Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 403 > >|
1multum abſumit alimenti, ideò perſæpe mi­
nus durat prunis: ſed hoc non merito ſui
eſt, ſed quia celerius alimentum finitur.
His
de cauſis & à pingui humido flammæ diu­
turnæ, & à tenui atque ſicca ſubſtantia im­
menſæ creantur.
Nam in tenui & arida
ſubſtantia celeriter flamma flammæ ſucce­
dit, atque ob id in maximam molem creſcit.
Quòd ſi hæc ambo iungantur, & arida, te­
nuiſque ſubſtantia, & pingue ac plurimum
humidum, velut in bitumine, tunc flam­
mæ maximæ, & diuturnæ excitantur.
Ob

id verò manifeſtum ſit, cur bitumini ar­
denti aqua iniecta maiores excitet flam­
mas, quod etiam Georgius Agricola, vir
noſtræ tempeſtatis memoria dignus, narrat:
eſſe ſcilicet in Iſlandia inſula montem, no­
mine Heclam, ex quo ignis emiſſus ſiccis
extinguatur, aqua verò alitur.
Id autem fer­
mè commune eſt omnibus validioribus
flammis: vnde etiam fabri inſperſa aqua
ignes excitare ſolent: cùm enim ardentior
fuerit ignis, à frigido incitatur, & ab hu­
mido alitur, quorum vtrunque aquæ ineſt.

Ea de cauſa etiam ignis qui follibus accen­
ditur, cùm validus ſit, aqua modica non
extinguitur, ſed robuſtior euadit.
Folles
namque ignes accendunt, quoniam mo­
tum concitant: inde ex motu penetrat
vis & exurit.
Neceſſarij autem ſunt in me­
tallis, quoniam à paruo igne non liqueſ­
cunt, ſed ſerò, ideò prius exuruntur quàm
liqueſcant.
Sed à follibus ignis accenſus
mouetur & penetrat, ac colliquat metalla.
Vnde non paruum compendium in celeri
exitu, & quòd minus impenſæ perit, &
metalli portio minor vritur.
Folles igi­
tur ad accendendum ignem atque mollien­
dum ac liquandum aptiſſimi ſunt.
Flamma cur
igne alio vi­
uacior.
Cauſæ ma­
gnarum flam­
marum
.
Cur aqua
quandoque
ignes exci­
tet.
Folles cur
accendant
ignem, &
vbi magis
neceſſarij.
Itaque vt ad inſtitutum reuertar, aqua

ſolet vehementes accendere ignes, quoniam
humidum ipſum quod exhalat, pinguius
redditur, nec à circumfuſo fumo abſumi­
tur, ſed totum ignis ipſe depaſcitur, quo
purior inde factus, & ſimul collectus à
frigido alacrior inſurgit.
Vnde etiam ignes
qui aqua excitantur & accenduntur: conſtat
autem pice nauali & Græca, ſulphure, vini
fæce, quàm vocant tartarum, ſarcocolla, ha­
linitro, bituminis ſpecie, illa quam vocant
petroleum.
Relatum hoc ad Marcum Grae­
cum.
Additur igitur calx viua duplo pon­
dere, & cum ouorum luteis pariter miſcen­
tur omnia, & in fimo equino ſepeliuntur.
Aliud: Sulphurei olei, petrolei, iuniperini
olei, & halinitri æquales ſingulorum par­
tes: nigræ picis, pinguedinum anſeris, &
anatis, ſtercoris columini, eius liquoris,
quam vocant liquidam vernicem conſtant
autem oleo ſeminis lini, rurſus ſingulorum
tantundem: aſphalti partes quinque: exci­
pe ardente aqua, & in fimo equino ſepeli.
Aliud etiam: Vernicis liquidæ, ſulphurei
olei, & iuniperini, & eius quod fit ex lini
ſemine, & petrolei, & lachrymæ lariginæ
partes æquas ſingulorum; aquæ ardentis
tres ac mediam, tum halinitri, ligni lau­
rini ſicci vi puluerem redactorum quan­
tum ſufficit, vt omnia ſimul miſta, luti
ſpiſſitudinem recipiant.
Hæc omnia vitreo
vaſe excipe, & in fimo equino tribus men­
ſibus ſepeli.
Si igitur ex his pilæ lignis hę­
reant, ſpontè imbribus accenduntur: ſed
hoc non omninò ſemper euenit.
Illud au­
tem ſemper euenit, vt iam accenſus nul­
lis aquis extinguatur.
Puluis autem qui fa­
cillimè ardet, & cuius flamma vehementer
exurit, conſtat pyrio puluere, & tertia ſul­
phuris ac Græcæ picis parte.
Porrò plu­
ra his in libris de rerum Varietate ſcrip­
ſimus: hi autem exercitationem omnium
continent locupletem, quæ hîc ratione

