Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1In temperata igitur regione vbi venti orien­
tales ſpirant, vita ſalubris ac diuturna.
Sed
de his aliàs.
Nunc ſolum ſcire ſufficiat, quòd
duæ tantùm ſint qualitates, calor cœli, &
humidum elementorum: ſiccum autem &
frigus horum ſunt priuationes.
Sed & de his
poſteriùs agemus.
Vt verò ad inſtitutum re­

uertar, elementum non voco rem calidiſſi­
mam, vel frigidiſſimam, quandoquidem
vix eam liceat reperire: ſed illud elemen­
tum nunc dico, quod nec pabulo indiget,
nec ſpontè corrumpitur, nec vagatur, ſed
certam tenet ſedem, maximam habens mo­
lem, eamque ſecundum naturam, ac ad gene­
rationem paratum eſt.
Cumque nullum ho­
rum igni conueniat, hunc, elementum haud
quaquam appellabimus.
Mouetur autem hic,
impotens, viuere abſque alimento, aëremque
proximum adurit: hicque ardens flamma

vocatur.
Eſt enim flamma nihil aliud, quam
aër accenſus.
Hæc autem perpetuò moue­
tur, nec vnquam quieſcit.
Ignis enim ſub­
ſtantia cum tenuiſſima ſit, & quod ſubie­
ctum eſt illi ſemper vrat, perpetuò etiam
mouetur.
Ob ſubtilitatem igitur per angu­
ſtiſſima foramina ingreditur, ob motum ve­
rò diuidit ac ſcindit, diſciſſa calore immen­
ſo vrit, ac in propriam conuertit ſubſtan­
tiam.
Ergo flamma non eadem vnquam
manet, ſed perpetua generatione altera al­
teri ſuccedit, & ob id moueri eam ſemper
videri neceſſarium eſt.
Nam quæ genita
iam eſt, aëris proximam partem inuadit,
humidumque eius depaſcitur, & moriendo
aliam nouam excitat flammam.
Cum igitur
humidum quod prius erat in flammam ver­
titur, aucta ex hac mutatione in immenſum
quantitate, nec poſſit quod illi ſubiectum
eſt pabulum ob duritiem pellere, neceſſa­
riò in ſuperiorem partem vehementer aſ­
cendit, & eam quæ iam ſuprà ipſam erat
accenſa impellit: vnde ſit vt ſurſum ple­
rumque magno impetu flamma feratur ac
feriat.
Si tamen tigna vrantur ſupernè, flam­
mam eadem ratione deorſum ferri neceſſe

eſt.
Non igitur flamma ſemper ſurſum fer­
tur, ſed ob id plerunque, quòd pabulum in
imo poſitum eſt.
Cùm tamen in imum fer­
tur, adeò vrit, vt ſi humidum eſt quod vri­
tur, repentè colliquatum ſuffocet ignem: ob
idque cerei conuerſa flamma inferius ſpontè
extinguuntur.
Ligna autem non ſic, quòd
humidum colliquari non queat.
Extinguun­

tur etiam ob aliam rationem, quòd ( vt di­
xi) ſemper ſuperior pars flammæ ab inferio­
re, quæ nutrimento proximior eſt, propelli­
tur: vnde ſuprema flammæ pars continuò
tranſitu extincta in fumum vertitur.
Eſt

enim fumus medium inter flammam & aë­
rem, atque ideò duplex.
Quidam qui flam­
mæ ſuccedit, & hic tenuis ac neceſſarius.
Omnis enim flamma in fumum vertitur: ſed
hic cum tenuiſſimus ſit, in aërem celeriter
tranſit, atque ob id nec ſuffocat, nec oculos
vrit, ſed ſolum calefacit ac ſiccat.
Alter eſt
fumus qui flammæ præit generationem, at­
que humidior eſt, ac oculos vrit & ſuffocat,
quòd in aërem non facilè conuertatur.
Idem
plærunque ex carbonibus prauis ac humi­
dioribus lignis excitari ſolet.
Primus igitur
cùm flamma deſcendit in cereis conuerſis,
dum aſcendere nititur, flammæ ipſi occurrit,
eamque celerrimè ſuffocat.
Declarauimus
enim quòd huius quantitas gignatur im­
menſa, cùm ſingulis momentis flamma quæ
maximè à nutrimento remota eſt, & in am­
bitu aëri vicina, in fumum tranſeat, cuius
copia nihil mirum eſt ignem illi occurren­
tem celerrimè ſuffocari.
Huius igitur motus

