Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1habeat, in bello non vulnerari. Corpus igi­
tur raris plumis, rarioribus crura teguntur,
adeò vt humana crura non auis videantur:
nam magnitudine, rotunditatéque, ac quòd
in anguſtum, nec admodum, ſed ſenſim iuxta
genu finiantur, humanum femur, quódque
plumis careant, candida carne, imitantur:
pedes bifidi, vt bobus cum vngulis, crus vt
anſeri, ſed pro magnitudine, lentus inceſſus.
Illa quam vidi, mitis erat, reliquarum mores
ignoro.
Oua caput infantis magnitudine re­
ferunt, rotunda, cùm ſeneſcunt, ebur effin­
gunt.
Suſpendi ſolent in templis, diu enim
manent, quòd duriſſima ſint, humoréque
exempto, quaſi oſſea redduntur.
Pilos habet
in ſuperiore palpebra, currit vt equus adeò
celeriter: ferunt equum illam refugere, nec
intueri audere: currit erectis alis, ſed tamen
haud volat, ferúntque pedibus lapides vi­
brare, concoquere ferrum, quod ob calidita­
tem vehementem, & ventriculi contingit
craſſitudinem, ouáque oculis fouere: ſed non
fouet, verùm obſeruat, calore enim Solis pul­
li educuntur.
Vocem eius nunquam audiui:
maximam auium, ſi modò auis appellari de­
bet, eſſe hanc certum eſt.
Struthio ca­
melus.
Verùm volantium apud nos maxima, &

quam cunctæ timent, eſt aquila omnibus
nota, generoſiſſima: anſere etiam multò eſt
maior, maximè tamen alis, & cauda potiùs,
quàm corpore ipſo ac pondere.
Veſcitur
etiam ſerpentibus, à quibus inuoluta impe­
ditur & decidit nonnunquam.
Cæterùm ge­
neroſiores ſolem non conniuentes intuentur.
Verùm in Iurrha Scythiæ Bialozor auis eſt
ſub ventre candida cum quodam quaſi ſplen­
dore, alis & caudam etiam ipſa Aquila ma­
ior, quam cæteræ volucres adeò formi­
dant, vt ea viſa etiam Aquila ipſa exani­
metur, cùm tamen corpore Aquilam non
excedat.
Aquila.
Auis maxi­
ma.
In India etiam referunt auem eſſe rapa­
cem, longè aquila maiorem, nigram, purpu­
reámque, intercurſantibus pennis candidis:
cuius roſtrum fuluum, cæruleóque ſeu phœ­
niceo colore diſtinctum, adeò pulchrè, vt
nil iucundius viſu eſſe poſſit: vnde & ob
pulchritudinem, & ob magnitudinem, ca­
puli ex roſtro huius auis fieri ſolent: con­
ſtat autem prædurum hoc roſtrum eſſe opor­
tere.
Hanc volantium auium maximam
eſſe conſtat.
Vnde alas ingentes talibus
eſſe neceſſe eſt: quò enim maiores ac du­
riores, eò celeriùs volant.
Si autem mol­
les, præſtat eſſe mediocres, quoniam maio­
res flectuntur, & impediunt: velut & olo­
ribus, qui ſola fermè magnitudine ab an­
ſere diſtinguuntur, quamuis candidi toti
ſint, & inter omnes aues ſuauiſſimè occi­
nant: vox tamen, vt ſæpiùs audiens conſi­
deraui, anſerina eſt.
Atque hoc genus
auium tam laudatum, diſcerpit ſuos, ac
deuorat, in morte verò dulcè canit.
Vnde
Ouidius:
Sic vbi fata vocant vdis abiectus in herbis,
Ad vada Mæandri concinit albus olor.
Olor.
Genus auium piſcoſum eſt etiam roſtri
magnitudine, & corporis celebre in occi­

