Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 403 > >|
1permutationem. Ariſtoteles dicit, quòd hoc
modo
motus non fit: quia etſi antiperiſtaſis
fiat
, non tamen per illam mobile impelli
poteſt
.
Ratio ſua ſic ſe habet: quæ antipe­
riſtaſi
mouent, etiam mouentur: igitur, dum
non
mouentur, non mouent: ſed quando
aer
in A fuerit in B, tunc à nullo mouetur,
poſſedit
enim locum, quem occupare debue­
rat
: igitur non poteſt mouere A, dum eſt in
B
, è loco ſuo.
Patet, quia corpus non mouet
corpus
, niſi cùm ipſum mouens mouetur.
Et
hæc
demonſtratio non fuit intellecta ab ex­
poſitoribus
, & tamen oſtendit clarè opinio­
nem
Platonis falſam eſſe.
Tertia fuit quo­
rundam
antiquorum, quòd aër antecedens
ante
mobile, puta in C, dum mobile eſt in
B
, moueatur verſus D, & ſucceſſione ne va­
cuum
detur, transferatur B in C ad locum
aëris
moti: & ita idem aër mouetur ex D
in
E, & mobile ſequatur eodem impetu: ſicut
ſi
bos habeat locum ſeu vicem ſubeat aeris
antecedentis
, & currus ponderis ſeu mobi­
lis
, & vinculum, quo bos trahit currum, eſt
raritas
, vel vacui neceſſitas: & ſic quantum­
cunque
mouebitur bos, & quantacunque
velocitate
, eadem & tantùm mouebitur cur­
rus
, & ita quantumcunque, & qualicunque
velocitate
aër ante mobile A mouebitur, ea­
dem
ſubſequetur A mobile, & ita fiet motus
continuus
.
Et hæc fuit opinio quorundam
antiquorum
, quam quidam falsò Philoſophi
eſſe
crediderunt, quum tamen ab ipſo relin­
quatur
, eadem ratione aduerſus eam, quæ
contra
primam opinionem adducta eſt mili­
tante
, ſcilicet, quòd ſi C aër transfertur in
D
, quæritur à quo?
ſi à mobili, igitur ſe mo­
uebunt
viciſſim, quod eſt impoſſibile, nam
mobile
propelleret aerem ex C in D: & iam
ſupponitur
, quòd aër tranſlatus ex C in D,
trahat
mobile ex C in D, igitur idem erit
cauſa
, & effectus comparatum ad idem.
Si
dicas
, quòd aër transfert ſeipſum, dicit, cur
igitur
etiam mobile hoc non poteſt facere?
& redit prima opinio. Si dicas, quòd aër,
quia
habet principium motus, hoc poteſt
facere
, ſequitur, quòd iſte motus erit perpe­
tuus
, quia aër ille ſemper manebit idem, &
mouetur
à forma ſua, igitur ſemper æquali
velocitate
.
Horum autem vtrunque experi­
mento
repugnat: nam ſic lapis proiectus
manu
tranſiret per totum orbem, & æquali
impetu
: patet, quia ſuus aër præcedens æ­
quali
impetu ſemper moueretur, & non poſ­
ſet
oſtendere quiſquam rationem cur impe­
tus
ille remitti debeat.
Quarta opinio eſt
Ariſtotelis
, quòd aër, qui eſt in B, motus ab
eo
, qui lapidem iacit, ante mobile mouetur,
& propellit eum, qui eſt in C: & ille, qui
eſt
in C, eum, qui eſt in D, & ille qui eſt in
D
, eum qui eſt in E, & ita donec perueniat
ad
G, qui non poſſit mouere H, quòd eſt
nimis
debilis, & tunc quum H non mouea­
tur
, non trahet pondus, & ſic quieſcet in G.
Dicit igitur hoc modo: motus violentus fit
debilior
, quia F mouetur ab E, igitur minore
impetu
, quàm E, & E quàm D, & ita ſemper
violentus
motus debilitatur, vt apparet etiam
experimento
.
