Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
12[Figure 12]
Lignum A H, ſolidum, rectum, rotun­
dum
, æqualéque, ac tam longum vt incli­
natum
ad ſuperficiem aquæ, infixúmque
alueo
quantum opus eſt, ſupra ipſam aquam
promineat
, canali ( vt vides ) metallico
ſimplici
, ad cochleæ imaginem fabricato,
circumtegatur
.
Sunt qui multiplici vtantur:
tres
mihi neceſſarij eſſe videntur, quique
adeò
ſenſim aſcendant, vt omnia ſpatia com­
pleantur
.
Duo ora habet canalis, inferius
quidem
latius, anguſtius quod ſuperius eſt.
Vocetur autem illud K. Demonſtrandum
eſt
igitur, quòd vbi terminis A & H ti­
gnum
claudatur, ita vt circumuerti poſſit,
quod
motu aquæ circumuertetur.
Secundò,
quòd
vbi circumagatur aqua aſcendet, ef­
fundeturque
per K.
Nam pinnæ quæ additæ
ſunt
B C D E F G, ſeu inter ſpatia alter­
utrinque
, ſeu in coniunctionibus tigni cum
canali
, occurrentes aquæ, neceſſariò ver­
tent
illud inſtrumentum: quia augeri poſſunt
longitudine
ac latitudine: pondus verò AH,
paruum
eſt, & longè minus etiam factum
ob
inclinationem, & axes in annulis poſi­
tos
, ita vt circumagi poſſint.
Oſtendunt id
etiam
molæ in fluminibus Pado atque Tici­
no
, vbi quanquam leniſſimè fluant aquæ,
hoc
tamen ingenio lapides molares circum­
acti
terunt, ac molunt triticum.
Sed quòd
aqua
ipſa aſcendat ex L, in K, patet: quum
enim
L, eleuatur, pars quæ ſuccedit fit humi­
lior
, igitur aqua deſcendet, qua aſcendente
iterum
pars ſuccedens deſcendit: eadémque
ratio
ſemper oſtendit aquam verſus K, tendere:
hócque
experimento pulcherrimè congruit,
& nos non ſemel periculum de hoc fecimus.
Conuerſo igitur axe ſeu tigno in fœmineis
cardinibus
A, & H, in quibus intruditur,
donec
aqua canalis impletus fuerit, effun­

deretur
per K, ſuper planum ripæ.
Ex quo
non
videtur hæc ratio concludere, aqua
perpetuò
deſcendit, igitur in fine erit in hu­
miliore
loco, quàm in initio.
Sed tamen non
ſemper
deſcendit, verùm pars quæ deſcen­
dit
maior, impellit minorem, cogitque aſ­
cendere
.
At cùm effundi cœperit, tunc tam
machina
faciliùs vertetur, & aqua quaſi
ſponte
effluet, propter ea, quæ de aquæ deſ­
cenſu
iam demonſtrauimus.
Sunt qui canali
tabulas
affigant, nectántque omnia ſimul,
vt
machina robuſtior ac firmior euadat, pa­
xillos
tabulis, non tigno, ob commodita­
tem
maiorem inſerentes.
Dubitabit autem
meritò
aliquis, cur aſcendente parte canalis
iuxta
B, cùm tam L, quàm C, deſcendant,
aqua
non non redeat in L, & rurſus effun­
datur
( nam L, humilior eſt quàm C, ) &
ex
eadem parte.
Duplex huius ratio eſt: al­
tera
, quòd aqua quæ eſt in B, impellitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index