Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1cùm olim abſque illis, ad prælium milites
excitarentur.
Vnde Virgilius:
——Crepuerunt cornua cantu.
Incondita ſanè muſica abſque modulis, to­
nitruíque ſimilior.
Sed tonitrus ſonum edit
grauem, vehementem, & inconditum, adeò
vt pullos in ouo, & fœtus in vtero quando­
que perimat.
Itaque hic maximè à muſica
abhorret.
Nec tamen eſt impoſſibile ex plu­
ribus talibus inter ſe diſtantibus, concentum
fieri, qui exauditus pro miraculo habeatur.
At verò de ſonis, eorúmque affectibus in li­
bris Muſicæ à nobis abundè tractatum eſt.

Nunc verò tantùm adieciſſe ſufficiat, quòd
ſonus maior eò fit, quò impetu maiore col­
liſio contingit: omnis enim ſonus ex colli­
ſione: acutior verò, quò perarctiora loca fer­
tur, quod colliditur.
Indicio ſunt glandium
calyces inter digitos retenti auerſa parte,
qui vbi vehementer inſufflaueris, acutiſſi­
mos reddunt cibilos, & validiſſimos: acutiſſi­
mi quidem ob loci anguſtiam, validiſſimi ob
impetum.
Sed impetum etiam adiuuat loci
anguſtia, igitur acuti ſoni grauibus longiùs

exaudiuntur.
Sed qui ſpontè fiunt in auribus
tenuioréſque ſunt, quàm qui in tinnitu, cre­
diti ſunt aliquid inaugurari, dextra quidem
laudem, ſiniſtra vituperationem aliis in dæ­
monas quorum exiliores eſſe tradunt voces,
aliis in ſenſus acumen referentibus: nam ſa­
nis hoc contingit auribus, ac procul à mor­
bi ſuſpicione.
Aliis per vocatam ſympa­
thiam: nam vis ea, quæ alium mouet, mouet
& ſenſum eius, in quem fertur.
Hoc autem
neque in omnibus, neque ſemper.
Pſalterium
quale.
Inſtrumentum
muſicum I 2
ſimul inſtru­
mentorum
vocem refe­
rens.
Inſtrumento
rum muſico­
rum imita­
tio.
Senſibili
acutiſſimi
vnde fiant.
Sonitus au­
rium, qui
ſpontè fit, an
aliquid por­
tendat.
Odoris priui­
legium.
Proximus ſono odor nobilitate eſt, cuius
proprium, virtutem aut recreare, aut proſter­
nere, quòd cerebrum ipſum per ſe petat: ne­
que enim ſonus, color, ſaporve, aut calor, fri­
guſve, rectà feruntur ad cerebrum.
Igitur ſo­
lus odor ex his, quæ ſentiuntur, aut occide­
re, aut recreare hominem poteſt.
Nam ſpiri­
tum, in quo animæ opus eluceſcit, aut bonus
nutrit, aut malus deſtruit.
Itáque ea de cauſa
thura aliis adolentur, quòd diuina pars in no­
bis odoribus gaudeat.
Atque etiam ob id
optimum omen cenſetur, præſentíſque ali­
cuius diuinitatis, quum odor bonus abſque
cauſa ſentitur.
Et corpora ſanctorum, quum
cætera fœteant, bene olere ob id creditum
eſt, vt diuinitatis aduerſus naturæ decreta pu­
gnante.
Nec tamen ſecundùm naturam im­
poſſibile eſt humanum cadauer recens non
malè olere, vt de Alexandro fertur, aut anti­
quum, & ſiccatum benè.
Nam quum quo­
rundam animalium bene oleat mortuorum,
hominis verò temperies ad cuiuſque anima­
lis ſimilitudinem extendatur, manifeſtum eſt
cadauera aliqua hominum poſſe benè olere:
eſt enim odor bonus, vel in animalia ſicciſ­
ſimo, vel in illius parte ſicciſſima.
Hoc au­
tem eò magis, quod multa corpora, quæ in
veneratione habentur, balſamo vel aromati­
bus, vnguentiſve ſpicatis condiri ſolent.
So­
lus igitur hic ſenſus animæ, & corpori com­
munis eſſe videtur, & ideò cum vaporibus
transfertur, vt quæ tanguntur, guſtantúrque:
& ſine his materia omni carens, vt quæ vi­
dentur, aut audiuntur, ob id eos, qui olfactu
præſtant, non aliis ſenſibus, ſagaces voca­
mus: vt canes, vulteréſque.
Homines verò,

