Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
< >
page |< < of 403 > >|
1ſtellarum. Nam ſeu calor ſit anima, ſeu il­
lius primum inſtrumentum, vbi calor hic
erit palàm eſt oportere adeſſe etiam ipſam
animam, quare & vitam: eſt enim vita nihil
aliud, quàm opus animæ.
2. degener
animalis
cap.3.
Vita quid ſit.
Plumbum
dum in ce­
ruſſam ver­
titur, auge­
tur pondere.
Clarius idem fit experimento: nam plum­
bum cùm in ceruſſam vertitur, ac vritur, ter­
tiadecima parte ſui ponderis augetur.
Hoc
fit, quia calor ille cœleſtis euaneſcit: nam
certum eſt adiici nihil, & tamen creſcit.
Cùm igitur par ratio etiam in animalibus vi­

deatur, quæ grauiora morte fiunt, quoniam
exhalante anima ſecum calor etiam, ac quic­
quid ab illo eſt laboratum, euaneſcit, ma­
nifeſtum eſt corpora metallica, & lapides
ipſos etiam viuere.
Corpora
mortuorum
cur viuen­
tium corpo­
ribus gra­
uiora.
Ad dices: Quomodo ablata leuiore par­
te, ſcilicet calore, ab animalibus, au metalli­
cis, quòd relinquitur, grauius fit?
Palàm eſt
hoc contingere, velut in ouis, vitreis, quæ
ſupernatant aquæ: imò chalybeis & plum­
beis, aëre illa ſuſtinente, qui intus contine­
tur, fracta autem hæc protinus deſcendunt:
at non in nobis aër, ſed quemadmodum in
aqua aër in illis, ita in animalibus & me­
tallis in aëre pars ignea pondus detrahit.
Sunt
etenim ſubſtantiæ elementorum aliquæ ( vt
dixi ) in miſtis, ſed fractæ: & qualitates alio­
rum, vt in lacte ſubſtantia quidem aquea,
aër autem ac terra, & æthereum, ſeu igneum
elementum à calore concoctum ſecundum
qualitatem.
Duobus enim modis elementa
in miſtis ſunt: vno quidem, vt à generatio­

ne, atque ita ſola terra & aqua: verùm vnius
eorum ſecundum ſubſtantiam, alterius ſub­
ſtantia non apparet: vt autem cœleſtis ca­
lor in illa egit, plura tam ſubſtantia, quàm
natura eſſe videntur.
Eò fit vt denſa quæ­

dam leuia, & rara quædam grauia eſſe poſ­
ſent: nam cùm parua quantitas terræ ca­
leſcit, vt in aëris ſubſtantiam tranſmutetur,
nec tamen aër ingreditur, leue id eſt & den­
ſum, vt pingue omne, & lignum aloës: at
contrà ſi terra parum elaboretur, magna au­
tem fit aëris pars intus, ac vbique conſpi­
cua, minutiſſimis tamen partibus, rarum di­
cetur, & tamen graue non parum erit.
Gra­
ue autem denſum, & rarum lene, facilè in­
telligimus.
Elementa
quomodo in
miſto duobus
modis.
Cur quædam
denſa leuia,
& rara gra­
uia.
Ex hoc patet ſolutio non leuis quæſtio­

nis, cur plumbum grauius ſit terra: nam in
plumbo nulla fermè eſt raritas, terra autem
cùm non cohæreat, admittit aërem, & ob id
plumbo videtur leuior, quòd aquam habet

aëris loco.
Terra etiam hæc ( vt dixi) non
pura eſt terra, ſed habet metallicam ſub­
ſtantiam admiſtam.
Eò fit quod etiam de
cineribus teſtantur, vt vas illis plenum tan­
tundem hauriat aquæ, cinere, non eiecto: pa­
làm enim quòd aëris non paruam partem
adeſſe oportet, inde partis tenuioris etiam
cineris fit exhalatio: reliquum verò cineris
concreſcit ac cogitur, & aquæ pars calore
reſoluitur.
Cùm enim aër aquâ calidior ſit,
quoniam ob raritatem plus excipit liminis,
ſicca, quæ aër continet liquidis calidiora
erunt.
Ergo his miſtis tenuiorem humidi
partem in vaporem verti neceſſe eſt.
Vnde ſi
aqueum ſit humidum exhalat, ſi pingue in­
tumeſcit.
Ob id ſæpe melli, vel ſaccharo mi­
ſta cogunt è pyxidibus effundi admirantibus
pharmacopolis: nam vapor exire nequit, &
humidum ipſum diſtendit.
Itaque ob hæc
pulueribus miſta aqua minuitur, oleum au­
tem creſcere videtur.
Itaque vt ad rem pro­
ſitam reuertar, metallica viuere etiam hoc
argumento deprehenditur, quòd in monti­
bus non ſecus ac plantæ naſcuntur, patulis
ſiquidem ramis, radicibus, truncis, ac veluti
floribus, ac fructibus, vt non aliud ſit me­
tallum, aut metallica ſubſtantia, quàm plan­

