Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 403 > >|
1rias in ſiniſtrum promptè cordis ventriculum.
Quòd autem vel ſic totum corpus immutare
poſſint, humoréſque omnes mouere, mutare,
eiicere, experimentum in Indica lue oſtendit,
vbi etiam oſſa ſi expediat propellit.
At ſerò
tamen dices: hoc quidem, quia non in tenuis
olei formam redactum eſt, ſed ipſa argenti
viui ſubſtantia adhibetur, nec etiam præ­
cordiis vt in venenis admouemus.
Quonam
pacto autem arteriis illita tam promptè in
cor ferantur, hæc fermè verborum ſerie ex­

plicuit Galenus: Aer qui noſtrum corpus cir­
cumambit, intrò per corporis raritatem pe­
netrat.
Dum enim per os ſpiritus exhalat ex
corde, circunfuſus aër ab arteriarum oſculis
illius loco rapitur, fitque, licet non eodem
tempore, gemina in ſpiratio, altera ex ore,
altera ex arteriarum oſculis, quaſi alterna vi­
ciſſitudine.
Conſtat igitur, quod ſimili impe­
tu hauriuntur à corde, inhæréntque firmiter,
quæ arteriis illinuntur, ſeu venena ſint, ſeu
venenorum auxilia, ſeu quæ venena propul­
ſant.
Verùm adeò vehementi vi hydrargy­
rium ſorbetur ab humanis cordibus vt ex vl­
ceribus capitis ex ore guttatim, tanquam è
pyxide decidens emanet: quamuis interitum
extinctúmque ſolis arteriis manuum ac pe­
dum illitum fuerit.
Quomodo il­
lita arteriis
curent vene­
na, & ſca­
biem ac ta­
lia.
Lib.4.c.1.
S. de doctri­
na Hipp. &
Plat.cap.20.
Tranſtulit nimis nos longè à propoſito
orationis continuitas, ſiquidem quòd moueri
ſemper aërem in his locis vbi liber eſt, atque
ideo in ſuperiore regione, ea hoc oſtendere
conabamur, quòd quieſcens putreſcat: ex hoc
inde in peſtis narrationem prolapſi, nec re­
uocati, quin potius ex illa in venenorum hi­
ſtoriam delapſi, quanquam non inutilem, lon­
tamen (vt dixi) à propoſito aberrauimus.

Igitur reuocandus eſt ſtylus ad aëris motum,
ac quietem.
Refert Solinus, Olympum Theſ­
ſaliæ montem adeò in ſublime ferri, vt pera­
ctis anniuerſario die ſacrificiis, cineres im­
moti maneant vſque in ſequens ſacrificium, quòd
toto anno montis vertex ob altitudinem ven­
torum
expers ſit.
Quòd ſi hæc cauſa eſt, cur
non Caucaſo idem eueniet monti, qui Alba­
nos & Colchidem à Sarmatia diſterminat?

quem refert Ariſtoteles tantæ eſſe altitudi­
nis, vt videatur ex oſtio Mæotidis paludis, &
Solem in vertice vſque ad tertiam noctis partem
radiis illum illuſtrantibus oſtendat: quod ſphę­
ræ ratio quanquam non patiatur, haud ne­
gauerim tamen altiſſimum hunc eſſe montem,
cuíque hoc eadem ratione quod de Olympo
dictum eſt, debeat conuenire.
Idem eueniet
monti qui in Teneriffa eſt.
Inſula hæc eſt vna
è ſeptem quas Fortunatas Ptolemæus appel­
lat, vltra Herculis columnas.
Nam ſi fas eſt cre­
dere, ad 6000. paſſuum attolli affirmant, cuſ­
pide etiam in adamantis formam.
In Beregua
etiam 50000. paſſ.
& in Gaira niuibus tegi
montium cacumnia, cum tamen partib.
tan­
tùm 10. ab æquatore diſtet.
Vtraque Prouincia
iuxta Pariam poſita eſt.
Eſt & mons alius in
Mauritania Tingitana, Africæ prouincia,
qui olim ob altitudinem Solis, nunc autem
ab incolis Hanteta dicitur.
Et rurſus in An­
gote Æthiopiæ regione mons altiſſimus eſt:
eadem igitur his omnibus contingerent.
Ego verò moueri aërem illic certò ſcio ra­
tione dicta.
Sed ſi modò cineres non euertit,
id fieri poteſt, quòd tenuiſſimus ſit aër, atque
etiam ob id ſaluberrimus: conuenítque hoc his
quæ de Atho monte, ſi modò Solino vlla po­
teſt adhiberi fides, ille idem narrat.
Quòd ſi
fabuloſa illa exiſtimas, iam nihil habes ad­
uerſum nos.
Itaque ſcripſit ille, Athon mon­
tem Macedoniæ, qui inter ſex altiores
mundi montes adnumerari debet: nec ſatis
conſtat quo ordine inter illos ſit cenſendus,
arcem Acroathon in vertice habere, cuius
incolæ dimidio plus cæteris mortalibus vi­
uunt, nec ibi cineres aut aquis dilui, aut ven­
tis
euolui: cui etiam ſententiæ de vitæ diu­
turnitate quaſi Mela Pomponius ſubſcribit.
Idem & de cineribus eadem affirmat: quare