dentali India alcatraz dictum, cinerea, cro­
ceáque pluma diſtinctum, roſtro duorum
palmorum in acutum tendente, cùm tamen
parum ab hac magnitudine abſit roſtrum,
tum ciconiæ, tum gruis.
Sed picuto roſtrum

maius eſt toto corpore, corpus autem cotur­
nice paulò maius.
Roſtrum igitur longius,
latum vbi capiti iungitur tribus digitis
aduncum, quo terebrat arbores, atque ibi à
caudatis ſimiis arte ac roſtro quanquam pu­
ſillum, ſe tuetur pulchrè.
Illud in eo mirum,
quòd pennam habeat loco linguæ, vnde à
natura aliarum auium multùm diſſidet: ſibi­
lat vehementer: hunc & eadem terra alit,
quæ Alcatraz.
Alcatraz.
Picutus.
Sunt & inter aues nobiles vultures augu­

rio Romuli, tum magnitudine, & raritate,
adeò vt quædam nidos eorum nunquam vi­
ſos affirment, cùm tamen in rupibus eius
partis Angliæ, quæ Scotia nunc vocatur,
iuxta arcem maximè plures nidi conſpician­
tur.
Vultur carnes edit, nec tamen animal
vllum occidit, ob ídque ſacer creditus eſt.
Plumę cum cute pro pellibus aptantur, adeó­
que excalefaciunt, vt exurant.
Aptantur &
auium reliquarum plumæ eadem ratione,
præcipuè olorum.
Procul vident maximè
vultures: aciéſque inſtructas proſequuntur exi­
tiali augurio cladis eius partis iuxta quam
inſederint.
Atque hæc auis multùm ab antiquis

celebrata etiam nunc viſitur.
At Phœnicem
prædicarunt multi auem, fabulæ quàm veri­
tati propriorem: quamuis dicat Ouidius,
Vna eſt quæ reparet, ſéque ipſa reſeminet ales,
Aſſyrij Phœnica vocant.
Vultures.
Phœnix an
ſit.
Referunt tamen quidam in interiore In­
dia auem eſſe nomine Semendam, quæ ro­
ſtrum habet triplici ordine, atque vt in elly­
chiniis vndequaque perforatum, quæ mori­
tura dulcè canat cygnorum exemplo, inde
collectis ſarmentis motu alarum accendat
illa, vratúrque ex cuius cinere vermis, tum ex
verme auis denuò renaſcatur: quæ his malui
addere, ſubtilem ob hiſtoriæ ſenſum, qui ad
orbis, qui ad virtutis originem ſpectat, quàm
ob rei ipſius deſcriptæ incredibilem narra­
tionem prætermittere.
Sed vt magnitudine,
ita paruitate diſſident regiones.
Apud nos

certè auium minima eſt regulus, qui per du­
meta volitat, paſſerculo dimidio minor.
Sed
eadem India mittit muſcatum paſſerem,
quem qui volantem viderit, tum ob celerita­
tem, tum ob paruitatem, crabronem, aut veſ­
pam iure exiſtimet: pennis aureis, viridibúſque
aliíſque verſicoloribus ornatur: magnitudo
ape paulò maior: roſtro velut acus eſt tenuiſ­
ſima: totus cum nido grana tritici 24. vix
pondere æquat, hunc è cotto conficit: audax
eſt, & nidum petentibus oculos inuadit, ce­
leritate & paruitate tutior.
Conſtat itaque
auem hanc tenuiſſimæ eſſe ſubſtantiæ, cali­
dámque, ob id & audacem: nam cùm roſtrum
pedes, linguam, alas, viſcera, plumam, vn­
gulas, cerebrúmque habeat, tum alia mul­
ta, ſubtilem ſubſtantiam illius ac bene ela­
boratam eſſe oportuit: atque (vt reor) hæc eſt
auium omnium minima.
Velut ſolertiſſima

in eadem Inoia habitat, quam ſtultum vo­
cant paſſerem, à contrario ſenſu: nigra
eſt auis, intermicantibus pennis albis in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index