Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1gingiuas incrementum accepturas non leue.
Cùm enim aſtringat, lapideum etiam quod
circa dentes naſcitur, erodit, quo gingiuæ
eliminantur.
Zethi verò potus vitiat dentes,
vt in his qui eo vtuntur eſt manifeſtum.
Panis genera
quinque.
Diximus de potuum varietate, pudeat ni­
ſi de panibus etiam dicamus: omitto quòd
paucæ gentes pane ex piſcibus ſiccatis, &
malo tritis, inde ſubactis aqua, vt mos eſt,
vtantur.
Quinque ſunt è quibus panis fieri
ſolet: iuxta Boream è ſiligine, in temperatis,
ac calidis regionibus è tritico.
Sed duplex
triticum, Aſianum, quod noſtro nigrius, le­
uius, ac dulcius exiſtit: nec in ſpicis naſcitur,
ſed velut milium in coma: nec tamen adeò
molli, cùm eam plures compleant ſpicæ.
In
occidentali verò India Maizo ſemine panem
conficiunt, ex quo etiam vinum.
Herbæ fru­
ctus eſt, ſeu ſemen ad vnguem culmo, ſtipi­
te, foliis, Sorgum noſtrum, ſeu Milicam (lo­
bam Plinius vocat, milij indici genus ru­
brum, maiuſque) referentis, & culmus ipſe
foliis ambitur, quòd in ſorbo Italico non
contingit, verùm hoc accidere ex prouinciæ
diuerſitate reor: dulcius eſt & illud, verùm
vt ſorgum friabile, nec pingue, aut lentum.
Eadem fœcunditate reddit annuam ſortem,
eoque ampliorem quò ibi cœlum, & terra
magis conſentiunt.
Audeam tamen iure hîc
contemptum Sorgum Maizum vocare recto
nomine, aut Maizum Sorgum.
Æthiopia

ſuum habet taphum, frumento granum prę­
ſtantiùs, quòd non corrumpatur.
Oryza ge­
neralis eſt omnibus cibus, cùm vbique pro­
ueniat: vbique enim aqua.
Oryza cibus
vniuerſo or­
bi fermè con­
munis
.
Quintum panis genus ex Hyuca fit radice.

Herba ſimilis canabi, radix tamen ipſa caro­
tis ſimillima, ſed maior: intus tamen candi­
da, exteriùs aſpera, & coloris vinoſi fermè.
Illud in huius ſpecie quadam mirum admo­
dum, quòd humanam conditionem referat:
nam panis ipſe ſalutaris homini & anno ſer­
uatur, qui fit ex radice, expreſſo iam ſucco,
ſuccus autem ipſe hauſtus illicò necat, nec
vllo fermè auxilio ſanari poteſt.
Ita (vt dixi)
mors ipſa cum ſalute coniuncta eſt, & per­
petuò cubat.
Ea propter dum panem confi­
ciunt, diligenter omnem exprimunt ſuccum,
quem è genere ſucci cicutæ, ſed validiorem
eſſe conſtat: nam qui ibi voluntariam oppe­
tunt mortem, potu illius ſemet occidunt:
quaſi lene exitium afferat.
In locis quibus
frumento vtimur, ſiligo vades eſt: ſi illud de­
ficiat, præs eſt milium pro vtroque.
Hyuca mor­
tiferum ve­
nenum &
ſalutaris.
Vt verò ratio panis generaliter habeatur,

eaque habita, ex quot, quibuſque conſtare
poſſit, intelligamus, neceſſarium exiſtimo
ſcire, quæ propria ſint illius.
Sunt autem quin­
que: vt benè nutriat, vt ſolidum exhibeat
alimentum, vt guſtu iucundus ſit, atque etiam
non facilè corrumpatur, inuentu verò facilis.
Non ergo ſemina, aut fructus, aut olera, ra­
diceſve, aut caro panis eſſe poſſunt, caro
enim corrumpitur, & ſalita iniucunda eſt:
radices & olera non benè alunt: fructus ſic­
cantur, & ſemina guſtui ſunt ingrata, ple­
raque verò ex his tempore fiunt dete­
riora:
Panis condi­
tiones quin­
quę.
Manifeſtum eſt igitur, igne omnem pa­
nem oportere elaborari, aliter nec iucundiſ­
ſimus guſtu, nec alimenti poterit eſſe præ­
ſtantiſſimi.
Videntur autem hæc duo ple­
runque ſimul iungi: etenim apud Germa­
nos edi ex ſiligine, ac frumento panem pu­

