Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1conferta ſunt: ac domeſtica florem habent
de uſis foliis, ac pinguibus, quò fit vt ob fo­
lio rum multitudinem odoratiores videan­
tur, ipſa verò ſpina craſſior, & rarior, &
minus acuta, tum verò ad ſaccharum con­
diendum, & ad aquam, flos ipſe melior, ob
pinguiorem ſubſtantiam.
Flores quo­
modo toto
anno haberi
poſſint.
Sed poſtquam in florum mentionem in­
cidimus, quonam pacto ex plantis, quæ
perpetuò virent, velut garyophylis, flores
toto anno haberi poſſint, quod in vrbe no­
ſtra faciunt, ſimiliter & fructus ex fructife­
ris, docendum eſt.
Difficilius autem flores
fructibus habentur, quòd arbores, quæ per­
petuò virent, ſemper habeant fructus: vt
medica mala, narantia, limunia, cupreſſi, pi­
neæque.
Flores igitur in his habentur, cùm
ſeruatæ plantæ loco calidiore, ita adoleſ­
cunt, vt ſub bruma robur, ac quaſi viridem
ætatem accipiant.
Quælibet enim planta vi­
rili, aut potius virenti ſua ætate floret, etiam­
ſi in hyemem illa incidat.
Pinguntur etiam
folia, floréſque, vt expertus ſum, lacte ficus
primò, deinde cùm aruerit figura ſeu literæ
ſint, inſpergitur colos, aurive folia, & cot­
to deterguntur remanentibus literis, pictu­
rave.
Sunt qui lacte omni fieri id poſſe af­
firment.
Ex hoc manifeſtum eſt literas lacte
conſcriptas, licet per ſe legi nequeant, inſper­
ſo tamen polline carbonis, deterſóque cum
cotto, è veſtigio apparere.
Pars enim pin­
guis lactis colores combibit, maximè au­
tem nigrum, ob diſcriminis magnitudinem:
aquea combibitur vt non ſinat colores dilui:
ob id lacte optimè, & papyro, & in cute li­
teræ ſcribuntur.
Flores & fo­
lia quomodo
pingantur.
Vt apium, vel
Porrum ma­
ximum naſ­
catur.
Olera verò radicéſque, vt magna habeas,
velut porros, apium, an eiuſcemodi multa
eiuſdem generis ſemina, plura in ſtercore
caprino ex cauato conde, ac planta, mirabe­
ríſque effectum: nam tenera germina ſimul
compreſſa ita naſcuntur, vt vnius vicem plan­
tantum referant: éſtque expertum.
Vt planta
naſcatur cum
pluribus ſa­
poribus atque
odoribus.
Vt fractus &
olera pecu-
liarem quan­
dam
vim ſor­
tiantur.
Eadémque ratione ſi ſemen lactucæ, erucæ,
apij, ozymi, porríque ſimul in eodem ſter­
core plantaueris, herba naſcetur, quæ porri,
lactucæ, erucæ, apij, ozymíque ſaporem &
odorem vnà referet.
Si verò colorem, odorem,
ſaporem, vimve theriacam, aut purgantem
plantarum fructibus, aut oleribus velis adii­
cere, ſemen antequam ſeres triduo in tali re
infunde, velut ad dulcedinem in ſapa, ad
adorem iucundum in vnguento, ad vim pur­
gantem in ſucco cucumeris ſylueſtris, in the­
riaca aduerſus venena, inde plantato, nutri­
tóque talibus per initia.
Validius opus erit
perfectius, cùm in ſurculis de pangendis me­
dulla eiecta loco illius talia appoſueris, ante­
quam etiam plantes in illis liquoribus per
tres dies dimiſeris ſurculos.
Inuentum eſt
hac ratione, vt ſemina omnia antequam ſere­
rentur nitro perfundantur, quæ enim eſt his
naſcuntur coctiliora ſunt.
Omnia etiam ſe­
mina in ſcilla ſata maiorem proferunt fru­
ctum nam ſcilla calefacit illa, humectátque:
incrementum autem à calido, & humido.
Peculiari autem ratione lens bubulo ſtercori
immerſa in terra defoditur.
Semina vt eo
meliora ſint.
Semina vo
maiora na­
ſcantur.
Apij radix pro loci magnitudine vacui
in quem ſemen defoſſum fuerit, euadit: nec
ſolùm pro longitudinis, ſed & craſſitudinis
menſura: diutiùs enim durat apij incremen­
tum, & hæc planta pinguis eſt, ac viuax.
Fo­

