Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1lebat plumbeam pilam admodum exiguam,
quæ
tamen foramini conueniret, tanto
impetu
, vt tabulam tranſuerberaret.
Secu­
ra
res, ſine ſtrepitu, & pulueris diſpendio
tria
habens hæc commoda: ſed totidem in­
commoda
, grauitatem, magnitudinem, &
pro
magnitudine imbecillitatem.
Quòd ſi
igne
ictus moliamur, breuiore longè ac mi­
nore
inſtrumento indigebimus: igitur plus
ignis
quàm aër, & plus aër quàm aqua im­
pellunt
.
Cauſa duplex eſt, quòd in impul­
ſu
non ſolum mouere, ſed etiam moueri
neceſſe
eſt: at rariora facillimè moueri, &
ob
hoc maximo cum impetu, demonſtraui­
mus
, itaque ictum edent magnum.
Alte­
ra
, quòd quæ rara ſunt, maximè cogi poſ­
ſunt
, quòd multum diſtent ab extrema den­
ſitate
: aqua autem cum denſitatem terræ
ſubierit
, vlteriùs tranſferri minimè poteſt.
Machina igitur omnis aut magna neceſſa­
riò
eſt, vel debilem ictum edit, aut magno
cum
ſtrepitu: nam quæ cum igne, ſtrepi­
tum
dictam ob rationem faciunt: quæ au­
tem
cum aëre, aut magnæ ſunt, vt catapultæ,
baliſtæ
aut paruos edunt ictus.
Sed ſolent ſa­
gittas
ſcorpionibus, non pilas imponere,
non
ſolum quòd leuiores ſint, ſed etiam
quòd
acie ictus magnitudinem ſuppleant.
Certum eſt Brixelenſem fabrum, ſcorpio­
nem
palmi magnitudine totum ex chalybe
ſic
temperaſſe, vt mœchum vxoris ſuæ oc­
cultato
ſub mantello inſtrumento occiderit.

Sic
tutò & ſine ſtrepitu ac ſuſpicione (nam
plerunque
puluis odore prodit inſidias) ma­
ximam
iniuriam vlciſci meditatus eſt.
Idem
horologium
in annulli gemma conſtituit,
quod
mala circumagebatur, & horas indi­
cabat
, non ſolùm ſagitta, ſed ictu.
Hic idem
nauim
miro conſtruxit artificio, in qua mu­
lier
teſtudinem pulſabat, & motu remo­
rum
viri rotis ſuppoſitis, quaſi ad con­
centum
agitantes remos, nauim impelle­
bant
.
Rota eſt B parua, in cuius extremo ambi­
tu
A manubrium quo circumagi poſſit:
hæc
duo extra machinam protenduntur.
In rotæ mediæ bacillum C, quod motu ro­
circumuertitur, cui in C duo denticuli li­
gnei
ex aduerſo poſiti, aliique proximi duo,
& ipſi ex aduerſo poſiti, verum quaſi inter­
medio
loco priorum, vt cum ſemel rota cir­
28[Figure 28]
cumagitur
, quater tangat lignum latum, imò
tabellam
DE vtrinque ſuſpenſam capſulæ:
vt
rota vertente, tabella tremulo motu dum
denticulis
tangitur perpetuo agitetur.
Por­
lignum C, & tabulæ pars parua capſula
circum
teguntur: ligno ſeu tabellæ DE ſu­
perſtat
cribrum pollinarium FG obliquè
pendens
, & ex G appenſum in H ne exci­
dat
: hoc tenuibus tabulis imò tenuiſſimis,
ac
leuiſſimis vndequaque conſtat, præter­
quam
in medio vbi cribro farina excutitur:
nam
vt ſolet pars ea tela linea conſtat.
Cap­
ſa
hæc omnia vndequaque concluſa conti­
nentur
: in cuius ſupremo capſula K iacet,
atque
in ea quadrata quaſi lignea patina
leuiſſima
, in qua farina iacet: hæc ſic ſuſ­
penſa
eſt, vt facilè concuti poſſit: concuti­
tur
autem funiculo ei annexo altera rotæ
parte
, dextra ſcilicet iuxta B.
Memineris
etiam
cribrum FG vtroque ex capite pa­
tere
ſupremo, vt farinam excipiat à patina:
infimo
, vt furfur eiiciat ex G.
Tota autem
capſa
trifarlam diuiditur in LMN, erectis
ſeptis
ex tenuibus tabulis firmis ac omninò
immobilibus
.
Poteſt & ſi libet quadrifariam
diuidi
.
Hoc igitur conſtituto, cum circum­
agitur
B rota, funiculus concutit patellam,
& denticuli tabellam: patella excutit fari­
nam
in cribrum F G, tabella cribrum con­
cutit
: ac fit vt tenuiſſimus flos farinæ pri­
excutiatur, cadatque in NM, parte cap­
ſulæ
: deſcendens verò cum vehementius
agitetur
, pars inferior excutitur alia minus
ſyncera
in LM, inde vltimò deſcendit per
os
cribri infernum & ſurſum totius in LO:
atque
ita tria ſeorſum colliguntur, flos fa­
rinæ
in MN, farina craſſa in ML, furfur in
LO
: Quæ verò circumuolat farina tota, ne­
ceſſariò
iterum redit ad locum ſuum, vt ni­
hil
penitus pereat, quoniam capſula nullibi
tranſpirat
.
Oportet autem ( quod ipſa ra­
tione
facilè percipis ) FG cribrum non ni­
mis
eſſe accliue: nam farina vſque ad G per­
ueniret
, & cum furfure eiiceretur.
Quamo­
brem
ſi ſeptum Luſque ad os cribri tranſtu­
leris
, vel aliud ſeptum, vt in P, adieceris, ſi­
mul
etiam paululum, vt vides, os ipſum G
ſuperius
recuraueris, ne vel oboli iacturam
feceris
farinæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index