine eſt, putridus meritò dici poteſt:
corrumpit
enim ſemen plantæ vt plantam,
& aſini vt aſinum, & hominis vt hominem
generet
.
Quamobrem omnis calor generans,
putridus
erit.
Sed naturalis dicitur, cùm ſi­
mile
generat his, à quibus deciditur, & no­
bilius
ipſa materia.
Sed omnis putridus ge­
nerat
aliquid, & ideò naturalis eſt.
Calor
igitur
naturalis, & putridus ſolùm compa­
ratione
differunt, re autem idem ſunt.
Namque omnis calor cœleſtis generat, &
corrumpit
, eſtque anima, vel animæ inſtru­
mentum
, aut cauſa: inſtrumentum autem non
eſt
, quia anima prior eſt: neque cauſa, manet
enim
: ſed anima.
Propter quod non malè di­
xit
Anaxagoras, omnia eſſe miſta, atque ani­
prædita.
Nam quæcunque miſta ſunt, ge­
nerantur
, & corrumpuntur: quod autem ge­
nerat
, & corrumpit, calor eſt naturalis: calor
autem
naturalis, aut anima, aut non ſine ani­
ma
.
Miſta igitur omnia calida, & calidum
omne
viuit, aut ad vitam properat.
Calor
enim
ille cœleſtis nunquam ceſſat, donec
aliquid
generauerit, & quod generat, iuxta
ſui
potentiam, & magnitudinem generat.
Vnde in Ægypto cùm magnus ſit, anima­
lia
etiam perfecta generat, vt lepores, & ca
preolos
, abſque ſemine vllo Seminum au­
tem
calores à coloribus putredinum diffe­
runt
, quia materiam magis paratam habent.
Ideò in ſeminis propagatione minùs fit fœ­
toris
, quia minùs inutilis partis continetur.
Attamen dùm ex ſemine animalia generan­
tur
, putredo magna fit, quam menſes indi­
cant
, qui à partu fluunt fœtidi atque corru­
pti
.
Verùm calor, qui non generat, humido
caret
proprio, ſed vel nimis mouetur, vel fa­
tiſcit
, quia pingue humidum non eſt.
Princi­
pia
enim generationis calor cœleſtis, & ele­
mentorum
humidum: ob hoc neque in gla­
cie
, quoniam nullus calor, neque in arena
quicquam
generatur, quia humido omni ca­
ret
.
Altera enim harum qualitatum agens,
altera
patiens eſt: nam nulla alia qualitas (vt
dixi
) inuenitur, ſed humidi priuatio ſiccitas,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index