Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1oleæ fermè ſimili: flos in vmbellis.
Iaſeminum.
Illud admiratione certè dignum, quòd
huic nullus fructus, aut nullius vſus, vt nec
alteri nobiliori flori, non lilio, non croco,
roſæ, vaciniis, garyophylo.
Cauſa eſſe putant,
quòd virtus tota in flore abſumitur: vel
quum ſint tempora florum & fructus di­
uerſa, fructus humida, & craſſa ſubſtantia
conſtant, vt egregij ſint, flores calida & ſic­
ca: ita difficillimum arborem inuenire tam
diuerſa temperie, vt vtrique ſui temporibus
ſatisfacere poſſit.
Sic rarò patri egregio cla­

rus filius, & pueritiæ præter ætatem genero­
ſæ, ſenectus decora: quod in Hermogene
Tarſenſi ſophiſta etiam Philoſtratus ani­
maduertit.
Floribus o­
doratis cur
nulli fructus
nobiles ſuc­
cedant.
Vt verò plantarum bene olentium hiſto­
riam abſoluam, Ocymi mentio habenda eſt,

quòd hæc herba bene oleat, & paſſim oria­
tur, adeò vt vniuerſa Æthiopia illo abundet.
Videtur autem non abſque ratione vtilium
copiam natura excogitaſſe.
Et quædam quum
vbique abundent, mutato colore, diuerſa eſſe

videntur quemadmodum Cyperus in Italia,
Galanga in Babylonia, & Curcuma mediis
in regionibus: facultate quidem & natura
eadem, formâ verò & viribus diſſimilia.
Nam Galanga quantò robuſtior eſt Curcu­
ma, tantò Cyperus eadem imbecillior.
Vide­

tur tamen Cyperus Curcuma odoratior.
Sed
cœlo, ſoloque variari plantas ſuperiùs do­
cuimus.
Similiter & fructibus: nam Myrabo­
lani ( non ego dicam falsò Myrobalanum,

vnguentariam glandem ) è prunorum ſunt
genere, atque hi, vt Ariſtoteles refert, dul­
ces ſunt ante maturitatem: in calidiſſimis
enim regionibus orti aqueo, nec pingui hu­
mido, raraque ſubſtantia, celerrimè conco­
quuntur & abſoluuntur, contraria ratione
Tamarindorum, qui ob humidum pinguius
ac terreum ſemper acerbi manent & acidi.
Oriuntur hi in Æthiopiæ parte, quam vo­
cant Bernagaſſum, vltra Cancri circulum
iuxta mare Rubrum, parte Occidentaliore
inter nemora, ex arbore prægrandi fructum
vuarum racemis ſimilem ferente.
Oſſa, fabis
magnitudine & forma ſimillima: cortice
etiam, niſi quòd colos ferrugineus eſt, ac
fuſcus: vtraque pars oui figuram
refert: lineis nigris, vt à latere
vides, per tranſuerſum ductis.
Cortex oſſis amarus valde, nu­
70[Figure 70]
cleus candidus, durus, inſipidus.
Fructus
oblongus, magnus, pruno non abſimilis.
Ocymum
fermè vbi­
que naſci­
tur.
Cyperus, Ga­
langa &
Curcuma
eiuſdem
ſpeciei.
Myrabolani.
Tamarindi.
Mirabilia ſunt naturæ opera, atque illius