Hîc etiam non eſt motus ſine
motus
ſine motore, quia quælibet pars mo­
uetur
à ſua præcedente, vt F, & E ab ipſo
D
.Tertiò patet ratio dicti, quòd priùs ceſſat
quælibet
pars aëris moueri, quam mouere:
nam
cùm D mouetur à C, mouet E, quia
mouetur
à C: igitur dum quieſcit iam D in
E
, mouet D ipſum E ex loco ſuo, igitur
ceſſat
priùs moueri, quàm mouere, quia D
ceſſat
moueri dum D eſt in B, nam tunc C
eſt
in D, quod mouebat D: igitur cùm C eſt
in
D, D quieſcit in E, & tunc C mouetur
ad
F, & non mouetur, niſi ab aliquo, & il­
lud
eſt D, igitur D priùs deſinit moueri,
quàm
mouere: quia dum eſt D in C, non
mouetur
, ſed quieſcit, & tamen mouet E
verſus
F.
Et ſi opponas, quòd corpus non
mouet
, niſi moueatur, dico quòd eſt verum,
ſed
tamen finis motus primi, id eſt, mouen­
tis
, eſt coniunctus fini motus ſecundi, non
idem
: ſed priùs ceſſat motor à motu, quàm
id
quod mouetur, & hoc eſt, quia ſaltem
natura
motor priùs mouetur, quàm moueat:
ideò
patet quartum, quòd motus rei, quæ
proijcitur
, componitur ex infinitis motibus
ſibi
inuicem ſuccedentibus, & eſt continuus
per
accidens: fit enim tranſlato aëre B in C, &
aëre
C interim in D, & eo qui erat in D
in
E, & ita de aliis.
Et ideò talis motus eſt
etiam
velox, quia fines adeò vnius, initiis
alterius
iunguntur, quod videtur vt debeant
ſimul
transferri, & non eſt ita.
Sed finga­
mus
decem boues vnum ante alium, & om­
nes
ante currum, & quilibet habeat ſtimu­
lum
in fronte, quo tangat alium bouem in
crure
poſteriore, tunc moto primo currus
ſuccedet
, & ille idem mouebit ſecundum, &
ſecundus tertium, & ſemper vides, quòd qui­
libet
bos priùs mouetur ab altero, quàm mo­
ueat
, & tamen vltimus ſimul fermè cum
primo
mouebitur: & hoc eſt, quia talis ſuc­
ceſſio
ſolùm componitur ex decem partibus,
ſunt
enim decem boues tantùm: ſed aëris
ſucceſſio
ex in finitis partibus componitur,
ideò
refert tempus ſenſibile ab initio motus
lapidis
vſque ad finem.
Sed ad infinitum tol­
lendum
iuuat condenſatio aëris, vt rectè di­
cebat
Auerroës: & ipſa eſt cauſa, vt celerius
eſſet
motus, & vt non ſit neceſſarium pone­
re
motus infinitos, ſed ſolum innumerabiles.
Et hæc eſt opinio Ariſtotelis, à nullis vſque
ad
hanc diem intellecta, de motu rerum, quæ
violenter
mouentur.
Sed nos magis indige­
mus
prima, quæ eſt ſimpliciſſima, & etiam
non
tantas difficultates patitur: & cum ſup­
ponitur
, quòd omne quod mouetur, ab ali­
quo
mouetur veriſſimum eſt: ſed illud quod
mouet
, eſt impetus acquiſitus, ſicut calor
in
aqua, qui eſt ibi præter naturam ab igne
inductus
, & tamen igne ſublato, manum
tangentis
exurit, & ideò etiam accidens vio­
lens
adhærens vim ſuam retinet.

4
. Phy.
68 &
8
.
Phy
.82.
O A
. B
. C
. D
. E
. F
O G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index