Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 403 > >|
1vſque ad C, mouebitur ex C in D: igitur
ſi tendatur vſque ad C, procul magis emit­
23[Figure 23]
tetur iuxta proportionem CD ad BD.
Item
chorda tracta vſque ad C, maiore impetu
redibit ad D, quàm ex B in D.
Igitur cele­
riùs mouebitur ſagitta à chorda, quare etiam
poſtquàm emiſſa fuerit.
Nec oportet adii­
cere, vt valida ſit virtus, quæ mouet, nam
nobis ſufficit vt celeriter moueat: quòd ſi
celeriter mouere poteſt, valida eſt cauſa,

quæ mouet.
Nam & ſi valida eſſet cauſa,
moueret tamen lentè, quod poſſet procul
emittere.
Nihil enim lentè, & procul ali­
quid mouere poteſt: nam quod lentè moue­
tur, multum temporis conſumit in motu: in
quo etiam maximam vim, quum contra na­
turam nitatur, debilitari neceſſe eſt.
Tertia
cauſa eſt raritas medij per quod mouetur:
nam in aëre velociter, in aqua lentè, in ter­
ra vix eſt impellere quicquam.
Atque ob id,

qui naues hoſtium machinis petunt, ma­
ximè cauent, ne ictus fiat in parte nauis,
quæ ſub aqua iacet, quamvis pernicioſior
eſſet: ſed quia ſphæræ ictus occurſu aquæ
debilitatur, malunt nauim ſupra aquam fe­
rire, ſed tamen humiliore quàm poſſunt par­
te.
Quarta cauſa celeris & diuturni ictus
eſt acuitas teli, quæ minorem quantitatem
aëris obuiam habens, minùs impeditur.
Vn­
de videtur, quòd prima opinio verior ſit,
quàm illa, quæ eſt Ariſtotelis de cauſa mo­
tus violenti.
Nam non tam manifeſtè appa­
ret, cur violenter mota, vt acutiora ſunt, eò
celeriùs & longiore ſpatio ferantur.
Si qua
etiam proxima ſint chordæ, non tamen tan­
gant eam, quamvis aër moueatur, nihilo ſe­
cius quàm ille, qui ſagittam antecedit: non
tamen mouetur res illa proxima, nedum vt
per longum ſpatium feratur.
Prætereà aër
cùm mollis ſit, nec adeò vehementer mo­
ueri poteſt, nec in vnum cogi, quare nec
ſphærulam ferream mouere.
Neque in aqua
minùs mouebitur id, quod vi impellitur,
quam in aëre, cùm tamen non ſolum len­
tius, ſed longè lentiùs in aqua, quàm aëre
moueatur.
Et in aëre etiam ipſo grauia non
lentius ferri debent leuibus, ſi vacui ratione

ſubſequantur.
Sed rationes hæ non oſten­
dunt, quoniam acuta celerius ob id ferun­
tur, quòd maiore impetu primus aër moue­
tur, à quo partes reliquæ iuxta eandem cau­
ſam impelluntur.
Fit ob id telum, quod pro­
iectum ſemper infigitur.
Cuſpis A, alæ qua­
tuor magnæ ac tenues ad rectos angulos po­
ſitæ haſta BA.
Cùm igitur telum fertur,
non poteſt inclinari, quia alarum aliqua, vel
plures aëri occurret ex aduerſo: rectà igitur
cùm feratur BA telum neceſſariò infigetur.
Quòd ſi vis deficiat, adhuc rectè cadet, & fi­
getur.
Atque eadem fuit in ſagittis cauſa
inuentionis alarum.
Reliquæ igitur rationes
præter vltimam contra Platonis opinionem
de antiperiſtaſi demonſtrant, non
autem de aëre antecedente.
Vltima
autem euidens habet contra ſe ex­
perimentum: nam & in motu à
raritate difficilior eſt aſcenſus gra­
uis, quàm leuis, & ideò etiam
tardior.
Verùm quòd fidem facit
pro Ariſtotelis opinione, illud eſt
quòd motum naturalem in fine
24[Figure 24]
violentum, in principio, vehementem, in
medio fieri validiorem.
Auerroës Simpli­

cium ſecutus, & quum deprauatam habe­
ret literam textus, proiectorum, anima­
lium legit.
Simplicius quum textum habe­
ret bonum, Ariſtotelem non intelligens, per
proiecta, animalia expoſuit, quòd in latus,
vt proiecta mouerentur, abſurdiſſima com­
paratione, & interpretatione.
Mouit hoc il­
lum, quòd dixiſſet iam, violenta ab initio
vehementiùs moueri, naturalia in fine: ex
horum altero genere proiecta eſſe oportuit.
Sed non intellexit Philoſophum. Cùm enim
proiecta aëris antecedentis motu moueren­
tur, aër autem per ſe ſit mobilis, motus pro­
iectorum ex naturali quodammodo, & vio­

lento conſtat, naturalis in fine augetur, vio­
lentus in principio: quamobrem miſtus ex
his, qui eſt proiectorum, in medio eſt va­
lidiſſimus.
Conſtans hæc ratio eſt, & pul­
cherrimè dubitationis ſolutionem docet.
Vi­
demus enim machinas, ſcorpiones, tela
etiam manu emiſſa, in quadam diſtantia
vehementiores ictus, quàm nimis propè, &
( vt ita dicam ) ſub ipſis telis, aut ſcorpio­
nibus, aut machinis, inferre.
Cauſa eſt, quam
nemo alius afferre poteſt, quàm qui ab hoc
principio, quòd Ariſtoteles propoſuit, mo­
tum factum putat: nam aër ille ſub ini­
tio motus motum non iuuat, niſi parùm,
ſuccedente tempore aëris motus naturalis
vt mouetur validior fit, vt autem mouet, pa­
rùm dehiſcit: quare eodem motus celeri­
tatem augeri neceſſe eſt, quoad plus mouere
minùs incipit, quàm moueri natura ſit
aptum.
Quatuor
cauſæ celeri­
tatis, & diu­
turnitatis
motus vio­
lenti.
Nihil lentè
& procul
emitti po­
teſt.
Gubernato­
res nauium
cauent ne
bellica tor­
menta ſub
aquam mer­
gant ſphæ­
rulas, quas
in hoſtium
claſſem im­
mittunt.
Teli confi­
ciendi ratio,
quod ſemper
infigitur.
Ratio de­
monſtratiua
pro Ariſtote­
le. 2. cœli.t.
c. 35. & in
diuiſione
Simplicij. t.
cap. 20.
Cur ictus
ſcorpionum,
& machina­
rum, & te­
lorum in
certa diſtan­
tia, quam ni­
mis propè, ſit
validior.
Ergo cognita motus violenti ratione,

quomodo ferantur, quæ non ſponte ſua fe­
runtur, oſtendamus, hoc initio ſumpto, quòd
quæ mouentur grauia ictu aliquo, nec ſe­
cundum naturam, tria habent, ex quibus
25[Figure 25]
conficitur motus: propriam grauitatem,
qua deorſum feruntur, medij naturalem
vim, vt mouetur, & vim acquiſitam, qua
partem aliam aëris mouet, iam igitur fit
AB æquidiſtans finitori linea, quam ſecet
ex angulo recto CD, vt CA, ſit æqualis
BC, & diuidatur AC per æqualia in E: quod
verò moueri debet in F, & manifeſtum eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index