Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 403 > >|
1niam DBC, eſt rectus, & CBE, obtuſus. Ve­
rùm
de radiis alia eſt ratio: etenim illi motu

ſuo
, angulum ſenſilem efficiunt in oculo,
ideóque
moueri deberent videri.
Cur autem
non
videantur, cauſa hæc eſt, quia poſita ter­
ra
, cuius centrum A, & plano eius ( vt dixi)
quod
refert punctum D, ſed nobis ob ma­
61[Figure 61]
gnitudinem
eſt BC, & turris quæ ad perpen­
diculum
eſt ſuper planum DE, & Sole in F,
qui
producens radium FEC, producit CD,
cum
autem Sol proceſſerit in G, producto
radio
GEK, relinquit vmbram KD, igitur
cùm
motus indicetur ex vmbra, Sol videbi­
tur
ſolum pertranſiſſe ex C, in K, dum moue­
tur
ex F, in G: ſed ſpatium CK, eſt paruum,
cùm
ſit comparatum ad altitudinem D E,
quæ
eſt parua: igitur cum ſenſim moueatur,
& tranſeat ſolùm ſpatium CK, puta in quar­
ta
horæ ſingulo momento, nullum ſpatium
tranſibit
quod angulum ſenſilem efficiat.
Igi­
tur
videbitur ex illo ſuppoſito ſæpius repe­
tito
, radius FC, dum mouebitur ſemper quieſ­
cere
.
Ponamus exemplum, cum Sol eſt in 7.
parte
Tauri hora circiter 19. cum quarta,
vmbra
æquatur gnomoni, 21. detracta quar­
ta
, dupla eſt: conduplicatur ergo vnius & di­
midiæ
horæ ſpatio.
Ergo motus eſt iuxta gno­
monis
longitudinem, non Solis velocitatem.
Verum dices, cur non videtur moueri radius?
cauſam intelligo: quomodò verò tantum ſpa­
tij
ſuperet, nec moueri videatur, cauſam non
intelligo
.
Conſtat enim ſub ortu occaſu vm­
bras
velociſſimè maximiſque incrementis,
aut
decrementis variati.
Sit igitur Sol occi­
62[Figure 62]
dens
C, planum GE, corpus erectum AB, fi­
nis
vmbræ ( qui idem eſt cum initio radio­
rum
) E, corpus aliud erectum EF: in quo mo­
tus
vmbræ inſenſilis ſit, quoniam ſolùm dum
Sol
occidit radij deſinunt illuſtrare.
Ipſi verò
clariſſimi
erunt, quando angulus CEF, rectus
eſt
.
At ex puncto E, nulli dubium eſſe poteſt,
quin
in plano GAE, tum radij, tum vmbra
prope
Solis occaſum incredibili velocitate
ferantur
, quantum enim punctus in ſuperficie
terræ
è regione centri Solis mouetur, tanto
magis
neceſſe eſt vmbras promoueri.
Sed
quoniam
in priore figura, ſi F, ponatur in oc­
caſu
anguli FAE, FEA, erunt quaſi recti ob
paruitatem
AE, & rationem trigonorum cir­
culis
inſcriptorum iuxta arcum & chordam,
vt
vocant, erunt ergo anguli FC, lineæ, cum
duabus
è centro A, exeuntibus ad illam al­
teram
, quarum eſt AD, altera velut AK, fer­
recti: ergo vmbra quæ ſubtenditur quæ­
que
maxima eſt, minima eſt.
Igitur non fiet
ille
progreſſus maximus, niſi DE, fuerit lon­
giſſima
, quod eſſe non poteſt in comparatio­
ne
ad AD.
Alia cauſa eſt, quoniam quantò
magis
creſcit AE, radiorum vis minuitur
propter
paruitatem anguli AEB: igitur nec
vmbra
, nec radius dignoſcitur: quamobrem
in
dubia luce, neque lux ipſa percipitur, ne­
que
multo minus vmbra quæ propter lucem
dignoſcitur
, nec vmbræ magnitudo etiam
minus
, nec tandem adhúcque minus vmbræ,
vel
radiorum motus.
Dices rurſus, quomodo
vmbra
fiet infinita ſtatim ſi maxima parua
eſt
?
coniungitur illa vmbræ rotunditatis terrę
quæ
maxima eſt, & ſic è parua fit infinita in
momento
.
Cùm verò nullum fuerit corpus in
plano
, velociſſima fit & lucis & vmbrarum
diffuſio
, ſed quia lux in vtroque crepuſculo
(vt ita dicam) dubia eſt, & ſpatium quod ab
oculo
illuminatum videtur exiguum, ſtatim
vtraque
facta mutatione latet motus, vt in
ſecunda
cauſa demonſtratum eſt.
Propoſit. 13.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index