Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1delatus, poſt ſe cogitur calidos vapores re­
linquere
: & ipſe etiam ſolus vi impetus in­
greditur
cutis oſcula: atque ob hæc duo im­
pensè
refrigerat, quorum neutrum accidit, ſi
toto
ore exſuffles, ac lentè.
Quòd ſi vel cele­
riter
patenti ore, vel conſtricto, ac propè ad­
mota
manu, excalefacies quidem parùm,
aut
vix refrigerabis.
Excalefacit etiam ſpiri­
tus
qualiſcunque, etiam ſi vi impellatur, con­
cluſam
manum: quia vapor calidus eſt, nec
poteſt
exhalare.
Calidus quidem vapor, quia
ab
ore erit, non poteſt exhalare manu con­
cluſa
: ſed motu in patenti loco refrigeratur,
& ad propriam redit naturam.
Aër enim qui
auſtralibus
ventis ad nos defertur, tametſi
calidus
ſit, ob vapores eſt talis: vnde in iu­
gis
montium ſemper refrigerat.
Indicio ſunt
grandines
, quæ & media æſtate, & ab au­
ſtro
, & non altiùs montium cacuminibus de­
cidunt
.
Grando enim frigidiſſima eſt. Sed vt
ſeruaretur
aër, atque peregrinam omnem
qualitatem
exueret, perpetuò moueri neceſ­
ſe
fuit.
Indicio eſt autem aërem ſemper mo­
ueri
, quòd in anguſtis locis aura ſemper ſpi­

rat
.
Cùm enim altiùs ſemper moueatur, at­
que
aſſiduè agitetur, inferiùs hic leuiter ſem­
per
flat: qui cùm è rima exitum habuerit,
coacto
toto impetu propter loci anguſtiam
vehementer
imprimit, exemplo aquarum in

fluminibus
magnis, quæ cùm vix fluere vi­
deantur
, per anguſta loca, aut vocatas con­
chas
deductæ, conatu magno ac ſtrepitu,
tùm
fragore immenſo coguntur erumpere.
Motus enim, & cætera, quæ ſubſtantiis con­

tinuis
adueniunt, in vnum cogunt: vbi etiam
ampla
moles in exiguam aliquam partem
concluditur
.
Inde ex hoc crypto porticus fri­
gidiſſimas
conſtruere docemur, plures atque
anguſtas
receſſus in illas dirigendo.
Et in
Ægypto
aër nimio æſtu ferueat, excogitata
ratio
turrium altiſſimarum, in quibus anfra­
ctus
anguſtiores è ſummo vertice obliqui
aërem
deducunt frigidiſſimum: quia à locis
exceptus
purioribus frigidior eſt, & ob ſpa­
tij
longitudinem fertur magno impetu, at­
que
ideò frigidiſſimus euadit, & vehemen­
tiùs
imprimit.
Externus verò calor à muri
craſſitudine
arcetur.
Et loci obliquitas ra­
dios
ſolis impedit, admiſſa luce, ne ingre­
diantur
.
His quatuor conſiliis in calidiſſima
quacunque
regione amœniſſimos receptus
atque
ſaluberrimos fabricare licet: ſunt
enim
ſalubres, quia perflati.
At dices: Vide­
mus
in turrium cacuminibus poſitis flabel­
lis
ex tenuiſſimis, leuiſſimiſque laminis me­
tallicis
volubilibus, ventos ſolùm eas moue­
re
, aliter autem quieſcunt: non igitur ſem­

per
aër mouetur.
Cùm enim ſcire cupimus
vnde
ſpirent venti, flabelli aciem ad quam
partem
reſpiciat atque confideat inſpici­
mus
, ventumque ex aduerſa regione flare
cognoſcimus
.
Quòd ſi in pluribus locis acies
conſideat
flabelli, totidem flant venti ex ad­
uerſis
regionibus quot fuerint loci, in qui­
bus
conſiderint: vt ſi ad Boream reſpiciat
flabellum
, ex auſtro ventus flat: ſi ad Orien­
tem
, ex Occidente: ſi modò ad Boream, mò­
ad Orientem, vterque ventus ſpirat.
Ea­
demque
ratio, & in aliis, & in pluribus ob­
ſeruanda
.
Vnde Tritonem illum Vitruuia­
num
collocare docemur.
Verùm cùm venti
non
ſpirant, aër ad partem vnam leuiter
tendit
, inclinaturque perpetuò flabel­
lum
: ob id non agitatur, & tamen ſemper
ſpirat
.
Eſt autem cùm γαλήνη viget, aëris

