Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 403 > >|
1vtuntur, quorum nullum venenoſum eſt adeò
vt radix.
Deinde muſcæ parum habent, nec
firmiter.
Miſcent tamen Lemniæ terræ, & lau­
ri baccis & mithridato muſcas has 24. nu­
mero, & ſalutare conficiunt medicamentum
pari pondere omnibus ſumptis.
Quòd ſi non
aliud commodum ferat mithridatum, & Lem­
nia terra & baccæ lauri, venenis aduerſantur:
muſcæ verò vomitum ciunt.
Sed in mure, ſi
verum ſit veſicco, magna vis erit.
Nihil autem
prohibet arte parari mures ſenſim ad hoc
perductos cum caſeo & farina, iuniperíque ac
lauris baccis.
Tertium eſt medicamentum è ſan­
guinibus, maximè ciconiæ.
Demonſtrandum eſt
autem, hoc eſſe ſupremum aduerſus venena

præſidium.
Omne enim quod veſcitur alimento,
dum integrum eſt alimentum, propriam retinet
vim atque perfectam: cùm verò in nutrimentum
tranſiuit, naturam acquirit eius quod nutritur.
Verùm vel ſic aliquid retinet prioris naturę.
Nam calidiora ſunt corpora, quæ veſcuntur
auibus, quàm piſcibus, & aliis quàm lactucis.
Sed cùm alimentum nutrire debet, in ſangui­
nem tranſit medio itinere maior enim muta­
tio eſt à ſanguine in ſubſtantiam membrorum,
quàm ex alimento in ſanguinem, ſeu tempus,
ſeu differentiam, ſeu media conſideraueris.
Si
igitur in perfecta mutatione, nec tota vis
prior aboletur, in dimidio tum ſpatij, tum
actionis dimidium virium retinebit.
Sanguis
igitur gallinæ ſerpentium carnibus nutritæ,
& longè melius ciconiæ ac gruis, quoniam
natura his aluntur, & abſque corruptione mu­
tantur, medius eſt inter veneni ciconiæ que
naturam.
Quod verò medium eſt inter vene­
num & naturam noſtram, quæ cum ciconiæ
natura ideo conuenit, quòd vtraque anima eſt,
ſanguineum atque perfectum, alexipharma­
cum eſt.
Igitur medicamentum ex ſanguinib.
promptè venenis auxiliatur. Accipere autem
præſtat non ſolùm ciconias, ſed & anates: nam
hę deuorant ſcorpios ac rubetas.
Accedit alia
ratio, quòd in ciconiis ſanguis talis iam eſt,
vt non à venenis patiatur: atque ideo ſimilem
in corpore noſtro retinens vim, vt ab illis
minus patiatur efficit.
Dicemus autem & de
lapide, & de aliis inferius: ſed quod maxi­
mum eſt, oleum eſt, quod arteriis illitum, ve­
nena curat.
Nec hoc eſt, de quo nuper dixi­
mus, ſed eſt alterius generis.
Venenum
quod ſtatim
occidit.
Venena quæ
ad tempus
occidunt.
Fontis mira
proprietas.
Hauſti tem­
poranei ve­
neni indicia.
Venena eſſe
quæ actu ſo­
lo occidant.
Precatio ad­
uerſus vene­
na.
Mus & muſ­
cæ napelli
fera.
Ciconiæ ſan­
guinem ve­
neno ad ver­
ſari vehe­
menter de­
monſtratur.
At poſtquam in hos ſermones incidimus,
haud abs re eſſe puto illud quærere: quonam
pacto oleum parari poſſit, quod illitum arte­

