Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1ali oportebat ac generari, pauca, & in ſuper­

ficie
terræ facta eſt.
At quia periculum non
leue
erat, ne ab aëre ac Solis radiis nimium
conſumeretur
, motus perpetuus illi adiun­
ctus
eſt: ob idque, quia non mouentur
aquæ
( vt dixi) celeriter computreſcunt, &
multum
reſoluuntur.
Cautum eſt etiam il­
lius
generationi ſub polis & immotibus
cumque
terra ſub torrida nimium exurere­
tur
, cauit natura, vt locus ille humillimus
eſſet
, atque ob id aquæ omnes fluunt verſus
meridiem
.
Sib & Nilus quanquam ex Lunæ
montibus
oriatur iuxta Capricorni circu­
lum
, attamen tranſgreſſus æquinoctij circu­
lum
totam penetrat zonam torridam eodem
impetu
in noſtrum mare delatus iuxta Ale­
xandriam
.
Oportuit igitur ibi frigidi & hu­
midi
elementi maximam partem conſiſtere
vbi
maior illius erat neceſſitas ob Solis ca­
lorem
.
Simul verò cautum eſt ſecuritati in­
termediorum
locorum nam fluente aqua in
eandem
ſemper partem, regiones ſubmergi
non
poterant: quod & cauent qui agros
liberant
ab inundatione, & qui paludes ſic­
cant
: ergo ſi non eſſet aquarum ad decli­
uia
lapſus, iam tota terra palus eſſet.
Vt
verò
decliuior eſſet locus verſus meridiem,
& paulò altior iuxta polos, calor Solis con­
ſumens
effecit, & frigus iuxta polos montes
altiſſimos
ſeruans: iam enim docuimus
quòd
calor conſumit & exedit, frigus con­
ſeruat
.
Ob hæc altiſſima eſt, fuit, eritque
ſemper
plaga iuxta polos, & in medio hu­

millima
.
Quare ſolem non oportuit vnde­
quaque
circumferri, nec ad polos: nam ſi
ſingulis
annis per totum orbem feratur, ne­
ceſſe
eſt vt terra æqualis euadat, atque ea de
cauſa
vel tota ſiccetur, vel tota aquis obrua­
tur
.
Sed cum hoc non ſufficeret ad flumi­
num
liberum curſum ſæpius occurrentibus
locis
in via altiorum proueniſſet, hoc natu­
ra
ſagax aquæ dedit, vt tantùm poſſit aſ­
cendere
, quantum eſt quod deſcendit, vt
ſic
ſuperatis montibus ac collibus in mare
tandem
feratur.
Ergo aqua parua eſt, atque

in
ſuperficie ſita terræ.
Quòd ſi tanta foret
quanta
fertur, laterétque ſub terra, vel
mota
perpetuum motum terræ excitaret, vel
quieſcens
putreſceret.
Horum neutrum cum
videamus
, impoſſibile eſt aquam magnitu­
dinem
obtinere in comparatione ad terram
effatu
dignam, lateréque in imo terræ: at nec
in
ſuperficie multam fore, ſenſum docere
oſtendimus
.
Parua igitur ad modum eſt aqua
verum
terra cum eſſet animalium ſedes, &
mundi
centrum circa quod aſtra mouentur,
& omnium fundamentum, ſatis conuenien­
tem
aſſecuta eſt magnitudinem, quamuis
ad
cœli ambitum comparata puncti vicem
obtineat
.
Sunt aurem aquarum genera plu­
rima
, ſed ſitus & magnitudinis ratione ſic

diſtinguuntur
.
Quæ in vnum collecta eſt,
falſa
, mare vocatur: ſi dulcis, lacus: ſi non
mouetur
prorſus, palus eſt.
Neceſſe eſt au­
tem
in his limum generari.
Si verò profun­
da
non eſt, ſtagnum.
Si fluit flumen vel
fluuius
, à fluendo dictus.
Si ſcaturiat,
fons
.
Si ex pluuiis, vel niuibus colliga­
tur
, torrens.
Torrentes autem ob id mani­
feſtum
eſt non ſemper fluere.
Riuulus au­
tem
, cum exiguus decurrit.
Omnium altiſ­
ſima
palus Alcyonia in Corinthiaco agro,

