Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
Sed quomodo terræ aquis ſupereminere
poſſint
rectè dubitatum eſt.
Dixêre nonnulli,
quoniam
Deo id placuit.
Hi magis vitupe­
rant
, quòd rationem inuenire nequiuerit,
quam
Deum laudent, quod abſque ratione po­
tuerit
.
Qui dicunt hoc animalium cauſa fa­
ctum
eſſe, finem quidem docent cur factum
ſit
: ſed ad aſſequendum finem aliis opus eſt
cauſis
, quas illi minimè docent.
Sunt qui di­
cant
à ſideribus ipſam ſuſtineri: primum hoc
violentum
eſt: deinde ſydera fixa & immobi­
lia
fuiſſe oportuit, atque (quod maius eſt è re­
gione
oppoſita, vt quædam ſub arctico Euro­
pam
, alia ſub auſtro Braſiliam, quæ Europæ
opponitur
, ſuſtinerent.
Si duo ſtatuas centra,
alterum
aquæ, alterum terræ: primum, alte­
rum
aliud erit à mundi centro: duóque gra­
uitatis
media, nec poterunt ex oppoſiti re­
gionibus
partes terræ prominere, cùm tamen
promineant
, vt Braſilia & Europa: nec erunt
Antipodes
.
Qui volunt terram ab aëre ſuſti­
neri
in ſpeciebus concluſo, violenter vtrum­
que
ſtatuat, & terram in ſublimi aëre ſuſten­
tatam
, & aërem vi in ſpecubus retentum:
oportet
etiam ingentes eſſe ſpecus, qui Aſiam,
Africam
, & Europam, Braſiliam, tótque in­
ſulas
ſuſtinerent, & ſi rectè conſiderant, tota
terra
ſpecus vnus erit, mirúmque nec mini­
mo
hiatu patêre tantum molem, vt ſi pateat,
orbis
corruat vniuerſus: nec in illum pulſo
aëre
tantam aquarum molem deſcendere.
Ari­
ſtoteles
in Meteoris cenſet, ob polum, quod
altior
ibi ſit terra, aquam non admittere.
Sed
non
ſic terra rotunda foret, nec ſub æquino­
ctiali
terra, nec altitudo illa comparationem
haberet
ad differentiam loci terræ & aquæ.
Finge, enim quod haud verum eſſe poteſt, ter­
ram
M. milibus paſſuum altiorem eſſe, ſi lo­
cus
aquæ circa terram ſit, iſque pro magnitu­
dinis
ratione terra altior bis mille paſſibus
adhuc
ſub arctico ipſo, terra erit ſub aquis
M
. millibus paſſ.
multóque magis vbique lo­
corum
aliorum.
Putet me plus ob viri auto­
ritatem
illum hæc dixiſſe, quam reprehenſio­
nis
, in quam veritatis amore me tractum vi
omnes
intelligunt.
Igitur hoc verum non eſt,
aquam
adeò magnam eſſe, nec totius terræ
partem
eſſe notatu dignam: quia tamen ob
leuitatem
terræ ſuperſtat parua aqua, quicquid
eſt
humile ac inæquale in terræ ſuperficie
complet
.
Hacque ratione dum tot maria fa­
cit
, ampliſſimumque oceanum tot flumina,
maior
terra exiſtimata eſt.
Quòd ſi ad ambi­
tum
ſolum reſpiciamus, forſan res vera eſſe
poſſet
: at cùm ad profunditatem, nullam ha­
bet
comparationem.
Indicio eſt, quod nullibi
præterquam
in gurgitibus aqua maris pro­
funditatem
habet effatu dignam, ſed alibi paſ­
ſus
1000. aut 500. aut 200. vel 300. quæ al­
titudo
ſi ad terræ magnitudinem comparetur,
eſt
vt ſudoris ad hominem.
In gurgitibus ali­
quanto
profundior eſt aqua, quòd par ſit lo­
cum
eum potius aqua quam leuiſſimo aëre
compleri
.
Solida igitur eſt ſubtus terra, in
parte
modicum aquæ ob cauitatem infuſum
ſit
: alicubi parum aëris, non multum, paucis
annis
, non perpetuò, continetur.
Quòd ſi
aqua
elementum eſſet ac adeò grande, opor.
teret vt etiam in terra, ſic maximam maris
partem
fundo carere.
Nam certum eſt, ſi
pro
1000. paſſ.
1000. paſſuum millia obtine­
ret
, aut duplum huius quod par eſſet magni­
tudinem
, ſi tantam quantam exiſtimant ha­
beret
, nullum fundi veſtigium ſuperfuturum.
Quòd cùm vbique præter quam in gurgitibus
(vt dixi ) appareat: gurges autem omnis an­
guſtus
ſit manifeſtum eſt aquæ elementum
non
admodum magnum eſſe.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index