Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1affert leuia, & pericula grandia: ſuprà au­
tem Ægyptius mergitur, & detrimenta ma­
gna patitur, cum ſubmerſionis euidenti diſ­
crimine, ſi modò euadat.
A 15. infrà vſque
ad 12. annonæ caritatem, ſed leuem in­
fert: à 12. ad 10. grauem.
Infrà autem nun­
quam ſubſiſtere videtur.
Hæc eſt recens rei
huius hiſtoria omni fide digna.
Sed ad He­
rodotum venio, cuius de Nili incremento
ſententiam malè conuerſam, deteriúſque in­
tellectam, nuper ego emendaui explicaui­

que.
Hanc etiam Strabo confirmauit. Ne­
que tamen cuiquam mirum videri debet,
quòd quum Nilus habeat ortum vbi Sol,
dum Sol eſt facit nobis hyemem in noſtra
ætate, quæ illis initium eſt hyemis, niues
imbréſque genitos incrementum flumini, at­
que ex eo inundationis occaſionem præſta­
re: at nunc longè maior tempore facta eſt
inundatio: temporibus namque Strabonis
iam ſexaginta diebus campi ſiccabantur.
Inundationis cauſa eſt fluminis magnitudo.
Maximus enim fluuiorum, vt Arianus ſcri­

bit, Ganges pòſt quem Indus, pòſt Nilus.
Ergo Gangete primo, Indoque ſecundo,
tertio Nilo, Hiſter quarto loco adnumera­
bitur.
Quintus in Libya, Niger à Ptolo­
mæo vocatus, Nilo haud minor, naſcitur
è Thala monte: nunc à Luſitantis Senega
vocatur in fluuius.
In Nilum nullum om­
ninò flumen influit.
Aceſinem, qui in In­
dum influit, quatuor penè Millia paſſuum
latitudinis habere, autor eſt Arianus.
Sed
Ganges vbi eſt anguſtiſſimus, 12000. paſ­
ſuum patet, ac inſuper quingentis: vbi
latè patet, nulli videntur termini.
Alios
incredibilis vaſtitatis, ſi vera referunt, in
Braſilia amnes inuenêre Hiſpani, velut
Platam, qui oſtio 30000. paſſuum in mare
deuoluebatur.
Eſt & Maragnonus, qui cum
ingreditur mare, paſſibus 80000. patet:
Dabaida verò, & ſanctæ Marthæ, 30000.
atque hi tres ( vt ferunt ) in littore boreali

iuxta Pariam.
Sed mutatur ratio magnitu­
dinis per tempora.
Omnium, enim morta­
lium quidam eſt viciſſitudo: namque fluuij
influentes non ſolum amnes alios in quos
influunt, ſed etiam mari ſiccare conſueue­
runt.
Narrat Herodotus, Acheloum mare
profluentem, tantum arenarum aduexiſſe
(hoc enim modo ſiccant maria ) vt Echina­
nadum inſulas media iam ex parte conti­

nenti adiecerit.
Author eſt. Polybius, Tanaim
& cæteros fluuios ſic mare ſuo tempore Eu­
xinum implere, ac Mæotim paludem, vt iam
ipſa non amplius habeat altitudinis aquæ
quàm ſeptem vlnas, & pro ſalſa dulcis illa

