Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1rum, quæ leui excipiuntur igne facilè perdiſ­
ces.
Nam quæ vehementi igne indigent, om­
nes ſiccant vehementer, plerunque etiam
excalefaciunt.
An ſit poſſi­
bile facere
aquam quæ
in multa ſe­
cula vitam
proroget.
Ergo hîc rurſus dubitatio alia oritur, an
aquam liceat facere temperatam, quam
quintam vocant eſſentiam?
Erit autem hæc
( vt docebo ) æther, id eſt, ſubſtantia te­
nuiſſima mobilis, & quæ motu calorem
temperatum retinet, & tamen plurimum.
Hæc igitur vires omnes conſeruare poteſt,
& vitam producere.
Nam cum tenuiſſima
ſit, miſcet ſe humido primo, penetrans ſo­
lida, ac excrementa ſeparat, quæ in illo
continentur.
Qui verò calidi plurimum ha­
bet, eiicit impurum quicquid eſt, natura­
lémque ob id calorem inſtaurat.
Nihil enim
aliud eſt ſenectus, quam naturalis caloris
imminutio: imminuitur verò, quia motus
prohibetur, vt de igne dixi: ſimilis eſt enim
huius ad illum ratio.
Motus verò prohibe­
tur ob terræ ſubſtantiæ abundantiam: quo­
niam ſola terra plurimam habet materiam,
& motu omninò caret.
Ergo aqua illa calo­
re cùm ſit temperato, nec cor vexabit, nec
iecori infeſta erit.
Itaque ſola hæc, iſta quæ
diximus præſtare poteſt.
Referunt in Bonic­
ca inſula, quæ ab Hiſpaniola orbis noui M.
C C. paſſuum millibus diſtat, fontem in
vertice montis eſſe qui ſenes reſtituat, non
tamen canos mutet, nec tollat iam contra­
ctas rugas.
Cuius rei præter perſeuerantem
famam, locuples teſtis Petrus Martyr An­
gerius Mediolanenſis, à ſecretis Regis olim
Hiſpaniarum, in ſuis decadibus orbis nuper
inuenti.
Sed Ouiedus conſtanter negat. Nos
eſſe poſſe non dubitamus, eſſe haud fatemur.
Tum minus id credendum, quòd breui, &
paucis diebus id fieri dicunt.
At homo an­
norum multitudine ſeneſcit, non igitur iu­
ueneſcere poteſt, niſi annorum ſpatio:
quamobrem id tentare atque experiri diffi­
cillimum.
In ac̈re bono, aqua optima eſſe
debet: aër autem optimus (vt dixi) in mon­
tium iugis: ibi autem incommoda multa
hominibus, quare paucis vſu euenit vt à
natura auxilium hoc aſſequantur.
Ergo vt
ad rem reuertar, ne tam longè petatur, cùm
ardens aqua diuturno circulationis motu te­
nuitatem retinens, caliditatem, acumén­
que ſaporis ác odoris exuerit, æther eſt.
At­
tamen primùm fragrat.
Eſt enim nil aliud
odor frangans, quam acutus, cum modera­
tus extiterit.
Indicio eſt, quòd piper non
fragrat, nec zingiber, quia immodicè ſint
acuta, parua tamen quantitas benè olet.
At
quæ bene olent contraria ratione, cinamo­
mum, amomum, crocus, garyophyli, li­
lia, moſchus; moderatè acuta ſunt: & ſi
plurimum ex his naribus ſuppoſueris, vt
piper, cerebrum feriunt, nec bene olere
videntur.
Allia & cepæ, quòd humorem
habeant putredinis haud expertem, etſi acu­
ta ſint, tamen etiam quia moderata non
ſunt, fœtent.
Igitur ardentem aquam, ſi
ad temperamentum redierit, tenuitate re­
tenta neceſſe eſt fragrantem fieri: & ſi fra­
grans fiat, neceſſe eſt viciſſim in æthera
eſſe conuerſam.
Fit & quæ iuuentutem in­
ſtauret aqua cum tyri carne, fit & cum hel­
leboro, qualem apud patrem meum vidi:
ſed hæ diuexant corpora, & iuuentutis ima­
ginem fucatam redimunt, non præſtant iu­
uentutem.
Æther verò veram præſtat, cùm
eam retineat diu quam habent, & exornet.
Sed nunquid ſemper? Non, ſed cùm non fue­
rit prohibens: prohibens autem materia
multa.
Rurſus ne igne, qui calidiſſimus eſt, te­
nuior æther?
Certè ſic, nam cœlo conti­
guus, ideóque leuiſſimus: impreſſam enim
ab aſtris caliditatem circulatione modera­
tur tenuitate retenta?
atque eodem modo
hæc aqua calore ignis ad ſummam redacta
tenuitatem, motu ipſo refrigeratur, ac tem­
periem acquirit.
Itaque & hæc, & æther,
medium quaſi ſunt inter mortalia, immor­
taliáque.
Locum enim cùm habeat ac tem­
periem, tum ſubſtantiam cœlo proximam,
corrumpi nequit.
Dum verò infrà impelli­
tur, refrigeratur, atque ſic poſt multa ſecu­
la corrumpitur.
Itaque medium eſt quaſi
mortalis, ac immortalis, cuius generis Stoi­
ci animam humanam eſſe credunt.
Sed quòd
hîc ex ardente aqua æther elaboratur, cùm
à calore attenuetur, à motu non cogatur,
non parum tenuius euadit.
Itaque ſimili ra­
tione vtrunque afficitur.
Sic verò quæcun­
que calore ignis permutantur, euidentem ca­
liditatem & ſiccitatem acquirunt: vt calx
& cinis.
Sed differunt, quia in calce calor

