Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1ſunt vndequaque, nec inane habent quic­
quam præter exiguum foramen, quod pro­
prium eſt dentibus.
Cornua verò vacua ſunt
intus, vt in bobus ſpectare licet.
Nullum
etiam animal eſt cornibus præditum, niſi
quòd vngulas habet, & bifidas, vt cerui, ca­
preoli, boues, capræ: at elephas neque vn­
gulam habet in pedibus, ſed digitos: nec
bifidos, ſed in quinque partes diſtinctos.
Talia nugantur Græci ſtupore maximo le­
uitatis, & imperitiæ: nam prima ratio di­
centium cornua eſſe, adeò abſurda eſt, vt
oppoſita ſuppoſita aſſumant ad idem con­
cludendum.
Alter enim ſcilicet Iuba vult,
nunquam mutari elephantorum dentes, Pau­
ſanias vult mutari: nec ſi alterutrum conce­
datur, quicquam concludere poteſt, cùm
tam dentium, quàm cornuum quædam mu­
tentur, quædam nunquam: vt in cornibus
cerui mutantur, boum non mutantur.
In
dentibus apri fulmina non mutantur, nec
molares anteriores autem mutantur.
Illud verò ſtuporis ingentis argumentum
quod Philoſtratus dicit, dentes elephanto­
rum ob id mereri dentes appellari, quòd
ſolidi ſint, non inanes, vt cornua: primùm
quòd non omnia cornua ſunt inania, imò
pleraque ſolidiora, vt caprarum & ceruo­
rum: inania ſunt boum & bubalorum.
Dein­
de quod maius eſt, quodque illum arguit
adeò fuiſſe in ſcribenda illa fabella negli­
gentem, & oſcitantem, vt nunquam ne
dentem elephantis viderit, cuius ſemper
maxima fuit copia, vt audeat dicere, ele­
phantorum dentes non eſſe intus vacuos,
cùm manifeſtè ſint vacui, vt aprorum ful­
mina tota illa parte qua tempori inſerun­
tur.
Sed neque dentes omnes ſolidi ſunt,
quod ille præſupponit, cùm dentes ( vt di­
xi) aprorum, qui prominent tota ea parte,
qua mandibulæ iunguntur, ſint inanes &
vacui.
Itaque pudet iam tantæ ſtupiditatis
illorum: tum verò quæſitum illud nullius
propemodum vſus, & quod à ſubſtantia rei
quærendum erat: nam duobus verbis res
abſolui potuit.
Conſtat enim eſſe dentes:
nam ſubſtantia eſt alba, minimè perſpicua,
nec flecti ſponte apta: ſed ſi cogatur, rum­
pitur.
Ecce quod habes quæſiti propriam
diſſolutionem atque perutilem.
At igne ta­
men ducitur: concedo, docebimus & oſſa igne
duci, ſed non adeò faciliter vt cornua.
Illud
potiùs præſtabat quærere, cur elephas tali
ſit forma præditus, atque eò maximè quòd
dentes maris prorſum cauitate reſpiciunt,
79[Figure 79]
Fœmina,
80[Figure 80]
Mas,
fœminæ autem gibba, vt in figura vides.
Hoc
de fœmina nos haud vidimus, ſed credimus
Ariſtoteli conſtanter id affirmanti.
Quæren­
dum eſt igitur hoc diligenter: neque enim
obiter hæc naturam feciſſe credendum eſt,
ſed magna cum neceſſitate, maioreque ſa­
pientia.
Hoc autem fieri non poteſt, niſi
propoſito fine.
Eſt autem finis, vt poſte­
riùs docebimus, naturæ optimam aſſequi
perfectionem in cunctis: id autem eſt aſſi­
milari diis, vt ita dicam.
Illi autem præci­
puè præcellunt longitudine vitæ, probita­
te, beatitudine, ſapientia, & ſecuritate, Na­
turæ igitur conatus erat vt animal ſimile
quanto magis poſſet effingere.
Vt igitur
longæuum eſſet, principiis vitæ plurimùm
indigebat: ea ſunt calor & humidum.
Si­
militer & magnitudine, non ſolùm vt tu­
tum eſſet ab iniuria cunctorum aliorum
animalium, ſed vt aëris violentiæ reſi­
ſteret.
Nullum enim animal paruum po­
teſt eſſe valde longæuum.
Nam ſi tenuium
ſit partium, ab aëris circumambientis aſ­
ſidua pulſatione atteritur, & diſſipatur.
Quòd
ſi craſſa ſit ſubſtantia, ſpontè citò interit, vt
boues.
Erat & magnitudo ad ſecuritatem
commoda, ſicut & bonitas temperamenti ad
ſapientiam ſimul & vitæ longitudinem, ac
probitatem neceſſaria erat.
At vt calor &
humidum abundaret, in calidis regionibus
ipſum naſci oportuit, & habitare in palu­
ſtribus locis: quò fit, vt in India ſolùm &
Africa inueniatur: nam hæ ſunt calidiſſimæ
regiones: Indique multò robore & mole
corporis Africos antecellant, quia India aquis
abundet: Africa autem aridior ſit.
Opor­
tuit autem vt plantis, & fructibus, & herbis
veſceretur, nam aliter probum animal eſſe
non potuiſſet: animalia enim omnia quæ
carne veſcuntur, ſunt iracunda, fraudulenta,
crudelia & ſuperba.
Accedebat quòd tantæ
moli plurimus fuiſſet neceſſarius cibus, vt
vel perpetuò eſurire, vel animalia cuncta
deſtruere cogeretur.
Erat etiam neceſſarium,
vt in perpetuo motu ad perſequendas feras
eſſet quòd tantæ moli fuiſſet incommodum:
Sed herbæ tamen cùm exigui ſint alimen­
ti, breuem vitam effeciſſent, vt inquit Hip­
pocrates: quamobrem oportebat eum trun­
cis arborum & fructibus veſci.
At his terræ
plurimùm admiſcetur, & lapillorum quan­
doque, ob id neceſſarium fuit, vt illius cor­
pus à talium eſu haud offenderetur, aliter
perpetuò ægrotaſſet.
Non igitur terra aut
lapidibus deuoratis offenditur.
At fructus
& rami arborum perſæpe altiores ſunt, quàm
vt animal efficere poſſet tantæ magnitudi­
nis quod poſſet illos attingere: duritie igi­
tur capitis proboſcidiſque & dentibus illum
muniuit ad euertendas arbores.
Adiuuat &
proboſcidis longitudo ad decerpendos fru­
ctus & ramos, ne vniuerſas arbores euer­
tere cogeretur, quòd illi laborioſum fuiſſet,
atque damnoſum, nec ſolùm ipſi, ſed aliis,
ſublato alimento in poſterum.
Vt ve­
rò tutum eſſet à leonibus, dentes illos
effecit: nam cornua inepta erant prop­
ter duas cauſas: tum quia coguntur col­
lum inflectere, tum quia hoſtem non
tam bene vident.
At colli flexura lon­
gitudinem expoſtulat: vt igitur eſſet ro­
buſtiſſimum, collo breui opus fuit, ac
minimè flexili: vnde & leones ceruicem
rarò, aut parum flectunt.
Eſtque id
etiam ſignum in hominibus, ſi à natura

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index