riis cogat venenum extrudi vomitu, aut pur­
gatione, vel ſudore, vel vrina.
Certum eſt me
tallicum eſſe oportere, quod validiſſimum eſſe
debet.
Vidi ego quandoque tale, & ſolo pon­
dere quod eſſet metallicum haud dubiè con­
iectaui.
Oportet & ex veneni natura illud
eſſe: nam immodica caliditate, vt dictum eſt,
delet prius conceptam malam vim: & ſimili­
tudine auocat exteriùs quod nocet, & con­
trarietate pellit.
Oportet & diſcutientem illi
non paruam ineſſe vim, & rurſus aduerſus
venena ipſa contrarietatem quandam, quæ
duo laſeris ſucco conueniunt.
Igitur quę pro­
pellere venenum debent, metallica eſſe vene­
na neceſſe eſt: non in acerbiſſima & calidiſſi­
ma & diſcutientia, & venenis quodammodo
contraria.
Horum igitur materia his conſtare
poteſt, Myſi & auripigmento, & laſeris ſuc­
co, & gentiana, & pinguedine ſerpentum ve­
nenoſorum, & aconito: quòd ſi cuipiam terrę
ex his plura inſint, detractum oleum vi ignis
omnium erit pręſtantiſſimum, ſecuriſſimum,
& quod vomitu eiicit.
In vniuerſum autem
metallica eſſe oportet, quæ valida sunt & quę
illinuntur.
Indicio verò terra eſt illa, quam
circulatores deferunt ex Melitea inſula, aduer­
ſus ſerpentum morſus ictuſve: licet quidam
experto: dicant ſe oleum quod fit è ſcorpioni­
bus & ſulphuræ, necnon chamælea hyperi­
cóque
liberare à venenis illitum, ac peſte.
Ac­
cipiunt autem ſcorpios viuaces prægrandéſque,
Caniculæ tempore: nam tunc hoc animal eſt ſic­
ciſſimum, vt reliqua etiam omnia.
Siccitate
autem venenum, vt docebimus, in ſerpentibus
conſtat Excalefaciunt igitur illos in ſartagine
igni ſuperpoſita donec ſudent, atque ſic oleum
ſuperfuſum ſudore illorum combibit.
Sed & in
hoc oleo ſulphur metallicum eſt.
Si igitur ex
Melitea illa terra oleum excipiatur, abundè vi­
detur aduerſus pleraque venena ſufficere: quo­
niam metallica oportet eſſe & veneno præ­
dita, quæ venenis aduerſantur.
Quod enim

purgat venenum, venenum quaſi ſubſtantia eſſe
oportet: vt rhabarbarum cùm bilem non purgat,
in illam vertitur.
Hoc autem eſt ſubſtantia
tale eſte, quòd in id poteſt conuerti.
Oleum quod
illitum ve­
nena propul­
lus.
Explicatio
ſententiæ
difficillimæ
5.de ſimplici
medie.c.18.
At verò dubitabit aliquis, quonam pacto
ſola arteriarum illitione liceat venenum ex­
trudere?
& an hoc ſit præſtantiſſimum? Her­
cules non dixerim præſtantiſſimum hoc ſenſu,
vt etiamſi præter id des in potu aut theria­
cam, aut lac, aut ſiccum vomicæ nucis igne de­
cerptum (hic aquam colore, non odore vel ſa­
pore imitatur) vel aliud ſi quid habes me­
lius, vt quod forſan quidam circulator aduer­
ſus venena vendebat antidotum dum hæc
emendarem, quinetiam melius proficeret.
Illud benè auſim dicere, illitionem arteria­

rum & admota exterius, eſſe his quæ bibun­
tur præſtantiora ac validiora: hoc vno dun­
taxat excepto, quòd venenum adhuc in ven­
triculo maneat.
Nam his quæ vomitum va­
lidum prouocant, lac, lixiuium, oleum, aqua
nucis vomicæ, quam modò ſuccum diximus,
præſtantiſſima ſunt.
Igitur in morſibus ve­
nenatis, in aculeorum ictibus, in vnguentis
venenoſis, in potu veneni, quod ita ad præ­
cordia penetrauerit, exterius adhibita auxi­
lia validiora ſunt.
Itaque ſolent nonnulli exen­
teratis mulis viuentibus ſe immittere: calor
enim ille auocat exterius venenum, ac illius
malitiam frangit.
Occîdit etiam venenum vi
eius ad cor penetrante: at quæ illinuntur, ad
cor integris fermè facultatibus perueniunt
ac celerrimè: quæ verò bibuntur, præter id
quòd ſerò penetrant, morámque trahunt plu­
rimam, in ventriculo primùm, inde in ve­
nis quę ad iecur, pòſt in iecore, vltimò etiam
in dextro cordis ſinu, adeò retunduntur vi­
ribus, vt vix veſtigium eo tempore quo ma­
ximas eſſe oportebat, relinquatur.
Er­

go vt in argento viuo, & quo in tracta­
tione de Indica lue actum eſt, ſcabies, pſo­
ra, & lues Indica expellitur (quoniam ſub­
tilitate penetrat, caliditate attenuat &
expellit (praua & noxia caliditate, eadem
in venenis ratione illita deferuntur per arte-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index