Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1mediæ, vt ſambucus. Sunt & quæ ſpontè
proueniunt, & quæ ſeruntur, & quæ in­
ſitione aut ſurculis defoſſis, vt ſalix, &
vitis: vel alieno ſemine.
Hærent quædam,
vt hedera: aliæ innaſcuntur, vt viſcum:
aliæ repunt, vt chamæciſſos: aliæ terræ ad­

naſcuntur, vt muſchus, & lichen.
Sed muſ­
chus etiam arboribus hæret, & aquis.
Sunt
& ſalubres, & noxiæ: nam taxus, nux, cau­
les, & ſabina, & ſpartum ac lipum, & ge­
neraliter omnia malè olentia, vt bombyces,
& cuniculi, & his magis ſues, aërem vitiant.
In quibuſdam eſt videre ſexum, vt in quer­
cu, & robore, ac ilice: in quibuſdam nequa­
quam, velut oleis ac vitibus.
Quædam
propriam quandam habent ſubſtantiam, vt
palma.
Quædam fructus habent hærentes
ramis, quædam ſiliquo, quædam tegmi­
ne alio, vt caſtanea, incluſos: quædam
pediculo annexos, vt ceraſa.
Quædam non
niſi certis regionibus inueniuntur, aliæ au­

tem paſſim.
Nam buxus, rebus, & filix,
frigido cœlo, atque eò vbi ſæuiat hyems,
ſpontè, meliúſque proueniunt: de rubo mo­
ra ferente loquor, ideò argumenta ſunt
frigidæ prouinciæ, vt triticum temperatæ:

& odorata vehementer, quæ aromata Græ­
ci vocant, calidæ.
Nam vehementer cali­
da ſemina in frigido aëre, cùm tenuiſſimæ
ſint ſubſtantiæ, adoleſcere nequeunt.
Nec
natura abſque aëris auxilio adeò poteſt
fructuum ſubſtantiam concoquere, ſiccare
& attenuare: poteſt hoc tamen in radici­
bus.
Pappus vnde
fiat.
Florum co­
lores.
Flores cur
virides, net
nigri.
Plantarum
differentiæ.
Modi quibus
proueniunt.
Plantæ aërem
vitlantes.
Rubus, & fi­
lix arguunt
aſperam
hyemem.
Cur aroma­
ta ſolum in
calidiſſimis
regionibus.
Plantarum
partes.
Porrò plantarum partes ſunt, radix,
truncus, rami, folia, fructus, pediculi, vm­
bellæ, acini, ſemina, flores, lanugo, lig­
num, cortex, neruus, membrana, vena,
matrix, ſeu medulla, humor, lachryma,
nodus, & alia multa: his igitur atque aliis
cauſis arbores, & herbæ inuicem diffe­
runt.
Tenuitatis
ratio in ar­
boribus.
Lib. 1. de
plantar. cau.
1.
Ergo tenuiores ſunt arbores: primò quæ­
cunque fronde perpetua circumueſtiuntur,
vt quæ calidiores ſint ac ſicciores, vel Theo­
phraſto teſte, velut palma, oliua, cedrus,
myrtus.
Hæc tamen ratio haud in herbis
conſtat, cùm ſemperuiuum craſſioris ſub­
ſtantiæ ſit, & tamen hyeme folia reti­
neat: in vtriſque tamen, & agreſtes dome­
ſticis, & odoratæ olentibus grauiter, aut
omninò nihil olentibus, ſunt tenuiores.
Similiter, ſi in montibus naſcantur: vnde
hæ omnes à medicis præferuntur.
Sed cur
radices frequentiùs cæteris partibus, flori­
bus duntaxat exceptis, odoratiores?
ve­
lut in ſanamunda.
At cauſa eſt, quoniam
in radicibus melior concoctio perficitur.
Olent autem benè, quæcunque humidum
benè concoctum habent, tale enim tenuiſ­

