Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
Lib.4.c.1.
S. de doctri­
na
Hipp. &
Plat
.cap.20.
Tranſtulit nimis nos longè à propoſito
orationis
continuitas, ſiquidem quòd moueri
ſemper
aërem in his locis vbi liber eſt, atque
ideo
in ſuperiore regione, ea hoc oſtendere
conabamur
, quòd quieſcens putreſcat: ex hoc
inde
in peſtis narrationem prolapſi, nec re­
uocati
, quin potius ex illa in venenorum hi­
ſtoriam
delapſi, quanquam non inutilem, lon­
tamen (vt dixi) à propoſito aberrauimus.

Igitur
reuocandus eſt ſtylus ad aëris motum,
ac
quietem.
Refert Solinus, Olympum Theſ­
ſaliæ
montem adeò in ſublime ferri, vt pera­
ctis
anniuerſario die ſacrificiis, cineres im­
moti
maneant vſque in ſequens ſacrificium, quòd
toto
anno montis vertex ob altitudinem ven­
torum
expers ſit.
Quòd ſi hæc cauſa eſt, cur
non
Caucaſo idem eueniet monti, qui Alba­
nos
& Colchidem à Sarmatia diſterminat?

quem
refert Ariſtoteles tantæ eſſe altitudi­
nis
, vt videatur ex oſtio Mæotidis paludis, &
Solem
in vertice vſque ad tertiam noctis partem
radiis
illum illuſtrantibus oſtendat: quod ſphę­
ratio quanquam non patiatur, haud ne­
gauerim
tamen altiſſimum hunc eſſe montem,
cuíque hoc eadem ratione quod de Olympo
dictum
eſt, debeat conuenire.
Idem eueniet
monti
qui in Teneriffa eſt.
Inſula hæc eſt vna
è
ſeptem quas Fortunatas Ptolemæus appel­
lat
, vltra Herculis columnas.
Nam ſi fas eſt cre­
dere
, ad 6000. paſſuum attolli affirmant, cuſ­
pide
etiam in adamantis formam.
In Beregua
etiam
50000. paſſ.
& in Gaira niuibus tegi
montium
cacumnia, cum tamen partib.
tan­
tùm
10. ab æquatore diſtet.
Vtraque Prouincia
iuxta
Pariam poſita eſt.
Eſt & mons alius in
Mauritania
Tingitana, Africæ prouincia,
qui
olim ob altitudinem Solis, nunc autem
ab
incolis Hanteta dicitur.
Et rurſus in An­
gote
Æthiopiæ regione mons altiſſimus eſt:
eadem
igitur his omnibus contingerent.
Ego verò moueri aërem illic certò ſcio ra­
tione
dicta.
Sed ſi modò cineres non euertit,
id
fieri poteſt, quòd tenuiſſimus ſit aër, atque
etiam
ob id ſaluberrimus: conuenítque hoc his
quæ
de Atho monte, ſi modò Solino vlla po­
teſt
adhiberi fides, ille idem narrat.
Quòd ſi
fabuloſa
illa exiſtimas, iam nihil habes ad­
uerſum
nos.
Itaque ſcripſit ille, Athon mon­
tem
Macedoniæ, qui inter ſex altiores
mundi
montes adnumerari debet: nec ſatis
conſtat
quo ordine inter illos ſit cenſendus,
arcem
Acroathon in vertice habere, cuius
incolæ
dimidio plus cæteris mortalibus vi­
uunt
, nec ibi cineres aut aquis dilui, aut ven­
tis
euolui: cui etiam ſententiæ de vitæ diu­
turnitate
quaſi Mela Pomponius ſubſcribit.
Idem & de cineribus eadem affirmat: quare

non
immotum aerem, ſed ſi ita eſt, leniter
motum
purum ac tenuiſſimum eſſe oportet.
Nam iſtud ſatis conſtat, aërem cum quieſcit
putreſcere
: velut & terram, cum concutitur,
conteri
.
Concutitur autem terra trib. modis,
inclinatione
, ſucceſſione, vibratione.
Vibra­
tio
periculo vacat, ſucceſſio nunquam, ſed ra­
etiam ruina vacat.
Inclinatio verò, ruinæ
comes
eſt: vidi tamen & inclinationem abſque
ruina
.
Contingunt autem præter hæc, ſed ex
his
, mira quædam quæ diuinitùs procedere

fruſtrà
creduntur, velut & pleraque alia: qualia
ſunt
ortus lacuum, & frequentius fontium,
recurſus
fluminum ad ſuperiora: nam hic fit par­
te
illorum ſuperiore in terræmotu inclinata, vel
tota
alueo vibrata: & mugitus quidam vel boa­

tus
horrendi, inconditæque voces quaſi gemitus
in
prælio cadentium, & malorum ſonitus ſpontè.
Referuntur autem hæc inter prodigia, vt an.
1224
. quo propter terræmotum omnia hæc con­
tigerunt
.
Sed nullum fuit prodigium, niſi hoc
vnum
, terram tam vehementer tremuiſſe, vt
omnia
hæc fuerint ſubſecuta.
Nam cùm hoc
euenerit
, contingent & illa.
At hoc forſan non
poteſt
abſque prodigio euenire, quamuis conſtet
hæc
naturalib. cauſis fieri.
Fit auté cum mate­

ria
quæ vri apta eſt: vritur ſulphur, ſal, nitrum,
ſeu
halinitrum, & bitumen.
Cùm enim hæc ac­
cenduntur
, nec exitum inueniunt, vt in cuni­
culis
, machiniſve, terram mouent & qua­
tiunt
, peſſimè quidem halinitro, mediocriter
bitumine
, tenuiter ſulphure.
Meteor 13.
Lib.2.c.2.
Terræmotuum
differentiæ
.
Terræmotus
miracula
.
Terræmotus
cauſæ
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index