Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
Quæ igitur proiiciuntur, tribus ex moti­
bus
conſtant, primo violento, vltimo ex­
quiſitè
naturali, & medio ex vtroque mi­
ſto
: propter tam multiplicem motus ratio­
nem
metiri ad vnguem talia planè eſt im­
poſſibile
, coniectura tamen aſſequi licet.
Debiliſſimi planè motus ex B in C: vnde
plumbeæ
pilæ calore diſſipatæ, ob hoc etiam
minùs
lædunt, vt vix vnum aut alterum,
ob
ictus in ſublime deſtinatos, quum tamen
frequenter
aut auium cauſa, aut exoneran­
machinæ, emitti ſoleant pilæ ſemiuncia
grauiores
, vulneratos aut grauiter percuſſos
videas
inter tot millia.
Sed quum per æqui­
diſtantem
finitori lineam tam difficulter
grauia
moueantur, cur eſt quòd ſuſpenſa
facilè
adeò impelluntur, vt annulus filo ſuſ­
penſus
ſpontè videatur moueri, atque ob id
etiam
præcantationis præſe fert imaginem?
Cauſa eſt, quòd tota vis integra impellen­
ti
relinquitur: qui verò proiicit, duo facit,
ſuſtinet
& impellit: at appenſo pondere,
quum
ab alio iam ſuſtineatur: quicquid
virium
eſt ad impulſum integrum manet.
At vero quum impellitur, tanta fermè vi
redit
ad medium, quanta ab illo, depul­
ſum
eſt: igitur quum ea vi iam depulſum
fit
à medio, gratia exempli per cubiti ſpa­
tium
, tantundem diſcedere in contrariam
partem
neceſſarium erit, atque ita conti­
nuo
ac alternato reditu tardiſſimè con­
quieſcere
.
Cùm igitur in annulo motus hic
vel
occulta ſpirituum motione paululùm
iuuatur
, adeò ſpontè augetur, vt verbis
vim
fuiſſe credas.
Quamobrem cùm pau­
concitatior eſt annuli motus, ipſo iam
( vt dixi ) ſeipſum mouente, videtur annu­
lo
dæmon ineſſe, qui annulum moueat.
Eſt
autem
motus hic etiam in filo longiore fa­
cilior
, euidenti demonſtratione.
Sit enim
annulus
in F, & moueatur per BC, ſuſ­
penſus
in A, & rurſus ſuſpenſus in A po­
natur
in G, & moueatur per DHE, quæ ſit
æqualis
BFC, & L centrum terræ: con­
ſtat
igitur, quod dum eſt in F, mouebitur
contra
naturalem motum per FG: & dum
eſt
in H, per HK, ſed HK eſt breuior FG,
vt
in primo de Circulis demonſtrauimus.
Igitur cùm potentia mouens eadem ſit, &
quod
mouetur idem, & maius tranſeat
ſpatium
in F quàm in H, à centro, ſeu ma­
gis
aſcendat, tranſibit illud in longiori tem­
pore
: igitur ſi in æquali tempore debent
moueri
, minore impetu indiget H, quàm F,
& ideò quantò altiùs ſuſpenditur, faci­
27[Figure 27]
liùs
mouetur mobile, & minori labore.
Cùm igitur filum longum fuerit, initium
motus
ducet, vel ab incauto manuum mo­
tu
, vel ab aëre, vel à ſpiritibus ipſis, quo­
rum
vis etiam per filum deſcendit.
Ita adeò
facili
motu illius, & tot cauſis mouenti­
bus
, nil mirùm immotis digitis, & fili ini­
tio
annulum moueri, quo moto vix ceſſa­
tionis
, cùm graue ( vt dixi ) appenſum tam
pertinaciter
ſeipſum moueat, initium pote­
rit
inuenire: atque hoc modo præcantatio­
ne
moueri videtur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index