Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1per ſe, quòd validiſſimo ictu excutietur
verſus D, quia ſimul impetu iacientis, &
natura feretur in D.
Par autem erat, quòd
debiliſſimus ictus eſſet illi contrarius, id
eſt, verſus C, validiſſimus autem ſuperio­
rum verſus D, quorum neutrum experi­
mento conſtat: ſed validiſſimus eſt ſupe­
riorum FE, mediocris FC, & debiliſſi­
mus FA.
Cur ita? Sanè quoniam aër rectà
magis, quàm ad latera fertur, igitur debi­
liſſimus eſt ictus ex F in A.
Debuerat iuxta
hanc rationem validiſſimus eſſe ex F in C,
ſed quia tota grauitas obſtat ponderis, ideò
vbi aër maximè mouetur, & pondus mi­
nus grauitatis habet, hoc autem eſt in linea
FE, ibi validiſſimè torquetur pila.
Reli­
quum eſt igitur vt mediocriter ex F in C
feratur, id eſt, rectà in ſublime.
Ne tamen
erres in ſagittis, quæ ob longitudinem &
alas velociùs quandoque feruntur ex F in
A, quàm in C, nunquam autem magis,
quàm in E: ob id qui muros quatiunt, ma­
chinas ad ſemiorthon, id eſt, ad libellam
FE collocant: nam tertia fermè parte ictus
augetur.
Cùm verò pila ad ſupremum re­
ctà peruenerit, non per circulum, nec
rectà ſurſum illicò deſcendit, ſed media

quaſi linea, quæ parabolæ fermè imita­
tur circum ambientem lineam, vt BC eſt,
demùm ex C in D motu grauis rectà ad vn­
guem.
26[Figure 26]
Ratio motus
grauium cum
violenter
mouentur.
Modus quo
grauia poſt
ictum deſ­
cendunt.
Cur vix vl­
lus feriatur
à plumbeis
pilulis, quæ
maximo nu­
mero in al­
tum mit­
tuntur.
Quæ igitur proiiciuntur, tribus ex moti­
bus conſtant, primo violento, vltimo ex­
quiſitè naturali, & medio ex vtroque mi­
ſto: propter tam multiplicem motus ratio­
nem metiri ad vnguem talia planè eſt im­
poſſibile, coniectura tamen aſſequi licet.
Debiliſſimi planè motus ex B in C: vnde
plumbeæ pilæ calore diſſipatæ, ob hoc etiam
minùs lædunt, vt vix vnum aut alterum,
ob ictus in ſublime deſtinatos, quum tamen
frequenter aut auium cauſa, aut exoneran­
dæ machinæ, emitti ſoleant pilæ ſemiuncia
grauiores, vulneratos aut grauiter percuſſos
videas inter tot millia.
Sed quum per æqui­
diſtantem finitori lineam tam difficulter
grauia moueantur, cur eſt quòd ſuſpenſa
facilè adeò impelluntur, vt annulus filo ſuſ­
penſus ſpontè videatur moueri, atque ob id
etiam præcantationis præſe fert imaginem?
Cauſa eſt, quòd tota vis integra impellen­
ti relinquitur: qui verò proiicit, duo facit,
ſuſtinet & impellit: at appenſo pondere,
quum ab alio iam ſuſtineatur: quicquid
virium eſt ad impulſum integrum manet.
At vero quum impellitur, tanta fermè vi
redit ad medium, quanta ab illo, depul­
ſum eſt: igitur quum ea vi iam depulſum
fit à medio, gratia exempli per cubiti ſpa­
tium, tantundem diſcedere in contrariam
partem neceſſarium erit, atque ita conti­
nuo ac alternato reditu tardiſſimè con­
quieſcere.
Cùm igitur in annulo motus hic
vel occulta ſpirituum motione paululùm
iuuatur, adeò ſpontè augetur, vt verbis
vim fuiſſe credas.
Quamobrem cùm pau­
lò concitatior eſt annuli motus, ipſo iam
( vt dixi ) ſeipſum mouente, videtur annu­
lo dæmon ineſſe, qui annulum moueat.
Eſt
autem motus hic etiam in filo longiore fa­
cilior, euidenti demonſtratione.
Sit enim
annulus in F, & moueatur per BC, ſuſ­
penſus in A, & rurſus ſuſpenſus in A po­
natur in G, & moueatur per DHE, quæ ſit
æqualis BFC, & L centrum terræ: con­
ſtat igitur, quod dum eſt in F, mouebitur
contra naturalem motum per FG: & dum
eſt in H, per HK, ſed HK eſt breuior FG,
vt in primo de Circulis demonſtrauimus.
Igitur cùm potentia mouens eadem ſit, &
quod mouetur idem, & maius tranſeat
ſpatium in F quàm in H, à centro, ſeu ma­
gis aſcendat, tranſibit illud in longiori tem­
pore: igitur ſi in æquali tempore debent
moueri, minore impetu indiget H, quàm F,
& ideò quantò altiùs ſuſpenditur, eò faci­
27[Figure 27]
liùs mouetur mobile, & minori labore.
Cùm igitur filum longum fuerit, initium
motus ducet, vel ab incauto manuum mo­
tu, vel ab aëre, vel à ſpiritibus ipſis, quo­
rum vis etiam per filum deſcendit.
Ita adeò
facili motu illius, & tot cauſis mouenti­
bus, nil mirùm immotis digitis, & fili ini­
tio annulum moueri, quo moto vix ceſſa­
tionis, cùm graue ( vt dixi ) appenſum tam
pertinaciter ſeipſum moueat, initium pote­
rit inuenire: atque hoc modo præcantatio­
ne moueri videtur.
De motu
annuli.
Sed poſtquam hæc clara ſunt: dubitabit
aliquis, cur tenuia corpora non ſolum mo­
tum velocem admittunt, quòd rationi con­
ſonum eſt, ſed etiam faciunt, quod diſſonum
eſt?
Nam impulſus aquæ minùs violentus
eſt, cum alicui rei intruditur, quàm aëris, &
aëris, quàm ignis, Indicio fuit inſtrumen­
tum, quod ( vt audio ) nam non vidi, Ger­
manus attulit, vlnas longum 20. ex cupreſ­
ſo, cuius foramen adeò anguſtum erat, vt

cicerem etiamſi rotundus fuiſſet, non eſſet
admiſſurum.
Craſſitudo vlna minor. Impel-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index