Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1ctibus veſcitur, hócque nobiliſſimum eſt:
atque in eo genere eſt homo, elephas, ſus, &
vrſus, tum etiam mures, auéſque omnes fer­
mè præter carniuoras: ſeminibus enim ac
fructibus omnes veſcuntur.
Ex ex his omnia
etiam præter elephantem carnes deuorant,
exceptis auibus, quarum etiam quædam, vt
gallinæ, & picæ, & cornices, carnibus alun­
tur.
Quæ verò animalia carnibus veſcuntur,
edunt etiam & oua, lac, & ſanguinem Igitur
quæcunque talia ſunt, mortuis ſolùm dele­
ctantur, non tamen occîdunt quicquam
præter aues: aues enim quæ carnibus vtun­
tur, eædem deuorant animalia, ſi liceat etiam
uiuentia, vt gallinæ vermes.
Cùm verò ex
his ſint in frigidis quidem regionibus mi­
nores, & agreſtibus ſimiles, in temperatis
maximi, vt etiam Erymanthij apri, qui re­
giones deuaſtare auſus eſt, memoria maneat,
mirum cur in calidis regionibus minimi

ſint: habemus enim Indicos forma, voce,
moribus aliis ſimiles, tum etiam vteri ge­
ſtatione: nam duobus menſibus, non vt cuni­
culi tribus abſoluuntur ſeptimanis, cunicu­
lis tamen non parum minores: quorum caro
ſuauis eſt: ipſi verò nec mordent, nec man­
ſueſcunt, ſed velociſſimè, vt pleraque parua
animalia, currunt.
Non tam facilè moriun­
tur, vt cuniculi, raróque & parum bibunt:
non eſt illis longa vita: frigore etiam pereunt.
Itaque eos Indicos non auſim dicere, ſed po­
tiùs ob ſiccitatem paruos, quia forſan origo
ex Africa ſit.
Calor enim non poteſt ma­
gnitudini obſtare, nec humidum, ſed frigus
aut ſiccitas, ob id frigore moriuntur, nec bi­
bunt.
Veſcuntur autem maximè caulibus,
furfure & auena.
Erigunt etiam ſeſe contra
aliorum morem, & vt cuniculi fœtus ſuos
deuorant ob ſalacitatem: digitos quinos, ſe­
noſve habent in pedibus, aut etiam plures:
pilum molliorem, color omnis generis qua­
drupedium: os habent non roſtrum, atque
nitus recondita genitalia: dentes etiam cu­
niculorum more, & tamen abſolutos fœtus
pariunt, quíque vt ſues: matrem ſtatim co­
mitant (pariunt autem plerunque ternos)
oculos murium oculis ſimiles, vnde qui­
dam mures Indicos eſſe exiſtimant, ſed cau­
da fermè cùm careant, miſtum quaſi genus
dicas.
Animalium
differentiæ
ex ciborum
diſcrimine.
Sus Indicus.
Sed cùm de muribus tractaſſe deſtinaſſem,
ad ſues tranſieram.
Illud non omittens, ani­
malia quæque magnitudinem ciborum co­
pia, aut paucitate, dum ablactantur commu­
tare, vt etiam canes ac ſues, tum alia omnia:

itaque ad mures redeundum.
Neque vulga­
ris hiſtoria tam vile animal, etiam in mini­
mis tam egregiè ludente natura: ſiquidem
adeò primùm fœcundum eſt, vt Theophra­
ſtus referat: in Perſide mures fœminas etiam
in vtero matris concipere.
Res prorſus in­
credibilis, niſi facilitas procreandi ad vtilita­
tem potiùs, quàm ad præſtantiam referre­
tur: viliſſima enim quæque facillimè gene­
rantur, & abſoluuntur, & celerrimè, & om­
nibus modis: non ita elephas, aut delphin,
aut homo.
Itaque & pluuis adeò multipli­
cantur, vt neſcias quid magis mirum ſit, an
tam facilè genus illorum propagari, an inte­
rire: non enim minùs celeriter intereunt,
quàm augeantur.
Cauſa (vt dictum eſt)ma­
nifeſta: viliſſima enim quæque vt colluuie
propria ac ſorde generantur, ita minimis
quibuſcunque cauſis intereunt: eadem enim
facilitas interitus, generationíſque.
Nam
quòd facilè generentur, ratio vna eſt, quia
facilè abſoluuntur.
Facilè autem abſoluun­
tur parua vnoquoque genere, & imbecilla.
talia ergo facilè etiam interire neceſſarium
eſt: quod non ſolùm in ſpeciebus, ſed homi­
nibus ſingulis intelligendum eſt.
Videtur
enim homo quaſi ſpecies vna, non æternita­
te, aut nobilitate, ſed potentia atque perfe­
ctione.
In Giaro quoque inſula Archipelagi
referunt metalla erodere, & arbores denti­
bus tactas occidere.
Hoc autem rabiei cuiuſ­
dam, & immodicæ ſiccitatis argumentum
eſt.
Cur igitur ad tantam ſiccitatem facilli­
mè ferantur, cauſa eſt, quòd facillimè mu­
tantur.
Mutantur autem facillimè, quod ſint
imbecilliſſima natura: recipiunt autem ac
retinent vim quia alioquin ſunt perfecta
atque ſanguinea.
Species verò eorum innu­
meræ, domeſtici, agreſtes, ſciuri, à caudæ ma­
gnitudine vocati glires, auellanei reliquis
minores, qui totam hyemem dormiunt: al pi­
ni quoque, quos vocant Mediolanenſes mar­
motas, ad hoc genus referuntur.
Commune
eſt alpinis ac ſciuris, tum gliribus, auella­
neíſque manſueſcere.
Omnes etiam hi præ­
ter ſciuros gyeme dormiunt: ſed auellanei,

qui inter corylos degunt, rubri ſunt.
Sciuri
hyeme latent potius, quàm dormiant.
Om­
nibus his etiam commune eſt, vt erecti co­
medant, pedibus anterioribus pro manibus
vtentes.
Pingueſcunt glires maximè hyeme,
vt ſomno potiùs, quàm cibo pingueſcere vi­
deantur: quamuis tamen recondant in arbo­
ribus caſtanearum, nucúmque immenſam
plerunque copiam.
Sciuri auxilio caudæ, &
leuitate agiles adeò ſunt, vt ex arbore in ar­
borem ſaliant.
Flumina tranant, cauda pro
velo vtentes ramuſculis innixi: caro eorum,
qui iuxta polum capiuntur: quoniam ibi pin­
gueſcere ſolent, ſuauis eſt.
Creditum eſt,
dentes illorum appenſos, pro amuleto eſſe ad
diuinationem omnium maximi alpini, ſaga­
ces admodum, & nihil præter nomen com­
mune cum muribus habentes.
Speculatorem
enim in montibus vnum è ſuis habent, qui
gregem moneat, alioqui ſarmentis colligen­
dis intentum: ex his enim mollia colligen­
tes, ac pedibus ſupini amplexantes, onuſtus
ab altero cauda trahi, plauſtri inſtar ſe pati­
tur, vt lectulum ſuum ſecum auehat, quem
aliter deferre non poſſet.
Creditum eſt eui­
dendi ratione, cùm plurimùm pingueſcant,
& in cibo minimè ſint ingrati illorum car­
nes ad ſomnum conciliandum plurimùm
conferre.
Manſueſcunt hi maximè & ſciuri:
ſed glires, & auellanei parum, ob paruita­
tem.
Videntur alpinis è directo cuſetæ (ſic
enim ſciuros vocant ciues noſtri) contrarij:
alpini enim tardi motu, & quietis amatores,
ſciuri autem nunquam quieſcunt: vnde im­
modicè carnem illorum calidam, & ſiccam
eſſe neceſſe eſt.
Nuper ex Aſia murem, quem
Indicum eſſe affirmabant, aduexerunt,
ore, & cauda muribus noſtris exquiſitè ſi­
milem, ſed colore, & magnitudine taxi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index