Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 403 > >|
1præſertim cum videamus peſtem quæ ephip­
piis
aut tabulæ hæſerit, hominem occidere,
qui
alteri eorum inſederit.
Quædam igitur
vmbra
ſola, vt oleander & taxus: quædam
venenum
extinctum olim ſuſcitant, vt virgę
corni
, aut ſanguinariæ, quæ cùm in manu ca­
leſcunt
, rabiem in morſis à cane atque liberatis
periculo
reuocant.
Sanguinariæ quoque virgis
cæſi
, tum etiam iumenta, magno incommodo
affici
creduntur.
Feruntur & ſerpentes quidam
occidere
, etiam medio contactu haſtæ, vt
Matthiolus
refert.
Alius cum ſuxiſſet vulnus
à
ſerpente diuiſo illatum, ſtatim expirauit.
Alij odore ſolo intereunt, vt qui Senis pu­
plicè
à riuali odore ſolo oblato occidit.
Mira
hæc
videntur potius quam ſint, ſeu ad huma­
nam
quis reſpiciat imbecillitatem, ſeu ad in­
genij
malefici induſtriam, ſeu ad rerum ip­
ſarum
vim, aut ad modi ſubtilitatem.
Cúm­
que
hoc ſit præſentis negotij propoſitum, in
tribus
admirabilioribus exemplis illud nunc
explicemus
.
Occîdunt quædam (vt diximus)
deuorata
ſtatim, alia ſolo contactu, alia olfa­
ctu
: quid mirabilius ſit ex his, incertum eſt:
ſed
audi cauſam horum, & perdiſces.
Si ignis
ſcintilla
cor introëat, nonne credis ſtatim
hominem
interiturum?
At venenum fiet acu­
tius
igne, vt declarabimus, dum de aquis acer­
rimis
ſermonem habebimus.
Tale autem po­
tentia
, dum in corpore eſt tale actu fit: occi­
dit
ergo, inquam, & erit minus decima grani
triticei
parte: nam ſcintilla ignis, & pondere,
& magnitudine, & ſubſtantia minor eſt eius
grani
parte decima.
En vides rem admodum
miram
, quam breui euadat non obſcura, vel
dubia
, quòd olfactu ſolo interimit in cerebri
penetralia
vapor receptus?
cum ſine repagulo
ſit
cerebrum, trahátque aërem vt cor, illicò ſpi­
ritum
in cerebri ventriculis contentum peri­
mit
atque deſtruit.
Neceſſe eſt autem tale ve­
nenum
acutum eſſe.
Memini me quorundam
olfactu
adeò perterritum, vt pœniteret odo­
raſſe
, aberántque tamen plurimum talia à na­
tura
veneni.
Contingit hoc in omnib. quæ
ignis
deſtillatione colliguntur, ſi iam ſpontè
calida
fuerint.
Quæ verò putrida, periculo non
vacant
.
Oſtenſum eſt enim, quæ putrida ſint
naturæ
noſtræ aduerſari: quæ verò deſtillan­
tur
, participem habere vim tum ignis, tum
ſubſtantiæ
, & caloris qui in re quę deſtillatur
viget
.
Quid mirum eſt igitur, hominem ſolo
olfactu
repentè occidi?
Eſt tactus etiam expe­
rimentum
, atque non tactus, ſed contactus per
haſtam
, atque hoc, vt verè fatear, difficiliùs ac
mirabiliùs
.
Sed ſi quis hæc tria ſibi proponat,
Metum
in plurib. (neque enim omnes æquali­
ter
afficiuntur) & vim torpedinis, quæ retis
medio
hominis manum etiam ſtupefacit, &
ſpiritum
qui ex ore ſerpentis exhalat, cum in
peſte
hoc ſolo cernamus multos interire: col­
ligátque
hæc omnia ſimul: Multi ſolo ſpiritu
pernicioſo
interiere, multi ſolo metu, multi
contactu
retis manuum ſtuporem ſenſerunt:
vulnerato
ſerpente, & metum, & ſpiritum exi­
tialem
, & contactum, mortem repentinam af­
ferre
quid mirum?
quod tamen tam mirum eſt,
quam
adeò rarum.
Ergo quæ natura ſpontè fert,
ars
in malis fingendis ſolertior atque fœlicior
perficere
poteſt.
Sed dices: Cur igitur pauci
ſic
pereunt, non paucæ ſunt cauſæ.