facta eſt.
De Ehinadibus quaſdam iam con­
tinenti iunctas refert Strabo, indiéſque re­
liquas iungi, cùm quæ plurimum abeſt, ſo­
lùm 15. ſtadiis ab oſtio Acheloi fluminis
diſtet.
Diluuiorum
cauſa.
In Timæo.
Cauſa par­
uitatis a
quæ.
Cauſa mo­
tus aqua­
rum verſus
meridiem.
Cur ſol non
accedat ad
polos.
Cur aqua
tantum aſ­
cendat quan­
tum
deſcen­
dit.
De elemen­
torum ma­
gnitudinis
cauſa & ſi­
gno.
Aquarum
genera à ſitu
& magni­
tudine ſum­
pta.
Palus Al­
cyonia pro­
fundiſſima.
De ortu flu­
minum.
Libro. 2.
Nili inun­
datio.
15. & 17. li­
bro Geogra
phiæ.
Qui maxi­
mi fluuij.
Flumina
ſiccant ma­
ria.
Libro 2.
10. Geo­
graph.
Nilus cur
aura careat.
Sed poſtquam in fluminum narrationem
incidimus, non abs re erit conſiderare cur
ſolus Nilus aura careat, vel ſaltem caruit:
nam Herodotus hoc conſtanter affirmat.
Nobis id curæ maximé eſſe debet, vt cauſam
rerum inueniamus, ne ſi curſu temporis in
aliis adueniant, quam in aliis ceſſauerunt
poſt perplexi hæreamus.
Ergo aura maximè
fit vbi aqua teporem à Sole conceperit.
Indicio eſt, quod ſub ortu & occaſu, non
media die, circa flumina æſtate oritur.
Cùm
enim Sol eleuat, nec attrahit ad ſuperiora
aquæ motu aër impellitur: qui ab aqua re­
frigeratus, auram ſuauem efficit, quam iux­
ta exortum Solis & occaſum æſtate circa
flumina ſentire ſolemus.
At Nili initium
proculdubio cùm citra circulum brumalem
ſit & totus per torridam feratur regionem,
auram nunquam concipere poterit: nam etſi
creetur aliqua, ſtatim immodico Solis calo­
re conſumitur.
Flumen verò eodem curſu
quo aërem refrigerat, purgatur ab omni ter­
rena ſorde: ideoque nullum ſalſum: poſſet
tamen eſſe, vbi è loco proximo materia ſal­
ſa in illud influeret: verum etſi contingere
poſſit, haud tamen facilè, ob dictam cauſam
huius exemplum inuenias.
Sic Nilus cùm
è longiſſimis veniat regionibus, & calore
Solis torreatur, aquas ſecum defert ſaluber­
rimas.
At maria omnia ſalſa ſunt, atque
etiam amara: cuius rationem vbi expoſuero
prius, propoſitam quæſtionem ſubiiciam.
Quòd igitur aqua ex imbre flumina augere
poſſit, apud nos videmus perſæpe, dum poſt
pluuias extenuati iam antè fluuij, adeò creſ­
cunt vt agros inundent: quidam etiam tor­
rentes, quorum ſolùm foſſa lapillis plena ſu­
pererat, adeò per plures dies aqua copioſa
decurrunt, quam vel Solis imbribus conce­
perunt, aut niuibus liquatis, vt magni flu­
minis vicem ac ſpeciem ſubeant.
Nec differt
torrens à flumine, niſi quòd non perennis
eſt: nam nec illius cauſa talis eſt.
Igitur ſi
montes mane inuiſas, hudos inuenies.
Sen­
ſim igitur intra extráque riuuli coacta aqua
effluunt, atque multi in vnum coeuntes flu­
men efficiunt: hoc niſi pluuiis, aut niuium
liquefactione adiuuetur, extenuatum ſem­
per videbis.
Quo tempore parua aqua ſuffi­
cit, non ſolùm quòd parum aquæ illius al­
ueus contineat, ſed quòd dum lentè fluit ea­
dem aqua pluribus in locis ſatisfacit.
Hac

verò cauſa haud dubium relinquitur, cur flu­
uij matutinò ſoleant excreſcere, tum maxi­
mè ea parte qua fonti ſuo fuerint proximi:
nempe nocte multum roris æſtate, multum
nebulæ hyeme decidit: quò fit vt ſequenti
Solis exortu creſcere multum incipiant, &
maximè temporibus mediis Autumno & Ve­
rè, cùm pruina cadens Solis tempore diſſol­
uitur.
Igitur aqua quæ intra montem lapi­
dum frigore, & quæ extra noctis auxilio
creatur, intrò ſenſim labitur.
Pars etiam ex­
trà in riuulos cogitur, inde è multis riuulis
flumen exiguum plerunque creatur, è pluri­
bus exiguis magnum, vt Padus, Hiſter, In­
dus, Euphrates.
Hæcque eſt cauſa perpetui­
tatis fluminum, ſicut incrementi pluuiæ, &
niues.
Tanais verò & fontes omnes qui è
locis planis ſcaturiunt, non ibi creantur, ſed
in montibus, inde ad locum illum delati, ea
ratione quam diximus nuper, quòd aqua cum
præmitur è locis altioribus tantum aſcendit
quantum deſcenderat, emergunt è terra.
Mare autem non mittit fontes niſi ſalſos:
nam quidam proximi naſcuntur, ſed ſalſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index