Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
Genera peſtis ex aëre, veneni habent ra­
tionem
.
Venena etenim quædam natura, vt
quæ
naſcuntur, & anguium peſſimi: quædam
putredine
, è quorum numero peſtis ipſa eſt,
& quæ arte conficiuntur, cocta olim, nunc
ſublimata
vocantur.
Acerrima & maximè
præſentanea
à natura fiunt, illa artem vnde­
qua
que ſuperante: ſed tamen rara, frequen­
tiſſima
ab arte, quum in malis excogitandis
longè
deterius humanum genus ſit quam na­
tura
.
Ergo rarò exemplo, non turpe illa duxit
ſibi
in his ab hominibus ſuperari, modò ta­
men
magnitudinis rei palma apud illam ma­
neat
.
In Nubia tamen referunt (hæc Marma­
rica
à Ptolemæo appellatur) eſſe venenum,
cuius
pondus triticei grani vnius, illicò ho­
minem
occidit: decem autem homines in quar­
ta
horæ parte.
Tanta vis lethalis, venditur in
ſingulas
vncias centenis aureis.
Tantundem
impenditur
pro vectigalibus quanti emitur.
Iurat emptor non vſurum eo in prouincia,
quaſi
homines aliarum regionum ſi quis oc­
cidat
, non ſit veneficus, vel minus ſit homines
occidere
, quam peiorare.
Periurium timebit, qui
veneficio
vſurus eſt?
Hæc calamitaſne maior,
an
ſtultitia mortalium?
Deterior in mora con­
ditio
quam in celeritate: hæc enim vitam
aufert
, illa ſpem & fructum omnem vitæ.

Theophraſtus
refert, aconitum præparari ſoli­
tum
quod bimeſtri, trimeſtri, ſemeſtri, anno­
ve
vel etiam biennio occidat, eſſéque mortes
collectionis
medicamenti temporibus com­
pares
.
Nam à ſeniore planta protrahitur mors
diutiùs
: ſerebant enim herbam, colligebántque
Vel
quia collecta verno tempore, celeriùs oc­
cidat
quam hyeme, vt etiam de herbarum vi­
ribus
tum radicum conſtat.
Et quantumuis me­
dicamenti
tempus protraheretur, mors tamen
certa
atque irreparabilis, cuique ſuo tempore, quod
mirum
eſt, imminebat.
Simili ratione quædam
licet
non vitam tollant, membrorum tamen

quorundam
vitium afferunt.
Fons fuit vltra
Rhenum
iuxta littus maris, cuius aqua ex­
cuſſit
dentes omnibus, quotquot è Germani­
ci
exercitu ex eo biberant.
Nec inuentum au­
xilium
, niſi herbæ Britannicæ.
Et Cæſari Ta­
bernæ
patritio noſtro, quum diu cruciatus
ventriculi doloribus diſſectus fuiſſet poſt mor­
tem
, inuentus lapis in ventriculo oui magni­
tudine
.
Venena enim quæ ad tempus occidunt,
neque cor, neque cerebrum, neque veſicam petere poſ­
ſunt
.
Nam ſi cor petant, non tandiu differre poſ­
ſunt
mortem: ſi cerebrum, cùm longè abſint, non
occident
, imò vix attingere poſſunt.
Veſicam
non
niſi acuta medicamenta lædunt: ea au­
tem
celeriter occidunt.
Poſſunt tamen cele­
riter
nocere, & tandem interficere.
Sed quæ
venena
clam occidunt & ſerò, vt fraus la­
teat
, pulmones aut iecur, aut ventriculum
vexant
.
Ventriculum quæ vexant, dolore iu­
gi
& pleraque vomitu: quæ pulmones pe­
tierunt
tabe ac iuſſi: quæ iecur, ſanguinem
corrumpendo
alia regium morbum, non­
nulla
hydropem, pleraque febres virulentas
generando
occidunt.
Aliàs ſcripſi vno pran­
dio
exceptos è tredecim viris in oppido
Gallarate
vndecim, qui venenum biberint
omnes
interiiſſe diuerſis temporibus, cum
quidam
etiam Romam interim iuiſſent ac
rediiſſent
.
Delatum ex ea vrbe tam pul­
chrum
inuentum fuerat.
Aliàs dicam ſigna
quædam
, quibus hominem venenum, licet
non
ſentiat, hauſiſſe deprehendemus: nunc
tamen
potiora ſubiiciam.
Ea ſunt quinque.
Primum, cùm odor fœdus in cibo ſentitur:

vel
ſi non præſente re fœtida, odor quaſi
ſecum
rem deferat fœtidam, fœdus ſentia­
tur
.
Eadem ratio in horribilibus ſaporibus.
Dolores quoque abſque manifeſta cauſa vel
in
ventriculo, vel iecore, vel veſicæ eroſiores
vel
ſanguinis ſputa repentina, atque ſpon­
tanea
.
Eſt etiam tabes quædam lenta ac exi­
tialis
ſignum hauſti veneni: & coloris totius
corporis
magna mutatio, & immedicabilis.
Cæterùm non eſt hîc locus de morbis tra­
ctandi
, ſed ſolùm illud quòd ſubtilius eſt hac
in
diſputatione docendum, quomodo ſcili­
cet
odore non præſente, aut ſapore, vtrunque
ſentire
contingat, hócque veneni ſit indicium.
Cauſa eſt, quòd humor melancholicus tales
ſpecies
loco obiecti refert: vt etiam in his,
qui
à cane rabido morſi ſunt, circa viſum er­
rare
contingit.
At venena præſertim tempo­
ranea
humorem hunc atrum generare ſo­
lent
.
Subit autem dum hæc conſidero dubi­
tatio
non leuis, quòd cùm multa ſint ( vt dixi)
quæ
mortem differre poſſunt in annos, & ta­
men
ſint venena, ne non aliqua ſint, quibus
vtamur
pro cibis, & tamen mortem afferant,
licet
adeò ſerò vt non pro venenis habeantur.
Quòd ſi talia ſint, erunt velut è fungorum ge­
nerib
.
Quòd cùm tot ſint atque diuerſis modis
affecti
, in tam diuerſis ætatibus, temperaturis
viuendi
inſtitutis, artibus, virium robore, oc­
caſionibus
, varióque adeò exitu pereuntium, quis
poſſit
animaduertere hanc noxam?
Simili ra­
tione
olera quædam agreſtia, quæ fortuitò edi­
mus
: latent enim quàm multa: & quæ inficiun­
tur
ſalamandra ac rubetis, ac ſerpentib.
Cha­
mæleon
herba ſuibus, lupis & murib præsens
venenum
, quis nouit an hominibus ſit tem­
poraneum
?
Nam quæ nocent, temporis ſpatio
interficere
ſolent.
Viſcus certè qui in illius
radice
oritur, mortem hominibus affert.
Quæ­
cunque
autem mortem præſentem afferunt, ea ſi
temperata
fuerint, veneni temporanei loco
habenda
ſunt.
Sunt verò ex his quæ ſolo ta­

ctu
etiam occidant: nam canis rabidi ſpuma
ſi
in locum aliquo modo vulneratum inci­
dat
, vel à quo ſola detracta ſit cuticula, occi­
dere
ſolet: & ſcilla cuti illita vexat carnes: &
cantharides
manu retentæ, ſanguinis mi­
ctum
prouocant: quidquid mirum eſt igitur
venenum
eſſe quod ſolo contactu occidat, tum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index