ſimum eſt ac denſiſſimum eſt.
Quocirca flo­
res omnes fermè benè olent, quoniam te­
nuiſſimus eſt humor, ac admodum exi­
guus, qui in eis continetur, vnde facilli­
mè concoquitur.
Sed vt facillimè conco­
quitur, ita etiam eadem cauſa faciliùs pe­
rit: manet in radicibus, & truncis, ve­
lut aſpalatho, ſanthalum nos vocamus:
nam terreæ ſubſtantiæ firmiter tenuis illa
humidi concocti ſubſtantiæ hæret.
Itaque
pueris quibuſdam, & iuuenibus, etiam
benè olere aliquando non fruſtrà ſpiritum

perperàm poſſe ſenibus aut intemperatis
creditum eſt: nam in pueris humidum te­
nue, in iuuenibus modicum à magno calore
optimè, benè poteſt concoqui.
Senibus ca­
loris paruitatis, intemperatis certè humidi
qualitas obſtat, quò minùs perfecta con­
coctio poſſit abſolui.
Atque ea ratione re­
ferunt quidam Alexandro ſpiritum olim

ſuauem fuiſſe, quòd corpus ſiccius haberet,
& colorem vehementiſſimum: quamobrem
multis diebus inter ſummos calores cada­
uer illius abſque odore tetro ſeruatum eſt:
quanquam non negauerim aut arte ſerua­
tum, aut veneni eadem vi, qua etiam extin­
ctus fuiſſe creditur.
Cur radices
plerunque
odoratæ.
Cur flores
omnes fermè
benè olent.
Pueris & iu
uenibus ſpi­
ritus benè
olere poteſt,
non ſenibus,
nec intempe­
ratis.
Alexandro
ſpiritum be­
nè olentem
fuiſſe.
Verùm vt ad partes plantarum redeam,

quæ animalibus ſingulæ ac illorum par­
tibus reſpondent: radices ventri vt exiſti­
mat Theophraſtus, nos tamen potiùs ori
illas aſſimilamus, caudicis verò, & trunci
partem imam, ventri, folia pilis, cortex
corio ac cuti, lignum oſſibus: venæ venis,
ac nerui arborum, & herbarum, his qui
verò ſunt in animalibus: viſceribus anima­
lium in quibuſdam matrix, quæ ſine matrice
viuere nequeunt: in aliis autem, vt ſalice,
quarum vita eſt in cortice, cortex non ma­
trix, imò in ſalicibus matricis pinguedinis
loco habenda: oua floribus, ſemen ſemini,
extremitates autem animalium, ramis: fru­
ctus ipſe ſanguinem menſtruum refert, cui
includitur plerunque ſemen.
Sunt verò &
partium partes dignæ conſideratione, ve­
lut radicis: ipſius enim eſt lignoſa media,
ex qua plerunque planta germinat.
Ea ma­
ioribus ob id viribus prædita eſt.
Vnde ſi ex
allio auferatur, neque adeò quod relinqui­
tur acre eſt, nec tam malè olet, videtúr­
que minùs certè ſuccoſa.
Secunda eſt tuni­
ca, quæ tenuis eſt admodum: tertia verò,
ipſum pericarpium: quarta, tunica exterior
pericarpium circundans.
Pericarpium voco
non propriè, cùm tamen dicatur de eo,
quod ſemen in fructu, imo fructum cir
cundat, ſed quod lignum in radice ſeminis
loco ambit.
Vnde in decoctis malè faciunt

medici, qui ligneam partem abiiciunt, cùm
ſit omnium præſtantiſſima: quod enim ger­
men effundit, hoc ſolùm habet vires, quia
ſolùm vixit.
Ideò lignoſa pars, aut ſola,
aut maximè medicamentoſa eſt: pullulat
enim ſolùm quod viuit, atque ea parte, qua
viuit.
In cichorea autem ac ſimilibus, fo­
lia quædam etiam è cortice germinant, ſed
ſemen, & flos maximè è ligno.
Ergo vt
folia ſtipiti, ita cortex ligno: vtrunque enim
tutelæ gratia.
Mutatur autem ima parte ſuc­
cus in radicem, media nutritur radix, ſu­
prema quod radicis eſt in germen.
Opti­

ma igitur ſuprema radicis pars, & à terræ
naturæ magis aliena.
Similiter & in flo­
ribus: eſt enim ſolium floris, quod ſem­
per nitet, & in omnibus, quoniam ex te­
nuiſſima ſubſtantia conſtat: & calix ſeu va­
ginulæ, quibus flos continetur: & ſemen,
cuius cauſa flos factus eſt, ſicut illud genera­
tionis, & pediculus, in quo omnia hæc im­
plantantur.
Quærendum eſt igitur forſan, cur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index