qui olfactu præſtant, ſunt ingenioſiores,
quoniam calida, & ſicca cerebri temperies
olfactu præſtat: talis verò ad imaginandum
prompta ob caliditatem, & imaginum te­
nax, ob ſiccitatem eſt.
Nullum verò aliud
animal odore ipſo oblectatur, ſed homo ſo­
lus: nam & ſi canes ſentiant florum odores,
non tamen his oblectantur.
Non enim po­
tuerunt, aut expediebat belluas delectari,
niſi in guſtu aut tactu.
His quidem neceſſe

fuit, vt fame non perirent, aut generationem
negligerent, aut lædentia non vitarent, ſi
guſtu, & tactu voluptatem ac dolorem non
ſentirent: ſed in aliis ſenſilibus (vt dixi)non
potuit eſſe delactatio, aut dolor: quia dele­
ctatio, in cognitione proportionis poſita eſt
ipſorum, quæ ſentiuntur: vt duplæ, & hemio­
liæ: at has cognoſcere, altioris eſt virtutis
quam quæ belluis ineſt: igitur nec triſtari,
nec dolere, aut delectari potuerunt.
Multò
minùs etiam expediebat illis: nam facillimè
allecti picturis, aut ſpinis, odoribuſve, inci­
derent in laqueos.
Indicio eſt, quòd cerui,
qui ſolùm ſtupent, non delectantur lyræ ſo­
no, ſic exponuntur inſidiis hominum: & co­
turnices, ſimulata fœminæ voce, & agreſtes
auiculæ à concluſis cauea.
Quanta lupis, &
piſcibus ex odore iactura, miſeríque homi­
num dolis ſubiiciuntur.
Sed carere odoratu
miſerius fuiſſet, quia erat neceſſarius.
Fruſtrà
igitur in aliis ſenſibus natura delectationem
belluis adieciſſet, nulli vſui præterquam ad
perniciem pro futuram.
Odoris
omen.
Cur homines
olfactu præ­
ſtantes inge­
nioſi ſint.
Nullum ani­
mal potuit,
aut debuit
delectari
alio ſenſu,
quam guſtus
& tactus.
Adduntur ſaporibus odores à cocis meri­

tò, quod illis nihil per ſe præcipuum adſit,
cùm tamen quidam ſaporibus adiecti pla­
ceant, qui per ſe diſplicent, vt allij.
Nam al­
lium obſoniis inditum delectat eius odor
perſe malus, & poſtquam ederis, halitum in­
ficit odore teterrimo.
Sed & in quibuſdam
etiam magis poſt diem, quoniam craſſa ſub­
ſtantia multo tempore amplam vaporum
multitudinem, tenuiorémque generat.
Et
ſanguis etiam, qui ad pulmones fertur, odo­
rem retinet: & excrementa ipſa allium olent
corruptum, aliquid quoque ex ventriculo
per gulam reſudat in pulmones.
Huius cauſa
excogitatum eſt, vt ſolùm guſtando odor
ſentiatur, non reddatur, nec offendat: id fiet
ſi allium in aceto dimiſeris, affricueris etiam
lancibus, ipſius verò ſubſtantiam abie­
ceris.
Cur ſapori­
bus odores
iungantur.
Allij vis mi
ra.
Quæ ratio in pipere, & gingibere, ac cina­

momo obſeruanda, vbi ſapor, & odor illo­
rum te delectent, calorem tamen eorum ve­
rearis.
Modus verò alius in his Apitij ad
compendium rei familiaris, quo odor, & ſa­
por manet, ſemunciáque cinamomi in totum
annum ſufficit.
Cinamomum tenue odora­
tum, diuiſúmque in fruſtula ſemunciæ pon­
dere inter 12. aut 16. amygdalas excorticatas
reponito, ac conſtringito: his pro vſu ſubla­
tis alias reponito.
Sic etiam parua impenſa
edes omnia moſchi odore fragrantia.
Quòd
ſi ſaporem addere vis, incoquito, vt ſi acrem
ſinapis.
Quæ etiam facit, vt legumina, &
carnes celerrimè, & vſque ad diſſolutionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index