Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1
indigerent, & formicæ viſu, quòd terreſtre
animal non adeò viſu indigerent, cornibus
auxiliantibus, quæ illis loco baculi ſunt ad
prætentandam viam, velut & limacibus: hæ
enim ob ſiccam temperiem, illæ ob paruita­
tem oculis priuatæ, cornua pro baculo ac­
ceperunt vt cæci.
Nullum autem animal vo­
lans poterat eſſe cæcum, nam adeò ſenſim
animal volare poteſt, quin impingat & ex­
cidat, ſi viſu careat: Apibus verò cùm paruæ
eſſent, & oculis indigerent, ſuſtulit auditum,
ne in tam paruo capite ambo ſenſus collo­
cati fierent, ob imperfectionem inutiles.
Formicæ igitur cæcæ, apes verò ſurdæ meri­
tò fuerunt: retinent tamen forſan vræque
imaginem quandam ſenſus deficientis.
Sed
alij tres ſenſus, tametſi imperfecti ſint, ma­
gis tamen ob vitæ neceſſitatem vigent.
Sunt
autem, vt dixi, guſtus, odoratus, & tactus.
Iuxta hos igitur inuenta ratio depellendi
hæc animalia.
Tactu quidem metalla refu­
giunt, & lapides ob frigus: cùm enim ſint
exanguia, frigida ſunt, & à frigore ob calo­
ris inopiam maximè læduntur.
Calce illita
cimices necantur, quoniam in parietum fo­
raminibus viuunt: ob id inuat lectos à pa­
rietibus remouere: viuunt & in libris adeò
ſanguine pleni vt haud dubium ſit natura
non hauſtu tales eſſe: quamobrem ſpiritu
humano maximè eorum generatio conſtat.
Ab odore, quoniam omnia refugiunt odo­
rem, qui fit animalibus ſui generis exuſtis.
Ita locuſtæ fugiunt, docente natura, locuſta­
rum nidorem, & formicæ formicarum, cra­
brones crabronum.
Fugiunt & omnem im­
modicè ſiccum odorem, ob ídque cedriam
etiam non exuſtam, & cerui cornu dum cre­
matur.
Cùm enim ſint ſicca hæc animalia,
vt dixi, à ſiccis vehementer offenduntur.
Gu­
ſtu verò amara refugiunt, vt abſinthium

abrotonúmque.
Et ob id talia in veſtibus
ſparſa, tum folia citrij, & nardi, & ſabina
cedria & duplici ratione, altera quidem
quòd amara ſunt, reliqua quòd ſiccum odo­
rem atque vehementem ſpargunt.
Eadem
ratione aceti odor culices, & ſimilia pellit,
eſt enim acris: non tamen muſcas, quo­
niam (vt dictum eſt) culex dulci magis ma­
teria gaudet, nam in aquis & humidioribus
locis gignitur quàm muſca.
Ob id referunt,
ſpongiam acri, aceto plenam in medio cu­
biculi ſuſpenſam, arcere culices ne cubicu­
lum illud ingrediantur.
In locis vbi abun­
dant, claudunt cubiculi feneſtras antequam
lumen referatur.
Nam ad claritatem lucis
hoc animal, vt pleraque talia, accedit liben­
ter, adeò vt genus ſit quoddam papilionis,
quod non ceſſat ad lumen toties ac tam pro­
pè accedere, donec conſumptis ab igne alis
decidat & moriatur.
Vocant hoc genus vul­
gari ſermone farfallam: erophon Græcè li­
ceat appellare, ſi Latinum nomen non ha­
beat.
Quæ verò illa arcent, cùm (vt dixi) acria
omnia & amara, peculiari tamen ratione
ſtaphiſagria quaſi dicas vua ſylueſtris, adeò
vt intrita oleo atque filo eo imbuto ſi cir­
cundetur capiti, omnes pediculi refugiunt,
aut moriuntur.
Culices verò cannabe foren­
ſe indita cubiculo.
Pilo etiam equino ante
cubiculum ſuſpenſo non ingredi putant: fa­
bulæque hoc propius quam præſtigiæ eſſe
videtur In priore genere eſt cucumer agre­
ſtis, elleborus niger, maius dracontium &

