Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1diſſoluuntur. Silex autem non pellucet, quia
terreus eſt: diſſoluitur tamen, quia frigore
concreuit.
At lapides opaci, quales plerique
ſunt, & qui in calcem vertuntur, nec frigo­
re omninò concrenerunt, nec aquea ſunt
ſubſtantia: aut ſi modò frigore concreue­
runt, quoniam frigidi eſſe videntur, terræ
multum, aquæ autem parum continent.
Ma­
nifeſtum eſt igitur cryſtallum, quòd ſit per­
ſpicuus hic lapis, & facilè liqueſcat, aquea
ſubſtantia pura ac frigore concreta con­
ſiſtere.
Lapis qui
percuſſus la­
pillo imagi­
nem ſonæ ci­
tharæ refert.
Atque hæc clara quidem ratione con­
ſtant.
Cæterùm aliqua ſunt ſubtilioris ac
obſcurioris contemplationis, vt propè ad
miraculum accedere videantur.
Quale illud
eſt, quod Pauſanias refert, fuiſſe in arce Me­
garæ iuxta focum lapidem, qui percuſſus
lapillo cithatæ plectro pulſatæ ſonum re­
ferret.
Id ſcio, quàm multi ridebunt me nu­
gas, & etiam antiquas nugas, Plinij more
referentem: ſed nos quòd hoc contigerit,
quamuis locuplete teſte, non contendimus:
quòd verò contigiſſe potuerit, quódque in
poſterum contingere poſſit, non dubitamus.
Illud potiùs diligenter perquirendum, quo­
modo hoc fieri poſſit.
Quòd verò natura, aut
arte, nullum eſt diſcrimen.
Ab arte igitur,
tanquam nobis notiore ac faciliore, ſuma­
mus exemplum.
Cùm enim citharæ reſo­
nent, ob id quòd lignum cauum eſt, & ca­
uernis plenum, ac ſpongioſum, atque multi­
pliciter per anfractus diuiſum, illud idem in
lapide oportet excogitare.
Vt verò tale eſſet,
præter cauernas & cauitatem, metallicam
materiam ſono aptam immiſtam fuiſſe, ne­
ceſſe fuit.
Inter autem metalla ſolùm & ma­
ximè æs reſonat: nam cuprum diximus eſſe
æs Cyprium.
Fabulabatur igitur antiquitas
illic Apollinem citharam repoſuiſſe.
Sed eſt
aliud oſtenti genus, quod non parum admi­
rabatur antiquitas.
Lapis erat in Olympia,
qui adeò perterrebat equos, vt currus fran­
gerent, & ſeſſores excuterent, aurigarum lo­
cis ac minis contemptis: vnde lapidi nomen
inditum Taraxippus, quaſi equorum con­
turbator, & formido.
Nec in eo veneficium,
ſiquidem ars nulla: ſed talis ſpontè lapis, vt
qui ruberet ac ſplenderet flammæ in modum
ingens, ex quo imago relucebat equorum:
vnde illi vel ignem imaginati, vel propria
ſpecie decepti, vertebantur in fugam.
Ignem
enim maximè equi formidant.
Succurrit me­
moriæ, quod mihi contigerit propè iam
triennio exacto.
Eram Genuæ, cœnaueram
apud illuſtrem virum Franciſcum Duardum
Cæſareum quæſtorem, à cœna pluit imbres
maximos: pileo, ocreis, gabanio, cùm mihi
eſſem oneroſus.
Dat ille, vt eſt merè huma­
nus, equos generoſos, conſcendimus: aderat
autem mecum Ludouicus Ferrarius.
Dum
viam quandam tranſimus, ſuccedunt nobis
viri, faces ferentes: flabat ventus ab ea parte,
& ſcintillas ferebat ante nos, quamuis pro­
cul: ob id exterritis equis tamen magno
fuimus in periculo, vt iam vix contineri
poſſent ab his, qui nobiſcum erant ſeruis,
etiam arreptis frænis ne erigerentur.
Et erat
callis anguſtus laterum ſtructura quaſi in
fornicem procliuum, vt ſi erecti fuiſſent,
actum de nobis eſſet, præcipuè quòd ob plu­
uias neque pediſſe qui, nec equi ſtare po­
tuiſſent, quin laberentur.
Et cum de his aliàs
dixerimus, nunc ſatis fuerit monuiſſe, equos
ignibus maximè terreri, atque ob id Tara­
xippum non miraculo aliquo, ſed certa ra­
tione illos in fugam compuliſſe.
Taraxippus
lapis.
Sed vt tandem metallicorum omnium
narrationi finem imponam, docere operæ
pretium eſt, quomodo veræ gemmæ à falſis

dum in annulis latent dignoſcantur.
Docuit
autem nos primo hoc Hieronymus Gueri­
nus ab oculis gemmarius, de quo ſuperius
mentionem fecimus, demonſtrationem au­
tem nos addidimus.
Annulo conuerſo angu­
li, & latera inſpiciantur, & videbuntur di­
lutioris coloris: nam ſit co­
lor C, oculus D, anguli A
& B, manifeſtum eſt, quòd
D non videbit A colore
C, quia linea DC cadit in­
fra punctum A.
Et rurſus ſi
conuertatur annulus, idem
continget.
Quòd ſi AB ſu­
67[Figure 67]
perficies vngui ſupponatur, non videbitur
color in angulis, ſed erit dilutior: refran­
guntur enim radij potentes in vera gemma
ex vnguis plano.
Quomodo
falſæ gemmæ
dignoſci fa­
cilè poſſint.
Eſt & alia non leuis lucri ſeplaſia, cùm

ex concha margaritarum pulcherrimi fin­
guntur vniones.
Adeò autem rectè fraus
hæc ſuccedit, quòd nec à gemmariis dignoſ­
cuntur: color, ſplendor, ſubſtantia, pon­
dus reſpondent.
Sunt qui etiam ex duobus
fruſtis ob conchæ tenuitatem vniones con­
ficiunt.
Margarita­
rum adulte­
ratio.
Dum hæc ſcriberem, lis agebatur de mar­
garita 68. aureis empta à gemmario, quæ ex
concha facta erat: pretium æſtimationis au­
rei ducenti.
Sperabant imponere Germanis
aut Gallis, quòd ingenio, & arte minùs va­
lere eos exiſtimant: hos enim barbaros pu­
tant: cùm nos veriùs ſimus barbari: ſiquidem
magis barbarum eſt decipere, quàm decipi.
Sed ſatis de metallicis actum eſt: nunc au­
tem ad plantas tranſeamus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index