ta ſepulta, ac tota ſub terra naſcens: nec po­
terat ſuper terram creſcere, quia aut fria­
bilis erat, vt calchantum: vel nimis grauis,
vt plumbum.
Ita & talpam inter animalia,
& vermes, & bufones ſub terra naſci cerni­
mus.
Sed non fuit commodum animalia ſub
terra gignere tot, quot plantas: quia vita

& nutritio, quibus ſolis metalla indigent,
ſub terra fieri & perfici poſſunt, reſpiratio
verò qua perfecta animalia, difficulter ſatis;
ea de cauſa metallicorum genera etiam
longè plura quàm quis exiſtimet natura ſub
terra progenuit, vt auſim dicere ea nume­
rari haud poſſe.
Nam ſi plus quàm quin­
gentis herbarum ſpeciebus natura orbem
exornat, animaliaque ſuper hæc induxit, ve­
riſimile eſt, ſub terra non paucioribus luſiſ­
ſe modis, imò longè pluribus, ſed multa la­
tent in imo: alia autem ad proxima gene­
ra ſimilitudine colorum, aut ſubſtantiæ tra­
ducimus.
Quædam rara ſunt, vt etiamſi ſupra
terram eſſent, vix inuenire liceret: velut &
noſtris temporibus ſtirpium non pauca
genera, quorum tamet Dioſcorides memi­
nit.
Alia etiam contemni cœperunt poſt
quàm inuenta eſſent, ignoto illorum vſu: ita
fit vt ex maximo metallicorum numero pau­

ciſſima cognoſcamus.
Eorum etiam quæ co­
gnoſcimus genera, pauciora ſunt, quàm exi­
ſtimemus, cùm alia aliorum ſint fructus, fo­
lia, exhalationes, radices, atque ea ſunt quæ
nunquam diſiunguntur: dicemus autem ea
quæ ſint, & quorum, locis ſuis, nunc propo­
ſitam quæſtionem proſequamur.
An aliquod
miſtum ter­
ra grauius.
Quatuor
cauſæ quibus
fit, vt vas
cinere ple­
num tantun­
dem aquæ
excipiat
quantum
vacuum
poſſet conti­
nere.
Cur metal­
lica multa
ſub terra, &
pauca ani­
malia.
Metallica
penè eſſe ſpe­
cie innume­
rabilia.
Metallica
metallico­
rum eſſe fru­
ctus, folia,
radices, &
exhalatio­
nes.
Dixeramus metallica, ac metalla, tum la­
pides viuere.
Quorum enim eſt maturitas,
& acerbitas, ac ſenium, eorum etiam eſt vi­
ta.
Nam lapides quidam immaturi, & colore
diluto, & ſubſtantia haud concocta inue­
niuntur, pars quoque velut & in eiuſdem
arboris fructibus purior, alia impurior cerni­
tur.
Adſunt præterea venæ & inſtrumenta
nutritionis, & meatus non laxiores, ſed mol­
liores, vt in lapidibus cernere licet, quibus
facilè poſſumus perſuaderi, non aliter quàm
plantas & oſſa in animalibus nutriri: nam
ſi per acceſſum & additionem augerentur,
his haud quaquam indigerent.
Lapides
enim qui calore ſolùm concreſcunt, quos
tophos nominamus, & qui ſolo frigore,
haud venas habent ſubſtantiamque ordi­
natam, velut in veris lapidibus, quique vi­
tam habent: nam tophi vita carent.
Eſt
etiam mors in eis, quare & vita, Herculeus
enim lapis apud me ſæpius in paucis annis
extinctus eſt: cùm enim traheret ferrum
alacriter, poſtmodum temporis ſucceſſu
trahere deſiit.
Quid enim aliud eſt vita,
quàm operatio animæ?
Oſtenſum eſt au-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index