quæ
cum minus tribus ſtadiis in ambitu
habeat
.
Nero multorum ſtadiorum funibus
iunctis
fundum non potuit plumbo explora­
re
, adeò profundis gurgitibus continebatur.
Huic ſimilem eſſe referunt lacum inſula re­
giæ
Daniæ, ſeu Cimbriæ Cherſoneſi, cui
nomen
eſt Bornholm: neque enim illius
imum
percipit, quamuis exiguus.
Gene­
raliter
autem in littoribus.
Noruagiæ pro­
fundiſſimi
ſunt ſpecus, atque ideò gurgi­
tes
.
Cum enim inter altiſſimas rupes, pa­
rúmque
diſtantes, atque magis ſi in val­
le
ſpecus profundi ſint, aqua permeat,
obruitque
ſummè neceſſe eſt lacum eſſe an­
guſtum
profundiſſimo vortice.
Salſa palus
Mæotica
eſt, atque ob id & vaſtitatem ce­
lebrata
.
At fluminum ſatis rectè, meo iu­

dicio
, cauſas & modum defluxus explica­
uimus
: ſed vnde oriantur, ſæpè dubitatum
eſt
, tam perenni ac multiplici aquarum
decurſu
.
Ergo generari illas exiſtimat Phi­
loſophus
.
Salomon ex mari per circuitum
deriuari
, alij ex pluuiis ac niuibus coacer­
uari
, alij emergere ex fontibus ſub terra
latentibus
.
Non gigni in montibus, nec
ex
aëre, palàm eſt omnem aquam, cùm
Tanais
in Moſcouiæ campis ſcaturiat: ve­
rùm
cùm aqua non aſcendat, niſi deſcen­
dat
è montibus altioribus, illam deri­
uari
neceſſe eſt.
Nec ex mari ipſo ad tan­
tam
altitudinem, quanta eſt montium ver­
tex
poteſt aſcendere: & antequam ad mon­
tes
perueniat, nulla eſt ratio quin vbique
erumpat
: nec vnquam flumina minueren­
tur
, maréque ipſum non tot fluminibus
ſufficeret
, verùm quandóque ſiccaretur,
cùm
maxima pars aquarum Solis calore
euaneſcat
: motus etiam ille ſub terra, il­
lam
( vt dixi ) concuteret: neque ratio
eſt
, cur ab illo monte fluat, ab alio non.
Quòd etiam tam pura reddatur ab omni
ſalſedine
& amaritudine, vix eſt veriſi­
mile
.
Nec ex niuibus ſolis, cùm è monti­
bus
aqua etiam fluat cùm nullis teguntur
niuibus
, nulliſque imbribus madeſcunt:
generari
verò tantam aquarum molem, ac
tam
perennem, omninò incredibile eſt.
Quid igitur dicendum? ex omnibus his
cauſis
fieri: verùm origo maxima eſt, quia
aër
in aquam tranſit, pòſt etiam nix &
imbres
aſſidui ad hoc non parum condu­
cunt
.
Quàm etiam cauſam putat Herodo­

tus
, inundationis eius quam Nilus facit
in
Ægypto.
Siquidem illius ſententia ta­
lis
eſt, quod Nilus æſtiuo ſolſtitio intu­
meſcere
incipiat, & vſque ad 45. dies
ſequentes
creſcat, atque Ægyptum inun­
det
, totidem verò fermè diebus decreſcat.
Antiquo tempore, Herodoti ſcilicet, ad 14.
cubitum
incrementum maximam afferebat
vbertatem
, ad octo ſterilitatem: pòſt Stra­
bonis
temporibus minus creſcebat, nec octo
cubitorum
incrementum attulit.
Sed præ­

ſenti
ætate, ſeu depræhenſo errore, ſeu mu­
tato
ritu, cùm ad 15. brachia exundat, ma­
xima
fit vbertas.
A 15. ad 18. detrimenta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index