Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1exederat, collum, capútque vt ſerpenti.
Huic alæ duæ paruæ atque cartilagineæ ve­
lut veſpertilioni: nec volaturum eum credi­
derim, etiamſi viueret, ob alarum prauita­
tem.
Sed haud dubium eſſe debet, fuiſſe pi­
ſcem draconem, ſed alterius generis nuncu­
patum inſertis pedibus: nam draconem ve­
rum apud Madios amicos noſtros vidimus
longa cauda, & collo: in quo altrinſecùs ge­
minæ ſpinæ, & in cauda totidem pennæ, ſed
ſpinæ: hæ tum omnes aliæ parui catuli den­
tibus ſimiles erant.
Erant autem in cauda
triplici ordine diſpoſitæ, numero ſexaginta.
Et inter alas, & in dorſo aliquot, & ante
caudæ initium ſingulæ altrinſecùs, in lateri­
bus.
Alæ prægrandes ex membrana, velut
veſpertilionibus.
Ea corio ſquatinæ perſimi­
lis erat, qua etiam totum corpus integeba­
tur.
Caput paruum, ipſúmque cum tota ſpina
eadem membrana, ſed quaſi roſtrata muni­
tum.
Sed in capite ſpeciem pilei referebat.
Os amplum atque diductum: labia oſſeis granu­
lis denſata.
Canini dentes altrinſecùs gemi­
ni: vnus ſiquidem in ſuperiore, alter inferio­
re mandibula.
Medij vt canibus, admodum
breues.
Molares in ſuperiore mandibula ſin­
guli altrinſecùs in inferiore gemini lingua
locus erat, non lingua exiſtimo exeſam.
Ocu­
lorum ſpacia ampla valde.
Cæterum circu­
lator ille duos ſerpentes viuos etiam habuit,
qui è viperarum genere erant, duorum lon­
gitudine cubitorum, cauda purpurea, ſplen­
dentéque ac lurida, vngula ſeu cornu in naſi
ſummitatem ſuperiùs reflexum: cætera vipe­
rarum communia, caput, oculi dentes.
Serpentum
ſtercus olet
benè.
Serpentes
quibus ſpiri­
tus redolet.
Serpentes
Mandali
pernicioſiſſi­
mi.
Viperæ quæ.
Cur vene­
num quædam
cum vita
amittant quæ
dam non.
Cur angui­
bus excidat
ſenecta.
Cur in aquis
pauca ani­
malia vene­
noſa.
Serpentum
varia for­
mæ.
Ioannes
Meona Piſa­
nus.
Salamandræ
duo mira.
Animal an
duo poſſit ha­
bere capita.
Homines di­
uiſi ſuperui­
uunt.
Similem fermè huic, & ab omni ſuſpicio­
ne confictæ artificio fermè alienum in ma­
nibus habui: ſed alæ nullæ erant, inuentum
in maceriis domus dirutæ Mediolani.
Ca­
put oui magnitudine, ac pro corporis ratio­
ne prægrande Os ex illo mihi retinui.
Den­
tes in vtraque mandibula, vt viperis: corpore
ſtellioni magnitudine, & forma ſimili: ſed
pedes tantùm duo, cruráque breuia, vt con­
ſtet non ſatis commodè à natura fabrica­
tum, cùm tantæ longitudini quatuor pedes
fuiſſent neceſſarij: ſed tamen grandes erant,
& vngulis magnis, vt felium.
Cauda totius
animalis longitudinem æquabat: in cuius ex­
tremo tuber capiti Italici ſtellionis magni­
tudine æquale, ac quaſi rotundum aderat.
Crediderim ego hunc è baſiliſci genere fuiſ­
ſe.
Nam cùm ſtaret gallo ſimilis videri po­
tuit, niſi quòd corio, non plumis, tectus eſ­
ſet, carerétque alis.
Animalia è
putrida ma­
teria fermè
tot generum,
quot ea, quæ
putreſcunt.
Sed his relictis, ad apum genus reuerta­
mur.
