Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1etiam frequens ob exhalationem ſequere­
tur
: aqua verò adhuc longè eſſet feruidior,
aliquandoque
viſa foret, erumperetque per
interualla
his in locis, cum tamen nunquam
viſa
ſit.
Indicio eſt flammam ſub terra non
poſſe
eſſe perpetuam, quòd vbi erumpit,
nunquam
niſi per interualla id contigit.

Contingit
autem, vt obſeruatum eſt, hoc
ob
ventos.
Nam quum venti ſæuiunt iux­
ta
loca, è quibus flamma erumpere ſolet,
tunc
poſtridie, aut perendie, expectanda
eſt
.
Hoc autem fit calore intimo, velut in
calce
ab externo frigore intus coacto, in­
de
accenſo ſulphure bitumineve, velut à
follibus
flamma augetur.
Hoc autem eſt
quòd
ſuprà demonſtrare polliciti ſumus,
dum
de Ætnæ crateribus ſermonem habe­
remus
.
Auctus igitur erumpit ea ratione,
quæ
de cuniculis demonſtrata eſt.
Hæc
omnia
ergo ſi conferantur inuicem, prunam
ſubeſſe
certò concludemus.
Sed vnde alitur,
vnde
motus, vnde reſpiratio?
his enim tri­
bus
ignem indigere ſuperiùs eſt demonſtra­
tum
.
Reſpirationem probet lapis aridus, ac
fungoſus
, ignem fouens non aliter ad vn­
guem
quam calidus cinis.
Motum exhibet
materia
noua quæ perpetuo accenditur,
atque
ita ignis ſedem mutans mouetur.
Sic
enim
in fuligine apud nos, quamdiu ſupereſt
ignis
ſerpens, ſeruatur.
Nec idcircò conci­
pit
flammam, quòd bitumen illud impu­
rum
eſt, atque terræ miſtum.
In omnibus
igitur
fuligini perſimilis eſt materia il­
la
quæ ſub terra ardet, vnde fuliginem
bituminis
ſpeciem eſſe haud dubium
eſt
.
Cur igitur in flammam non erum­
pat
, cauſæ due ſunt: altera, quòd bitu­
men
impurum ſit: reliqua, quòd non reſ­
pirat
.
Itaque fit vt tenuior quandoque pars
illius
aſcendatur, flammamque emittat,
tuncque
terræ motus & ſonitus exauditur.
Sed materia non ſuppetente, quòd ſaxo
miſta
ſit, nec benè reſpiret, non erumpit,
ſed
ſpontè mouetur.
Sed quonam pacto
ignis
concluſus non extinguitur, aut ſaltem
dum
materiam depaſcitur, ſedem non mu­
tat
?
Cur non extinguatur cauſæ duæ ſunt,
bitumen
& frigus aquæ, à quo cogitur calor
intus
, nec ſecus quam in calce ignem accen­
dit
.
Illud idem frigus ignem in loco eodem
retinet
, qua ſemper ſub aqua.
Sed longo
ſpatio
aqua feruet, anguſto erumpit.
Verum
quòd
paruus ignis tanto feruori ſufficiat,
quatuor
ſunt cauſæ.
Prima, quæ non reſpi­
rat
, vt in æſtuariis.
Secunda lapidis natura
quæ
tophus eſt per ſe calidus, multum con­
cipiens
caloris, ac ſtabilem reddenſque af­
fatim
.
Tertia cinis, quæ relictus eſt calidus,
ac
plurimus & ſuapte natura ſiccior: vnde
etiam
infuſa aqua hic noſter quæ longè
imbecillior
eſt, illam excalefacit.
Accedit
vltimò
quòd aqua illa diuiſa eſt per riuu­
los
, facileque ob id calorem concipiens ac
retinens
, quæ ſi in vnum coacta eſſet, vix
totius
montis incendio incaleſceret, & ca­
lefacta
celerrimè etiam rediret ad propriam
naturam
: ob id nullum mare, nullus la­
cus
, nullum flumen feruere poteſt ob aqua­
rum
abundantiam.
Fontes, atque vt
minores
, ſic acrius ſole ebulliunt.
Sed cur
non
maior pars accenditur bituminis?
quo­
niam
ſolum id accendi poteſt, quod ab
aqueo
humido ſpoliatur.
Cùm verò totum
ſcateat
hoc humido bitumen, atque hoc ip­
ſo
à ſulphure differat, priuſque accendatur,
ſiccari
neceſſe eſt, diuque ob id proximo
igni
etiam reluctari: ita fit vt valde ſen­
ſim
ignis adiunctam ſibi materiam depaſca­
tur
.
Cum igitur nec creſcere multum, nec
penitus
extingui ignis ob dictas cauſas
queat
, multa verò ſit materia illi parata,
paucuſque
ad feruorem ſeruandum calor ſuſ­