tam rapidi cauſa, flamma cuncta corrumpit,
non ſolius immenſæ caliditatis ratione.
Sed
tamen motus hic in flamma interior, quia
ſenſim fit, nos latet.
Nec flamma tota illicò
perit, ſed quæ ſolùm eſt in ambitu: nam quæ
in medio eſt, tandiu manet, donec ad extre­
mum in contactu aëris perueniat, aliter in
flammæ medio non eſſet.
Sed fumus retrò
quandoque agitur, vel ob impetum, vel re­
pulſus, vel prohibitus.
Impetus fit vel ob
multitudinem, vel ob celeritatem motus.
Li­
gna igitur viridia & multitudo flammæ, re­
plent cubicula fumo.
Venti quoque repel­
lunt fumum, & anguſtia camini prohibet
exitum, vel ſi anguſtior ſit in vno, vt non re­
cipiat.
Maxima autem cauſa eſt à ventis. Nam
fumus altius ſemper aſcendit, tum ob impe­
tum à flamma conceptum, tum ob leuita­
tem.
Vbi ventis occurrat, maximè vbi copia
21[Figure 21]
viridium lignorum adſit, retrogreditur: &
qui ex quatuor partibus foramina habet, ab
omni vento impeditur: nam vndique patet.
Auxilium à nobis ratione excogitatum. In
quatuor partibus, oriente, occidente, meri­
die, ſeptentrione binos colloca canales ficti­
les ex aduerſo poſitos, ita vt alter ſurſum fe­
ratur, reliquus deorſum: nam impoſſibile eſt
octo ventos, quatuor inferius tendentes, qua­
tuor autem ſuperiùs, à quatuor cœli princi­
palibus regionibus ſpirare.
Quod ni fiat, fu­
mus minimè poteſt retrò pelli: atque id
etiam experimento ad amuſſim comproba
tum eſt.
Adiuuat autem non parum latitudo
faucium in imo.
Plerunque etiam tutiores
canales decliues tantum.
Sed tutior omnibus
eſt qui vagina circumcingitur, quæ inferiùs
non cohæret tecto.
Demonſtra­
tio oſtendens
quòd omnia
elementa
ſunt frigi­
diſſima.
Sidera om­
nia calida.
eſſe.
Aër vitæ ſa­
lubrior.
Ignem hunc
non eſſe ele­
mentum.
Flamma
quid ſit.
Cur flamma
nunquam
quieſcat.
Ignis quo­
modo vrat.
Flamma non
eadem ma­
net.
Cur flamma
plerunque
aſcendat.
Cur cerei
conuerſi ex­
tinguæntur.
Fumus quo­
modo gene­
retur.
Fumus du­
plex.
Cauſæ cur
cubicula fu­
mo replean­
tur.
Caminus fu­
mum non re­
mittens.
Cùm igitur ad hoc vt ignis vrat tria ſint

neceſſaria, pabulum, motus, & quod pene­
tret, cùm in flamma motus maior ſit ac ma­
nifeſtior, atque ideò etiam introitus qui ad
motum conſequitur maior, minimè obſcu­
rum eſt cur flamma reliquo igne ſit viua­
tior: ideoque cerei dum flamma viget tan­

diu ardent donec ſuppetit alimentum: cùm
flamma deſinit, ſpontè vel momento peni­
tus extinguuntur.
Quia tamen flamma

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index