Gignuntur propagatione, & ex putre­
dine non omnium, ſed boum, vt ex equis
veſpæ, ex aſinis fuci, & crabrones ex mulis:
quare videntur ſingula cum putreſcunt ani­
malis genus quoddam proprium generare.
E ſolani foliis vermis oritur, tum in iaſemi­
ni planta, viridi, palearíque colore diſtinctus,
pollicis ambitu, minore palmo, longior, ſu­
pina parte viridis, ternis vtrinque nigris iux­
ta caput pedibus.
Sub ventre quaternis al­
trinſecùs apophiſidibus, quibus manum loco
adhærens ſtringit: caudæ loco, cornu hac
forma 77[Figure 77] magnitudinéque gerit: colo­
ris crocei granulis candidis conſperſum.
Hoctamen, mirumdictu, cum animali ta­
beſcente euaneſcit, nouem vtrinque à lateri­
bus maculas nigras gerit, adeò ementientes
foramina totidem, vt acu opus fuerit ad fal­
laciam depræhendendam.
Roſtrum nigrum, te­
nuéque cum duobus altrinſecùs, quaſi vn­
cis, tantum foliorum iaſemini in ſingulos
dies deuorat: vt eorum pondus vermis pon­
deri æquetur.
Quò fit, vt etiam paulò minus
ſtercoris emittat: hoc ſine odore, nigrum, le­
ue, teres, ſtriatum, craſſitudine fermè vermis:
fœmina vnco in cauda caret, in capite vtrin­
que maculas habet nigras.
Tranſit vt reliqua
eiuſdem generis in necydalum cinereo co­
lore puluerulentum maximum ſui generis,
ac pro more deſidem.
Salix quoque ſuos ha­
bet cimices: vermiculos pernicioſos ruta: po­
pulus alia, alia habet abies.
Itaque rectè de
apum ortu Virgil ceciniſſe videtur:
Tum vitulus bima curuant iam cornua fronte
Quæritur: huic geminæ nares, & ſpiritus oris
Multa reluctanti obſtruitur: plagiſque perempto
Tenſa per integram ſoluuntur viſcera pellem.
Sic poſitum in clauſo linquunt: & ramea coſtis
Subiiciunt fragmenta, thymum, caſiáſ­
que recentes.
Hoc geritur Zephyris primùm impellentibus vndas,
Antè nouis rubeant, quàm prata coloribus: antè
Garrula uàm tignis nidum ſuſpendat hirundo,
Interea teneris tepefactus in oſſibus humor
Æſtuat, & viſenda modis animalia miris,
Trunca pedum primo, mox & ſtridentia pinnis.
Miſcentur, tenuémque magis, magis aëre carpunt:
Donec, vt æſtiuis effuſus nubibus imber
Erupêre, aut vt neruo pulſante ſagittæ,
Prima leues ineunt, ſi quando prælia
Parthi.
De apum ge­
neratione.
Verùm cùm de harum generatione Ari­
ſtoteles ſatis dubitet, conſtat tamen nec
mel, nec ceram alio ex animali gigni potuiſ­
ſe.
Nam mel neceſſariò ex humido tenui,
pinguíque roríque miſto, gigni oportuit.
Animalia igitur parua, quæ inſiderent, vo­
lantia, quæ citò redirent, multa quæ collige­
rent, quòd minimum eſt, ſollicita, quæ opus
celeriter implerent, eſſe debuerant.
At talia
ouum incubare non poterant: gignuntur igi­
tur è melle apes.
Creſcit hoc genus etiam in
frigidiſſimis regionibus ſagaci naturæ in­
uento: nam hyeme latent.
Itaque in Moſcho­
uia mellis, & ceræ vſque ad contemptum
abundantia.
Frigus regionis mitigat diei
prolixitas: eſt enim horarum decem & octo,
ac plurium.
Bombyces ab
Aristotele
cogniti.
Lib.
5 de Hiſter.
animal.c.19.
Non ſecùs è foliis mori bombyces in ca­
lidiore cœlo, quam ex bobus apes gignun­
tur.
Hos cognouiſſe Ariſtotelem palam, eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index