Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
1alia rota cum paxillis, vt in molendinis fieri
ſolet aut manubrio C, dentes verò in eius
exteriore ſuperficie reſpicientes cylindrum
ſeu columnam FG, erectam ad perpendicu­
lum plani F H.
In quo plano etiam rota ſu­
perſtans fixum habet palum, cui axis infi­
gitur.
In FG, autem columna, DE, cur­
riculum dentatum eſt.
Itaque quum rota
A B, circumuertitur ſuper axe CK, motu
ex A, in B, ſeu A, ſurſum deorſum, F G,
cylindrus circumuertitur ex D E, verſus
K, ſeu ex dextro in ſiniſtrum, quare con­
tingit tranſlatio motus, quæ erit eò velo­
cior, quò numerus dentium A B, rotæ,
plures continebit dentes circuli D E.
His
autem vtemur ad machinæ Auguſtanæ in­
tellectum.
His modò viſis, poſtquam ſermonem de
motibus omnibus generalibus fermè abſol­
uimus, quarto exemplo in libramento aqua­
rum declarato, Heronis autem machina in
compoſitis elementorum motibus ſatisfa­
ciente, vt in vniuerſum pro decem modis
decem exempla ſubiecerim, colligere illa in
vnum breuiter operæ pretium erit.
Quieti
ob raritatem lucernæ exemplum appoſui­
mus.
Motui à raritate fiſtulam in vaſe col­
locatam, vbi de aquæ deſcenſu egimus.
Quieti ob denſitatem plumbi laminam, tum
coria ſuper aquam ſparſa.
Motui ob denſi­
tatem impulſum bellicarum machinarum.
Motui attractionis ob raritatem, & impul­
ſus ob denſitatem, in Cteſibica machina.
Vtriuſque verò motus, tum etiam quietis
ob raritatem, Brambilica machina exem­
plum erit.
Motus leuis elementi, nauigij re­
cuperationem: grauis verò, ſimplicis horo­
logiorum motum ſubiecimus.
Grauis, ſed
ſæpiùs repetiti, follium alternam iactatio­
nem.
Grauis ac leuis ſimul ad vnum finem
tendentium, Heronis machinam.
Ergo ſic poterat videri tractatio hæc ab­
ſoluta: ſed non omnia ſumpſimus genera.
Decem enim hæc exempla duobus conti­
nentur generibus: altero, quòd vnum tan­
tùm habet motorem, vt Heronis machina:
reliquo, quod duos, ſed diuerſos habet mo­
tores, vt Brambilica.
Supereſt tertium ge­
nus, in quo illæ continentur machinæ, quæ
plures habent motores, ſed non diuerſos:
quod quidem videtur eſſe nobiliſſimum, quia
motui principali, ſeu αὐτοκινέτῳ magis aſſi
milatur.
Contingit is motus, quum aqua,
gratia exempli, rotam, qua aqua effunditur
verterit.
Atque hoc in genere primum eſt
Archimedis inuentum Cochlea appellata,
cuius meminit Diodorus Siculus in antiqua
hiſtoria bis, dicens Ægyptum ſiccatam
beneficio cochleæ ab Archimede inuentæ.
Quod ſi ita eſt, cùm Archimedes ſecundi
belli Punici temporibus floruerit, neſcio
quo pacto antiquo tempore bene potuerit
Ægyptus habitari.
Vtcunque tamen res ſe
habeat, inſtrumentum id nobiliſſimum pro­
culdubio eſt, atque tali artifice haud indi­
gnum.
Meminit huius Vitruuius in fine ſui
operis.
Sed Galeaz de Rubeis ciuis noſter,
fabérque ferrarius, cuius infrà mentionem
facturi ſumus, cùm iam olim inuentam ip­
ſe, quaſi primus auctor exiſtimaret reperiſſe,
præ lætitia inſaniuit.
Vidimus illum verſan­
tem truſatilem machinam, ac paulò pòſt
mente excuſſum.
Erat autem machina
talis:
Cochlea Ar­
chimedis.
12[Figure 12]
Lignum A H, ſolidum, rectum, rotun­
dum, æqualéque, ac tam longum vt incli­
natum ad ſuperficiem aquæ, infixúmque
alueo quantum opus eſt, ſupra ipſam aquam
promineat, canali ( vt vides ) metallico
ſimplici, ad cochleæ imaginem fabricato,
circumtegatur.
Sunt qui multiplici vtantur:
tres mihi neceſſarij eſſe videntur, quique
adeò ſenſim aſcendant, vt omnia ſpatia com­
pleantur.
Duo ora habet canalis, inferius
quidem latius, anguſtius quod ſuperius eſt.
Vocetur autem illud K. Demonſtrandum
eſt igitur, quòd vbi terminis A & H ti­
gnum claudatur, ita vt circumuerti poſſit,
quod motu aquæ circumuertetur.
Secundò,
quòd vbi circumagatur aqua aſcendet, ef­
fundeturque per K.
Nam pinnæ quæ additæ
ſunt B C D E F G, ſeu inter ſpatia alter­
utrinque, ſeu in coniunctionibus tigni cum
canali, occurrentes aquæ, neceſſariò ver­
tent illud inſtrumentum: quia augeri poſſunt
longitudine ac latitudine: pondus verò AH,
paruum eſt, & longè minus etiam factum
ob inclinationem, & axes in annulis poſi­
tos, ita vt circumagi poſſint.
Oſtendunt id
etiam molæ in fluminibus Pado atque Tici­
no, vbi quanquam leniſſimè fluant aquæ,
hoc tamen ingenio lapides molares circum­
acti terunt, ac molunt triticum.
Sed quòd
aqua ipſa aſcendat ex L, in K, patet: quum
enim L, eleuatur, pars quæ ſuccedit fit humi­
lior, igitur aqua deſcendet, qua aſcendente
iterum pars ſuccedens deſcendit: eadémque
ratio ſemper oſtendit aquam verſus K, tendere:
hócque experimento pulcherrimè congruit,
& nos non ſemel periculum de hoc fecimus.
Conuerſo igitur axe ſeu tigno in fœmineis
cardinibus A, & H, in quibus intruditur,
donec aqua canalis impletus fuerit, effun­

deretur per K, ſuper planum ripæ.
Ex quo
non videtur hæc ratio concludere, aqua
perpetuò deſcendit, igitur in fine erit in hu­
miliore loco, quàm in initio.
Sed tamen non
ſemper deſcendit, verùm pars quæ deſcen­
dit maior, impellit minorem, cogitque aſ­
cendere.
At cùm effundi cœperit, tunc tam
machina faciliùs vertetur, & aqua quaſi
ſponte effluet, propter ea, quæ de aquæ deſ­
cenſu iam demonſtrauimus.
Sunt qui canali
tabulas affigant, nectántque omnia ſimul,
vt machina robuſtior ac firmior euadat, pa­
xillos tabulis, non tigno, ob commodita­
tem maiorem inſerentes.
Dubitabit autem
meritò aliquis, cur aſcendente parte canalis
iuxta B, cùm tam L, quàm C, deſcendant,
aqua non non redeat in L, & rurſus effun­
datur ( nam L, humilior eſt quàm C, ) &
ex eadem parte.
Duplex huius ratio eſt: al­
tera, quòd aqua quæ eſt in B, impellitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index