Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1
Cancri quo­
modo capian­
tur
.
Equi &
mulæ vt à
muſcis non
laedantur.
87[Figure 87]
LIBER DECIMVSQVARTVS.
De anima & intellectu.
Animi hu­
mani par­
tes.
ANIMI vires præcipuè huma­
ni, de quo nunc eſt ſermo ag­
gredi volenti, nouo quodam
dicendi genere opus eſt, quod
( vt Philoſophus rectè dice­
bat) anima omnia eſſe videatur.
Senſibilia
quidem propter ſenſus, & quæ intelliguntur
propter intellectum.
Dicta tamen plura eſſe
memini, in lib. qui de Immortalitate, inſcri­
bitur: tum in aliis à nobis conſcriptis ope­
ribus.
Vt verò de ſenſifera animæ parte agam,
altius initium repetendum eſt.
Quadruplex
enim ſenſifera cognitio cum ſit: exterior, con­
ſeruatrix
, iunctio, iudicium: exterior, in quin­
que diuiditur ſenſus: conſeruatrix, quadru­
plex motus & eſt habitus velut citharœdi,
qui nihil penitùs mente agens pulſat.
Viſio,
ſeu Φαντασία, eſt viſorum: memoria ſenſi­
lium aliorum, præcipuè auditus.
Quanquam
ſi vnicuique ſenſui propria conſeruandi vis
aſſignetur, & melius longè & verius ſeptem
conſeruatrices facultates dici debeant, nam
odorum recordamur & ſaporum, & eorum
quæ tactu percipimus, nec tamen talium
memoria eſt: imò vt quiſque ſenſus materiæ
proximior eſt, ita minus ſenſilium eius re­
cordamur, veluti tactus.
Sed memoriam qua­
tuor ſenſibus communem ſtatuunt, quia pa­
rum hi inter ſe differunt, nec vt colorum
phantaſia à memoria ſonorum, atque etiam
quod in memoria iuncta & intellecta reti­
neri videantur quaſi vis ea omnibus com­
munis ſit.
Itaque ſic quatuor tantùm eſſe vi­
dentur, quarum vltima vocatur μιμνέσις,
quæ eſt reminiſcendi actio ipſa, ex multipli­
ci memoria, aut viſione conſtat, cogitatione
quadam.
Iunctio non eſt vis ea, quæ vnum
poſt aliud cognoſcit: ſic enim etiam viſus
iungeret, & memoria quæ totam ſimul ora­
tionem complectitur: ſed neque quum plu­
ra vt vnum cognoſcuntur, velut in pariete
candor cum magnitudine.
Sed quum plura,
vt plura ſunt iuxta, aut pugnantia, aut com­
parata, vel cùm vnum ex alio infertur.
Vt ſint
quatuor genera, coniunctio diſtinctio, com­
paratio, & ſequela.
Indicium autem, eſt collatio
plurium ratione compræhenſorum, cum ſuis
conditionibus inter ſe, vnde oritur electio:
ita fit vt qui iudicio valeant, omnibus co­
gnitionum generibus neceſſariò præſtent.
Omnibus autem his dictis generibus, natu­
raliter ſex coniunctæ ſunt vires ἁκπίβεια, de­
lectatio, vel dolor, appetitus conſequendi,
vel fugiendi, atque id commodiore via &
aſſimilandi, communia quoque ſenſibilia
cognoſcendi.
Oculus enim cùm viridem pa­
rietem cognoſcit, percipit & numerum, &
quietem, & magnitudinem, & ſimul hunc
non eſſe rubiginoſum, neque album, ita vt
num decipiatur credens hoc eſſe aliud: non
tamen diſtinguit, delectatur, & hoc aſpectu,
& optat videre refugiens ferrugineum abſque
alia ratione, vel diſcurſu, velut expreſsè vi­
demus quod brachium refugit purgentem
abſque alia cogitatione, quod etiam vide­
mus in caudis lacertarum præciſis, ac pun­
ctis, quæ refugiunt.
Oculus ergo dum videt,
viride non cognoſcit, non eſſe album: ſic
enim componeret, ſed dum cognoſcit viride
album non cognoſcit.
In eo enim quod eſt,
hoc eſt non eſſe aliud, & ita de cognitione,
conſequitur etiam recta via, tanquam bre­
uiore: nam & lapidibus id indicium eſt, dum
ad centrum feruntur.
Aſſimilationem fieri
naturaliter videmus in oſcitantibus, & ſter­
nutantibus: nam præter cogitationem ad ea­
dem incitamur, vt etiam ad ſaltandum, &
currendum, & mingendum.
Omnes tamen
hæ vires, & cognitiones ſenſiferæ, perfectio­
nem, & imperfectionem recipiunt in diuer­
ſis animalibus.
Solùm nunc reſtat difficultas
de ſenſu communi, qui non videtur neceſſa­
rius: nam non quia viride non ſit dulce, quia
nec viride eſt album, nec quia viride ſit
aliud à dulci, nam hoc rationis eſt compo­
nere: nec quia viride ſit viridius, quàm dul­
ce, dulce: hoc enim compræhendit ſenſus
quiſque per ſe: iudicium verò ad rationem
pertinet.
Magnitudo enim duplex eſt, alia ex­
truſionis, alia intentionis: atque vtraque ſub
communi ſenſili compræhenditur.
Belluæ ergo
ſimplici ac conſeruatrice tantùm cognitio­
ne præditæ ſunt, etiam ſi ſolertiſſimæ ſint,
quales ſimiæ, elephantes, canes, vulpes, hi­
rundines, pſittaci & bombyces.
Inſcia igitur
omnia animalia eſſe compoſitionis, & ſigni­
ficati ſubſtantiui verbi, carereque iudicio, ex
hoc primùm conſtat, quod quæ maximè ſo­
lertia videntur artificiis, vt bombyces, apes
& formicæ, palàm eſt quòd his carent.
Itaque
& hirundines eodem modo veriſimile eſt ni­
dum conſtruere, quo apes, quo bombyces.
Præterea quòd cùm pſittaci, & picæ loqui
optimè diſcant nunquam tamen & ſi præter
id animalia ſunt prudentiſſima, inuenta eſt
earum vlla, quæ verba rebus accommodare

potuerit, quanquam dominum, & nomen domini
cognoſceret, ſciretque quoniam huius ipſius ca­
pax non eſt: hoc nomen domini eſt.
Sed ne­
que cauſa eſt vlla, vt talia eis tribuamus, cùm
abſque illis omnia experimenta ſeruentur.
Quæ autem in oppoſitum adduci poſſe vi­
dentur, ſunt canum ſequela perrectam viam
in venatione ferarum.
Quodque blandiun­
tur domino, & adlatrant ignotis atque ho­
ſtibus: quòd mater videtur noſcere nume­
rum filiorum, dum defectum eius, qui ea
abſentente ſublatus eſt, agnoſcit, Quòd dum
leporem ſequitur per tranſuerſam viam,
non ad leporem, ſed ad locum quem illa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index