raphanus, cuius ſucco perunctos negant à
ſerpentibus vulnerari.
Corij quoque cremati
odor, quo etiam hyſtericæ mulieres reuocari
ſolent, ſerpentes fugat.
Referunt, quendam
qui viperam dormiens deuorauerat fumo
corij liberatum, illa refugiente fumum quem
æger ore excipiebat.
Certum eſt igne omnes
fugari ſerpentes, & non ſolùm ſerpentes, ſed
ferarum pleraſque.
Et quæ ſerpentes fugant,
ea omnia inſecta occîdunt, fugántque.
Pu­
ſillum tamen ignem & lucem multa inſe­
ctorum genera amant, vt muſcæ, culices, pa­
piliones: amant & cancri, & mugiles perni­
cie ſua.
Omnia tamen hæc magnum ignem
timent.
Ignis etiam illa occîdit, & oua delet
atque illuuiem qua genus eorum (vt dixi)
reparatur.
Quæcunque etiam in hudo latita­
re ſolent, ſub ſole celerrimè pereunt.
Nuper
cùm menſe Iulio ſcilicet, ſcorpiones in
oleum (quod aduerſus febres parare ſoleo)
immittere vellem, in ſole repoſui, ſtatim è
furfuribus diſcurrere cœperunt: erant autem
circiter decem.
Ego exiſtimabam, ipſo calo­
re viuidiores factos: verùm momento extin­
ctos omnes inueni: vt res miraculo proxima
exiſtimari poſſet, ſi idem in talpis non con­
tingeret.
Myuſcij ob
culices oppi­
dum deſer­
uerunt.
Inſecta om­
nia quomodo
pellantur.
Apes ſurda.
Formicæ cæ­
cæ.
Panni ne ti­
nei, inſfſtan­
tur
.
Serpentes
quibus fu­
gentur.
Quædam verò proprietate quadam ea re­

pellunt, vt platanus fertur veſpertiliones: ne­
que enim hoc animal ad eam arborem ac­
cedere affirmant.
Inuentum vtiliſſimum fuit
amurcam olei calci miſcuiſſe ad illiniendas
tabernas pannorum, ne araneæ, blattæve pan­
nos
infeſtent: prohibétque vdum.
Et forſan pro­
prietate quadam inſecta omnia arcet amur­
ca, aut odore id facit, vel quia vdum prohi­
bet illorum originem: ab vdo enim generan­
tur, aut ab omnibus his.
Quædam verò etiam
de his inferius exponemus, peculiariter qui­
dem aduerſus cimices ingratum animal, prę­
ter reliqua etiam odore tetro: & aduerſus for­
micas.
Nunc ſatis ſit de his ſermonem habuiſ­
ſe.
Adeò verò ante nos non perſpecta ratione
cæcutierunt veteres, vt Plinius neget locu­
ſtis oculos eſſe, quaſi nunquam locuſtas vi­
derit: conſpicui enim ſunt ac prægrandes: he­
beti tamen ſunt viſu, vt diximus.
Nos verò
etiamſi locuſtas non vidiſſemus, prouincia­
re tutò auſi eſſemus, oculos illas habere, quòd
eſſe non poſſit, vt animal volatu præditum cæcum
ſit: imò ſi animali volanti oculos effodias, vo­
lare deſinet, ſui periculi memor.
Hæc igitur
atque alia demonſtrando intelligere licet.
Veſpertilio
non accedit
ad platanum.
Cur quibuſ­
dam anima­
libus præciſa
membra re­
generentur.
Proprium videtur eſſe animalibus è putre­
dine genitis, quòd inſecta ſint, vt pręciſa menm
bra
illis renaſcantur: vt caudæ ſerpentum &
lacertorum, chelæ cancrorum, oculi hirundi­
num certè, & vt multi exiſtimant, etiam ſer­
pentum.
Cauſa huius eſt, quòd imperfecta
ſunt: vnde non hirundinibus, ſed pullis hi­
rundinum oculi renaſcuntur, & in fœtibus
etiam perſæpè, dum in vtero ſunt membra
oblæſa reſtaurantur.
Medici ob id quòd hu­
midiora ſunt, dicerent.
Forſan vtraque cauſa
vera dici poteſt.
In genere igitur inſecto­
rum erunt teſtudines, & crocodili, & cha­
mæleontes, & quæcunque quadrupeda

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index