Primum
pauci
hoc nolunt: Principes enim odio habent
ea
, quib.
& alij in ipſos vti poſſent. Pauciores
etiam
ſunt, qui ſciant hæc: nec ſapientes peſſi­
mo
exemplo vti volunt, nec imperiti ſufficiunt.
Adde, quòd tam violentam belluam quis ſa­
nus
libenter tractet?
Ea etiam nocere non poſ­
ſunt
, niſi copiosè adminiſtrentur, omniáque hę­
reant
: at aduerſus hæc Principum cautio maxi­
ma
eſt.
Imminet etiam periculum adeò ingens
proditoribus
ſi pateat non ſolùm ab his in
quos
moliuntur, ſed & ab his propter quos,
ne
poſt ſcelus pactum ſceleris habeant teſtem.
Denique qui vel natura, vel arte bene ſunt in­
ſtituti
, hac ſcientia, quæ ſolùm eſt ad hominum
perniciem
, carere volunt.
Ego cùm admodum
curioſus
fuerim omnium quæ mortali ſcire
liceret
, hanc ſolam ignorantiam optimæ ſcien­
tiæ
eſſe loco duxi: nec quæſiui vnquam, nec
ſi
quis ſpontè obtuliſſet, habere voluiſſem.
Quin potius ſi quid excogitandum fuerat, ad

auxilia
, & cautionem traduxi.
Auxilium igi­
tur
eſt, non hærere loco cuiquam, donec in­
caleſcat
manus: lotio frequens partium cum
aqua
tepida: olei quoque rutacei, non illius vul­
garis
, ſed eius quod eodem modo factum ſit, quo
& ſpicatum, & garyophylatum apud pigmenta­
rios
fieri ſolet, inunctio.
Dixi etiam, ignem loco
adhibitum
omne venenum extinguere: ſiqui­
dem
ignis venena aliqua extinguit, alia exa­
cuit
.
Extinguit ſemper, dum loco adhibetur,
quoniam
virtus eius omne humidum tollit.
Omne autem ſiccum in aliquo humido eſt: vi­
demus
enim planè ſicca nullas habere vires.
Sunt autem planè ſicca expertia naturæ miſto­
rum
atque elementorum.
Elementa enim om­
nia
(vt dixi) humida.
Miſtum autem miſcetur,
quia
humidum eſt.
Ignis igitur exteriùs, &
quod
calidiſſimum eſt intus, omnia venena
finit
.
Sed intus calidiſſima ipſa venena ſunt.
Quædam autem exacuit: nam Locuſtam opificem
veneni
verberauit Nero, quòd non protinus
occidiſſet
.
Illa iterum coxit (coqui dixerunt,
quod
nunc ſublimari, ſeu deſtillari.) Ignis er­
go
, ſi miſceantur, vires tollit, exhalante te­
nuior
humido, in quo veneni vis ſita eſt.
Sed
ſi
pura deſtillentur, aut venena venenis miſ­
ceantur
, exacuit venenum: velut in medica­
mentis
additur aliquid quod penetret: &
cùm
minuere vim debeat, auget.
Sed ad
auxilia
tranſeamus.
Primum eſt potus the­
riacæ
, quæ ſi probè confecta ſit nemo eſt,
qui
neſciat quantum conferat.
Secundum,

mus
quem Moyſis appellant: referunt enim
veſci
radice napelli, ſeu napellus ſit acco­g
nitum
, ſeu aliud quippiam: at de hoc ſuo
loco
dicetur.
Quidam non indigni fide,
vidiſſe
ſe referunt.
At operæ pretium fue­
rat
eos docuiſſe, quonam pacto tam paruus
cùm
ſit, queat effodere terram: & quàm
mirabili
affectu feratur in eum cibum in
tanta
copia, facilioréque alimenti: & cùm omnia
animalia
illicò eſu acconiti pereant, mus in­
firmior
cæteris, paruitate, mollitie, breuitate
vitæ
, & moderatione, aſſueſcere potuerit tam
acri
veneno.
Si tamen hoc contingat, de­
monſtratum
eſt, omne quod veneno veſcitur,
eſſe
alexipharmacum, ſeu illi reſiſtere: opti­
ma
erit medicina pro venenis Vnum Affir­
mant
deprehenſum eſſe, muſcas magnas il­
lum
edere: quod ſi ita eſt, foliis, vel floribus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index