non finitur, in cinere iam exhauſtus fermè
totus eſt.
Ob id qui eſcharotica componunt
ex calce & cinere medicamenta, à calce præ­
cipuè caliditatem quærunt, à cinere ſiccita­
tem.
Sic qui aquam qua metalla ſeparantur,
educunt.
Fit autem hoc modo: Halinitri

partem vnam, liquidi aluminis, quod ro­
chæ vocant, partes tres, arenæ mediam,
ſiccata diligenter, & purgata igne diſtillan­
tur vitreis vaſis.
Colligitur autem ſeorſum
quod priùs effluit, cùm crocea demum vi­
detur vaſis facies: actis ignibus alia ſucce­
dit, quæ priore excipitur plerunque: & ta­
men ſi aquam fontis excipias, adhuc adeò
acris eſt, vt nihilominus argentum diſſol­
uat, & ipſum ab auro ſeparet.
Separatur
autem ſic: Aqua extractæ partem modicam
accipe, cui argenti puriſſimi pondus oboli,
id eſt, XII. granorum impone, ac impoſi­
tam cineribus tamdiu permitte, donec diſ­
ſoluatur argentum.
Hæc purgamenta calci
tenui ſimilia in imum vaſis demittet, qui­
bus ſublatis quod reliquum eſt aquæ purio­
ris, toti aquæ à qua iam detraxeras addes,
quæ ſimili exemplo & ipſa purgamenta illis
ſimilia in imum demittet, quibus ſublatis
a quam totam puriſſimam, ac magis habe­
bis ad argentum ac cætera metalla, præter
aurum, diſſoluendum efficacem.
Cùm verò
facilè euaneſcat, vaſe vitreo diligenter oc­
cluſa tenetur.
Vires autem æſtimanti quan­
tas habeat, quæ excepta ( vt dixi ) aqua pu­
tei, etiam ſine igne in horis 24. argentum
in aquam redigat, modico autem cinerum
calore in duabus aut tribus horis, non eſt
qui miram vim vaporibus illis extremis, ac
aquæ in quam vertuntur, imò incredibi­
lem non tribuat.
Eiuſdem generis eſt, quæ

fit ſalibus ammoniaco, nitróque, tum cal-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index