motus
ex Oriente, tendunt enim flabella ad
Occidentem
: atque hic motus naturalis eſt
aëris
.
Aër igitur frigidiſſimus eſt, ac ſemper
mouetur
.
Factus eſt etiam natura tenuiſſi­
mus
.
Ergo aër tenuiſſimus eſt etiam, vt ictus
omnes
exciperet.
Nam in terra ob ſolidita­
tem
motus non fiunt, niſi obſcuri: in aqua

verò
etiam lenti: ſolus aër ictibus excipien­
dis
aptiſſimus, & ob ipſam tenuitatem eſſe
videtur
.
Sunt autem motus ſimplices alij
præter
tres ſuperiùs dictos, quatuor.
Cœle­
ſtis
, qui maximè eſt naturalis & alius rurſus
naturalis
, qui à quadam obedientia rerum
fit
, vt aquæ ob Lunam, & ferri ad Hercu­
leum
lapidem: & voluntarius, qui animali­
bus
conuenit: quartus ex his eſt violentus,
de
quo nunc ſermonem habere propoſitum

eſt
: nam de aliis ſuo loco dicemus.
Vniuerſi
igitur
motus ſimplices ſeptem ſunt, compo­
ſiti
verò ex his fiunt.
Itaque cùm hæc pro­
poſitio
à Philoſopho accepta eſſet, quòd ni­
hil
mouetur abſque motore, & quòd illud,
quod
mouetur motu violento, non habet
principium
in ſe: quia motus eius eſt purè
violentus
, quare principium eſt extrà, ſequi­
tur
vt violenter mota ab aliquo extra mo­
tam
rem moueantur.
Hoc autem non po­
teſt
eſſe niſi aër, igitur mota violenter ab
aëre
mouentur.
Et quia cadebat dubitatio
eadem
in aëre, propter vnam propoſitionem,
quæ
eſt vera: quod omne corpus mouens
mouetur
, & ideò ſi aër mouet lapidem pro­
iectum
, mouetur: igitur ab aliquo mouetur
aër
: & ideò hæremus ſicut de lapide.
Dicunt
quòd
aër cùm ſit leuis, à ſua forma mouetur:
& ideò iuxta hanc ſententiam quatuor ortæ
ſunt
opiniones, quas nullus expoſitorum in­
tellexit
, & maximè Ariſtotelis ( quem adeò
iactant
) opinionem.
Prima igitur eſt, quòd
motum
, vtpote lapis A, moueatur vi acqui­
ſita
à proiiciente: ſicut cùm calefactum ab
igne
, calefacit poſtmodum caliditate acqui­
ſita
alia, & ipſum calidum diu manet: ita
motum
recipit vim illam à mouente, per
quam
fertur, donec quieſcat.
Senſibilis eſt
hęc
opinio, quæ Antiquorum eſt argumento
ab
Ariſtotele adducto reiecta.
Sed & quòd
ab
aëre moueatur inditio eſſe poteſt, quòd
non
tangens fulmen, arbores tamen etiam
proſternit
.
Secunda Platonis fuit, quòd O
motum
, gratia exempli, à mouente tranſ­
fertur
vſque ad B: inde cum relinquitur à
mouente
, aër interim qui erat in loco mobi­
lis
, id eſt, in A, implet locum inter A & B, &

ita
tangit A mobile cum motu, & hoc modo
ſemper
implet locum, quem A mobile deſe­
rit
, cum eo impetu cum quo Aiam mouetur:
hoc
enim neceſſe eſt ob raritatis motum, ſeu
ne
detur vacuum.
Sic igitur Plato poteſt ar­
gumentari
: Moto à quocunque impetu aër
ſubſequitur
, eodem impotu implendo lo­
cum
, & tangit A motum, igitur mouebit A
ipſe
aër eodem impetu, quo priùs motum
continuum
faciendo: vocatque hunc modum
antiperiſtaſin
, id eſt, locorum ſucceſſione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index