ro, autopyroque meliorem: tantum poteſt
præparatio: pinſitur enim bene, & mollior
fit paſta, miſceturque ſal, & lupi ſalictarij,
vt dicunt, decoctum pro aqua: atque hic pa­
nis ſi ex tritico fuerit, in deliciis eſt etiam
apud Gallos, & Italos.
Verùm apud occiden­
tis Indos deliciarum loco, præter alias ſupe­
riùs narratas plantas, ſunt arboris Mamey
fructus, magnitudine ingentis Perſici, cor­
tice aſperiore quam pyro, duriore, denſiore­
que colore ferrugineo, forma rotunda ad­
modum: caro ipſa, digiti profunditate, cor­
tici colore non abſimilis, ſapore quaſi coto­
nei: in medio nucleus oſſe, & ſuper os mem­
brana tenui circumdatus, ſapore amariſſi­
mo, ſed ſubſtantia caſtaneæ omninò ſimilis:
atque hic bifidus modò eſt, modò etiam tri­
fidus, quo à Perſico cotoneo, cui ſecus ſimil­
limus eſt, differt.
Mamey.
Eſt & Guanabanus fructus arboris pinei

forma, peponis magnitudine, cortice craſſi­
tudine digiti, intus liquamen pro medulla
iucundi, gratique ſaporis, cùm ſeminibus,
ſiliquæ inde magnitudine, forma, colore haud
abſimilibus: ipſa arbor ampla, foliis oblon­
gis magniſque: ſaluberrimus hic fructus
qui facillimè concoquitur, & nullo tempore
putreſcit.
Guanaba­
nus.
Iam verò ſingula, ac propria quædam
ſunt vniuerſis gentibus, in communi tamen
ratione conueniunt, non ſolùm in his, quæ

ad naturam pertinent, ſed etiam in moribus.
Pane omnes vtuntur, materia tamen ex qua
conficitur, varia eſt: omnes potu quodam
vtuntur ſalutari, iucundoque: hic alius ta­
men, atque alius eſt pro regione.
Ita omnes
fermè dum coniuncti, ac neceſſarij moriun­
tur, dolorem oſtendunt, mutantque conſue­
tam viuendi, & cultus rationem: quo fit vt
alij barbam nutrant, qui non nutrire ſole­

bant: alij capillos, qui tonſi erant: alij ton­
dent capillos, qui nutriebant, vt mulieres:
alij barbam ponunt, qui nutrire ſolebant:
quibus pulla in vſu eſt, his funebris eſt can­
dida: quibus ſplendida, his atra.
Ita vidimus
luctus eandem eſſe rationem omnibus, di­
uerſas tamen eſſe luctus conſuetudines.
Le­
niunt luctum lachrymæ, & ſuſpiria: ſuſpiria

educunt fuliginem ex corde dolore reten­
tam, vt cor perfrigeretur: lachrymæ verò
quòd ſupercalefactum eſt ſanguineæ aquæ
exprimunt, vnde ſpiritus liberè permeare
poteſt.
Itaque cùm à luctu dolor, & vigilia
inuadere ſoleant, ſuſpiriis, lachrymis & ine­
dia à periculo nos vindicabimur.
Sum enim
meorum plus quàm par eſt, amans natura:
vnde ſoror matris meæ Tomaxina, cùm con­
iugem, & duos filios ac filias totidem peſte
amiſiſſet, & neque flere, aut lamentari ex
more voluiſſet, verecundia ſorori patris
mei viri grauis & aſperi, repentè magno
edito crepitu diſrupta intus mortua cecidit.
Alios ſcio qui febre pernicioſa, ob luctum
fratris diſſimulatum correpti, breui interie­
re.
Et vt res optimè cedat, nec mors ſequa­
tur, cohibiti luctus certum præmium canities

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index