explicantur.
Quonam pacto verò aquâ non
extinguantur hi ignes, facilè patet conſi­
deranti, quòd motum adeò vehementem
ciunt, vt flamma flammæ follium loco ſit.
Ob id igitur paruam flammam facilè eſt
extinguere, magnam autem difficillimum.

Non ſolùm enim quòd maior ſit, diffici­
liùs extinguitur parua, ſed quòd motum
excitet vehementem, à quo ( vt dixi )
flamma fouetur.
Ab magnitudine autem
motus & flammæ procul abeſſe coguntur

homines: vnde etiam auxilium primò deeſt,
inde fumo abundante ſubit deſperatio.
In
his caſibus tria auxilia ſolùm ſuperſunt: vt
detrahatur materia ardere apta, vel vt
murus ex lapidibus erigatur, lapideſque ſu­
per incendium proiiciantur, quo quidam
amici noſtri vicinam ſuam domum ab in­
cendio ſeruauerunt: vel quo vti ſolemus
dum luci ardent, aut ſegetes, vt pars in
quam ignis fertur accendatur.
Nam ſic
extincto eo igne, vel etiam nondum ex­
tincto, maiori ſubtracta materia, peri­
culoſo, ſed vtili tamen inuento, ſerua­
mus reliquum.
Hoc autem auxilij gene­
re ſeruati ſunt luci noſtri in Nouarienſi
agro, non multum abſimili, quo loci
dominus ſæpe ſeipſum à periculo libe­
rauit.
Ignes qui
aqua non ex
tinguuntur
artificioſi.
Libri de re­
rum Varie­
tate ſunt
praxis hu­
ius.
Magna flanm
ma
tribus
cauſis diffi­
cile extin­
guitur.
Auxilia ex­
tinguendi
magna in­
cendia.
Sunt igitur bitumine loca abundantia,

vel ſulphure, quæ ſpontè ardent, & aqua
minimè extinguuntur.
Ætnæ in Sicilia
montis famoſiſſimum eſt incendium.
Cra­
teres duo, inferior in putei formam an­
guſtus, anguſto labro lapideo circumcin­
gente: ſuperior verò ab imo ( vt referunt)
fundæ iactu diſtat, quatuor habens in am­
bitu ſtadia ad centum M. paſſuum: cineres
circumquaque effundit, ſumma caligine
cuncta biduo offuſcans, quod etiam Pli­
nius affirmat.
Sed noſtris temporibus re­
miſſum videtur.
Puteolis verò parum an­
tequàm hæc ſcriberemus (XX. M. paſſuum,
vt audio, à Neapoli diſtant ) maxima ex
incendio iactura contigit.
Fiunt igitur hi
ignes vbi ſulphur aut bitumen gignitur,
plerunque autem iuxta mare, quòd bitu­
men, & ſulphur à marinis ſordibus ac ca­
lore fomentum accipiant.
Loca quæ
ardent.
Quomodo autem accendatur parata mate­

ria, inferius dicemus.
Ignis autem qui inter­
diu latet, & ſolùm noctu videtur, quemadmo­
dum in Apennini Mugellano videmus, inno­
xius eſt arboribus atque etiam herbis.
Duplex
hic: alius ignis verè, ſed à vaporibus qui ſuc­
ceſſu temporis cùm materiam ſubeſſe ſignificet,
iacturam affert.
Alius eſt omninò innoxius, qui
non verè ignis, ſed velut materia putrida li-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index