lia verò eius antiquo tempore vaſis exci­
piebantur, vt iuxta illorum formam figu­
ram reciperent: quo fit, vt exiſtimem apium
his regionibus quibus Theophraſtus floruit,
folia per hyemem perpetuò retinuiſſe: nam­
que id commune eſt his, quæ folia non
amittunt, vt amaraco & ozimo inter herbas,
& buxo ac myrtho inter frutices, vt figuram
pro vaſorum forma, aut vinculorum ratione
retineant.
Plantarum
folia quomo­
do formentur.
Creſcunt rapæ etiam mirum in modum

in Italia, adeò vt quædam pondus librarum
centum attigiſſe ferantur: pingue enim hu­
midum plurimum habent, nam ex ſemine,
vt aliàs dictum eſt, copioſum oleum extra­
hitur, præcipuè autem longarum.
Creſ­
cunt & in immenſum radices illæ acres, quas
Itali vocant remolazos, ex raphano & rapa
progenitæ, in quibus ſapor raphani viget,
& raparum magnitudo retinetur.
Nanque
ex his quæ viginti libras ſuperarent, quin­
que vidi: alias quæ trienni infante maiores
eſſent.
Miſcentur & genera, vt caules trunco

raparum, eſuíque apti in Italia habentur.
Porri quoque exciſis foliis, & radicibus tran­

ſplantantur ſuppoſita tegula, ita cùm in
imum deſcendere nequeant, in latum creſ­
cunt, capitatíque vocantur.
Antiquis noti,
quia gratiores: gratiores enim quia tenerio­
res: haud enim abſimiles ſunt cepis.
Fungos

habebis cùm ſarmentis inuſtis pluuia ſuper­
uenerit, vel ſi non ſuccedente pluuia aquam
ſuper reliquias vſtorum ſarmentorum ſpar­
ſeris.
Aliter populum nigram excide, & in
illius fruſta ac iuxta truncum aquam cum
fermento infunde: nam qui ſic nati fuerint
fungi, non mali eſſe poſſunt.
Decocto etiam
fungorum fungi reparantur.
Singula enim

& præcipuè, quæ corruptione conſtant, ſi­
mile generare apta ſunt.
Pernicioſi verò
ſunt lati & cum veſicis, quique digitorum
contactu facilè diſſipantur, rubentes humido
tenaci quique diſſecti fiunt virides, inde ru­
bei, fuſci, pòſt cærulei, demum temporis mo­
mento omnia commutante fuſci, vt niſi ab
integris homo decipi queat ſepultis colori­
bus.
Quòd ſi certius libeat explorare, in lacte
ponas, & muſcas perire videbis: vt ſit experi­
mento etiam coniunctus vſus.
Raparum ma­
gnitudo mira.
Caules trun­
co
rapæ.
Porri capi­
tati.
Vt fungi
oriantur.
Fungi exi­
tiales quo­
modo digno­
ſcantur.
Tutiores omni alio genere ſunt boleti, &
qui in arboribus naſcuntur, & longiuſculi,
tenui pileo atque criſpante.
Referunt exi­
guos ſolidos croceos naſci, vbi tubera oriun­
tur, quaſi illorum flores, ſub terra tamen:
conſtat ſanè eos, qui ſic naſcuntur, ſecuriſſi­
mos eſſe, ac ſuauiſſimos.
Naſcuntur etiam
ſepultis lapidibus quibuſdam latis menſa­
rum modo, quos in Samnitico agro inue­
niunt quatuor digitorum altitudine ſub ter­
ra, inde aqua inſperſa intra quatuor dies.
Abundant in nemoribus, & celerem ortum
habent: calore enim indigent ſicciore, ob
id lapides illos exuſti quippiam habere con­
uenit: præceps enim fungorum generatio, ac
quaſi abſque radice, non abſque radice tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index