non immotum aerem, ſed ſi ita eſt, leniter
motum purum ac tenuiſſimum eſſe oportet.
Nam iſtud ſatis conſtat, aërem cum quieſcit
putreſcere: velut & terram, cum concutitur,
conteri.
Concutitur autem terra trib. modis,
inclinatione, ſucceſſione, vibratione.
Vibra­
tio periculo vacat, ſucceſſio nunquam, ſed ra­
rò etiam ruina vacat.
Inclinatio verò, ruinæ
comes eſt: vidi tamen & inclinationem abſque
ruina.
Contingunt autem præter hæc, ſed ex
his, mira quædam quæ diuinitùs procedere

fruſtrà creduntur, velut & pleraque alia: qualia
ſunt ortus lacuum, & frequentius fontium,
recurſus fluminum ad ſuperiora: nam hic fit par­
te illorum ſuperiore in terræmotu inclinata, vel
tota alueo vibrata: & mugitus quidam vel boa­

tus horrendi, inconditæque voces quaſi gemitus
in prælio cadentium, & malorum ſonitus ſpontè.
Referuntur autem hæc inter prodigia, vt an.
1224. quo propter terræmotum omnia hæc con­
tigerunt
.
Sed nullum fuit prodigium, niſi hoc
vnum, terram tam vehementer tremuiſſe, vt
omnia hæc fuerint ſubſecuta.
Nam cùm hoc
euenerit, contingent & illa.
At hoc forſan non
poteſt abſque prodigio euenire, quamuis conſtet
hæc naturalib. cauſis fieri.
Fit auté cum mate­

ria quæ vri apta eſt: vritur ſulphur, ſal, nitrum,
ſeu halinitrum, & bitumen.
Cùm enim hæc ac­
cenduntur, nec exitum inueniunt, vt in cuni­
culis, machiniſve, terram mouent & qua­
tiunt, peſſimè quidem halinitro, mediocriter
bitumine, tenuiter ſulphure.
Montes to­
tius orbis al­
tiſſimi.
Meteor 13.
Lib.2.c.2.
Terræmotuum
differentiæ.
Terræmotus
miracula.
Terræmotus
cauſæ.
Vnde hîc rurſus quæſtio oritur: cur halini­

trum cùm difficiliùs vratur ac ſegnius quam
ſulphur, attamen magis concutit & quatit ma­
chinas, & maiorem facit ſtrepitum.
Cauſa eſt,
quoniam halinitrum ſiccius eſt, ideo etiam cùm
purum fuerit, celerius ardet: nec ſegnius vri­
tur, niſi quia eſt impurum.
Sed dum purum eſt,
cùm ſiccum ſit, momento ardet.
Non ſic ſul­
phur, pingue enim cùm ſit, mora vt ardeat
indiget.
A ſia cauſa eſt, quòd cùm terreum ſit,
maius dum in flammam conuertitur occupat
ſpatium: ideo duplici cauſa, & quòd celerius
ardet, & quòd terreum ac denſum eſt, atque
ob id maius occupat ſpatium, maiorem ſul­
phuræ impetum facit.
Nam ſulphur, vt infrà
oſtendemus, pingue eſt & aëreum, & mini­
mè terreum.
Conſtat halinitrum denſa ac

tenuiſſima ſubſtantia.
Purgatur autem hoc
modo, vt Vannotius Biringutius docet.
Cineris, oſſium oliuarum partes tres, cal­
cis viuæ vnam, aluminis liquidi partem
mediam & quartam, aqùæ partes 120. fer­
ueant & coquantur, donec dimidium fermè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index