induſtria in memoriam reuocauit Balſami­
næ fructum à virium & plantæ ſimilitudine
ſic appellatum.
Fructus enim vulnera recen­
tia celerrime ſanat fructus, & arbos ipſa ſer­
pit, vt olim balſamus, palos ſcandens, qui­
bus ſuffulta eſt.
Mirum, quòd fructus eius,
qui ruber eſt, & Halicacabo, quaſi perſimi­
lis, quum in terram decidens paululùm diſ­
rumpitur, ſpontè totus ſcindatur.
Cauſa eſt,
quòd ſubſtantia teneriore conſtat, & nul­
lis villis ſecundum latitudinem contineatur,
ob id ab impetu ſcinditur videtur & glacies
eodem modo abrupta parte diuidi quod enim
villis caret omninò, & grauitate dehiſcit, ob
illam, fractum neceſſariò totum diſrumpi­
tur: partes enim prægràuant, & rectæ cùm
ſitn, diſtant æqualiter, igitur ſecundum to­
tum diuiduntur.
Balſamina.
Ob has igitur duas cauſas, cùm villis
ſecundum latitudinem caruerint, ſecun­
dum longitudinem diuiduntur.
Quamo­
brem medicamentum ſiccum eſſe neceſſe
eſt: ligna enim ſicca ſic parte diuiſa diui­
duntur.
Sed in lignis, quòd villos habeant ſecun­
dum latitudinem, pars integra diuiſam in
vnum cogit, in balſaminæ fructu diuiſa ſe­
parat integram.
Balſamum verò, vt ad rem redeam, nihil
cum hoc commune verè habet, ſed ſuccus
ipſe aureo colore erat, & ipſe vulneribus ſa­
nandis aptiſſimus: rugas tollebat, & mor­
tuorum faciem à corruptione vindicabat,
lapidemque renum comminuebat, delebat
oculorum maculas, venenis reſiſtens, ma­
ximè aconito, & rigoribus febrium ipſa­
rum, atque in his omnibus vires Balſami
excellebat.
Nunc verò ex Hiſpaniola genus aliud

Balſami defertur colore iuiubarum, ſplen­
dens ac tenax, odoris ſuauitate admirabi­
li, adeò vt quiſquam exiſtimare nequeat
quam iucundus ſit.
Vidimus ipſum apud
Sebaſtianum Serlium Bononienſem archi­
tectum regium Lugduni, virum certè inge­
nioſum, noſtrique amantem, ibique tracta­
uimus.
Alias Ianuæ ( ſiue Genuæ ) videra­
mus, quod linguam feriret vt piper: ſed
illud ( opinor ) corruptum erat ab igne:
exuſtum enim quippiam & grauè ole­
bar.
Balſamum
Indum, &
eius vires.
Hoc verò qualecunque ſit, vulnera &
ipſum recentia celerrimè ( ſi quid aliud ) ſa­
nat, & rugas tollit.
Crediderim, ſi non cer­
tè ad omnia, ad plurima ſaltem, id olei ge­
nus eſſe efficax: ad quæ & Balſamum
verum.
Inueniſſe fertur Codrus medicus Italus,

qui auidus eò vſque fuit nouarum rerum
quærendarum, vt cùm eſſet prædiues, mor­
tuus tamen ſit ſenex in Orbis noui Auſtra­
li parte, iuxta Pumidæ portum, inſuraſque
Zorobari.
Codrus me­
dicus.
Igitur vt ad hiſtoriam reuertar, arbos
quæ oleum iſtud parit Goacomax, Puni­
cæ forma & magnitudine fermè ſimilis, ſed
tamen folio paulò maiore, tenuioreque
cortice quaſi arido, ligno quod ardet vt tæ­
da, fructus vt vuarum racemi, rarioribus ta­
men & paulò maioribus acinis, vinoſi co­
loris, qui cum ſurculis aquæ diu incocti, id
olei genus reddunt.
Sic facilè oleum odo­
rem, ac vires plantæ referens, in his quæ
oleum abundè continent, exprimitur.
Oleæ
enim fiunt, aut ſeruandæ ſubſtantiæ, aut vi­
rium excipiendarum cauſa.
Vix excipitur
alieno oleo: aut repentè, velut cùm oleo
quadruplum aquæ adiungitur pluſve, aut
minus: minus quidem, pro floribus aut fo­
liis: plus autem, pro lignis: mediocriter,
pro radicibus atque fructibus: inde igne
tamdiu excoquuntur, vt quicquid eſt aquæ
abſumatur.
Si verò non repentè excipere
conſilium eſt, id commodius fiet calore tem­
perato: is erit aut Solis, aut cineris, vel bal-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index