ficiat
, neceſſe eſt ipſum feruorem multis
ſeculis
manere.
Manifeſtum eſt igitur,
quod
omnes aqua, quæ feruent, natura le­
ues
ſunt, & medica præditæ facultate.
Sed
non
talis eſt, quæ vſui apta eſt ad ſeruan­
dam
valetudinem.
Optima enim aqua co­
lore
, odore, ſaporeque caret, pellucidaque
exiſtit
, atque epota non moratur in ventre:
talis
Eulæi fluminis qui per Suſianam è
Zagro
monte profluit, nam eam Perſarum
Reges
ſecum in expeditionibus deferebant:
tantum
fuit illis diligentiæ ad vitam tuen­
dam
.
Nam in eius conſeruatione proxima
eſt
aëri aqua, vt in Commentariis ſuper
tractatu
de Temperamentis Auicennæ de­
monſtrauimus
.
Neque mirum videri debet
quòd
Artaxerxes Longimanus tamdiu vi­
xerit
, cum Perſarum reges tantam curam in
aëre
& aqua deligendis impenderent.
Sed lo­
co
Eulæi apud Ælianum Choaſpem inue­
nio
.
Inueni & flumen eſſe iucundiſſimi ſa­
poris
inter Gangem & Indum, ex quo quæ
non
poſſunt regionis accolæ bibere, percur­
ſores
tranſlatis aquis bibunt.
Sed Coaſpes
in
Mediæ regione eſſe creditur, Stabone ta­
men
aliter ſentiente: ſed ſi in India eſſet,
Perſepolim
vix transferri potuit.
Coaſpis
igitur
aqua optima ſit: Eulæi verò iucunda,
& ipſa, atque in vſu Perſarum regibus In­
diam
optimas & iucundiſſimas aquas habe­
re
certum eſt.
His proxima bonitate Niloti­
ca
, reliquorum maiorum fluminum vix vlla
probatur
.
Sed de his ſpecialiter alibi tracta­
uimus
.
Sunt aliæ frigiditate celebres, olim ex
Corinthio
agro è montis vertice fluens, ni­

ue
frigidior.
Refert Georg. Agricola intra
primum
à Culma lapidem, Inſanam, voca­
tam
, quæ cum feruere videatur, eſſe frigi­

diſſimam
.
In Bohemia rurſus iuxta flumen
Egram, Furioſa, appellata, quæ & ipſa ampul­
lis
feruens non frigore, ſed tonitru potiùs
edito
inſignis: ſic auribus cadendo obſtrepit.
Simili modo poſtquam Conſtantienſem la­

cum
iuxta Scaphuſiam exiuit è rupib.
Rhe­
nus
adeò altis præcipitatur, vt procul multis
paſſuum
millibus audiatur, propè verò to­
nitrui
ſimilis fragor videatur.
Nam ſtrepi­
tus
aquarum cauſa eſt caſus ab alto, aut exi­
tus
cum impetu ex anguſtis locis: ſicut frigo­
ris
niues, marmora, metalla, cœlum rigens,
motuſque
rapidus, tum caſus ab alto, & quod
maximum
eſt, permiſtio halinitri: nam hoc
inferius
demonſtrabitur.
Sed frigiditas hæc
in
quibuſdam fontibus perpetua non eſt: ve­
lut
in Hiſpaniæ agro quodam oppidi Peſ­
queræ
de Duero, iuxta magnum flumen Du­
rium
, à Fortunatis diſtat 11. partibus, ab æ­
quinoctij
circulo 42. fons qui ab initio veris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index