Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 403 > >|
1ſi ſphæra quam emittere debet, ſit pon­
do XX. erit machina pondo MM.
Craſſitu­
do in imo, vbi pulueris locus eſt, dodrans
dimetientis ſphærulæ.
Licet autem & pon­
dus, & menſuram cum eo machinæ augere;
ſed minuere citra periculum fracturæ haud
licet.
In ſummo craſſitudo labri machinæ
non minor triente dimetientis ſphærulæ.
Canalis dimetientis ( vt dixi ) æqualis dime­
tienti ſphærulæ & pulueris pyrij pondus pon­
deri
ipſius ſphærulæ.
In minoribus tamen tor­
mentis machinæ pondus ac craſſitudo maio­
rem ad ſphærulam proportionem habere de­
bet ob ſecuritatem, atque eadem ratione
pulueris pondus minus eſſe quàm ſpærulæ.
Patet ex hoc ratio quantum ſpatij imum
debeat capere, nempe quantum ſatis eſt ad
continendum puluerem, qui pondus ſphæ­
rulæ æquet.
Foramen vbi ignis accenditur,
fundi partem etiam obtineat: nam machi­
na non adeò retrò agitur, cùm ignis ſolùm
prorſum accendatur: ob id rectius collima­
re ictu licet, & minore periculo.
Nam cùm
multum retrò aguntur, paruæ lædunt mili­
tes, qui eis vtuntur: magnæ, ſi non conti­
neantur, incertos edunt ictus, & labefa­

ctant currus quibus inſident: ſi vi conſiſtere
cogantur, fracturæ periculum ſuberint.
Eſt
igitur hoc vnum fracturæ ſignum, vt vehe­
menter retrò agatur: aliud, ſi menſura non
conueniat, vt cùm tenuior fuerit, aut ar­
ctior quàm oporteat, vel inæqualis vel obli­
qua, quo nil fermè eſt deterius.
Tertium ſi­
gnum eſt, cum materia ipſa fuerit ſquamo­
ſa aut minimè tenax, aut veſicis plena, aut
rimam obduxerit.
Quartum, cùm æruginem
contraxerit, aut aqua maduerit: quo errore
dum pompa Papiæ, anno M. D. X L V I.
ſolemnis corporis Chriſti ageretur, quin­
que aut ſex viri ex his qui pompam ſeque­
bantur, fractis tormentis perierunt.
Quin­
tum eſt, ſi plus pulueris, aut tenuiorem pro
craſſiore immiſeris.
Nimis enim aucto ig­
ne, nec moram ad exitum inueniente, fran­

gitur machina.
Accidit & fractura, dum
ſphærula nimis violenter intruditur.
Auxi­
lium præſtat ne frangatur ſuſpecta iam ma­
china, ſi dum excutere ſphærulam debet,
in terra iacet: nam ea libertate in eam par­
tem agitur, ad quam ignis impellit: ſed
tum valde incerto ictu & exitu.
Ob id ma­
gnas machinas in curribus mobilibus ita
collocant, vt ſolo ac finitori æquidiſtan­
tes ſint: atque ſic dum ignem concepe­
rint, recta retrò, citráque periculum agantur.
Fulmen cur
tantam ha­
beat vim.
Fulmen quo­
modo cru
mena illæſa
pecunias li­
quet.
Ignis lateres
vrens.
Fulmen ra­
rò columnas
ferit, & cur.
Aduerſus
fulgura
cautio.
Machinarum
ignearum
vis.
Modus ma­
chinas igneas
faciendi.
Signa machi­
næ quæ fra­
cturæ obno­
xia ſit.
Auxilium
machinarum
ne frangan­
tur.
Machinarum
bellicarum
duo genera
noua.
Eſt & aliud genus ignei tormenti nouum,
cubiti & ſemis longitudine, pondere libra­
rum LXX. vſque ad LXXX.
Canalis capit
ſphæram pilæ paruæ magnitudine.
Ferreo
baculo dum exoneratur, ſuſtinetur, caudá­
que continetur: vnius hominis onus ac ma­
china: cæterùm ob craſſitudinem mirum in
modum valida, nec minus tuta.
Aliud, in
quo cauitas ampla iuxta foramen: varij mo­
dioli cauitati imponuntur, omnes eiuſdem
magnitudinis, quorum canales canalibus
machinæ è directo correſpondent, vt muta­
tis modiolis non concaleſcat machina.
Vi­
dimus hæc Papię Principis Saxoniæ inuen­
ta.
Fiunt ( vt dixi) è Cyprio ære maiores, ſed
tutiſſimæ è ferro, vnde nunc minores om­
nes: maiores tamen ex ferro efficere opero­
ſum eſt, ob id pleræque è Cyprio ære.
Tor­
no minores, maiores liquato metallo pla­
ſtices opera: inde etiam torno.
Fiunt au­
tem typi pro fingendis machinis plerunque
è tribus fruſtis, quoniam ex vno fingere ni­
mis eſſet difficile, quando vel ſic etiam gra­
ue ſit.
Pars vna canalis, ſecunda embolus
maſculus, tertia ſedes.
Ipſa verò machina
plerunque ex vno conſtat fruſto.
Vidi etiam
ex duobus conſtantem, ac tornatili vitæ al­
teram altera ab imo alligatam.
Materia (vt
dixi) æs Cyprium factitium.
Conſtat ære
ipſo, & ſeptima fermè parte plumbi nigri
vel candidi, vel aurichalco.
Sed impetus

tanti ratio in pyrio puluere eſt.
Hic conſtat
ex tribus partibus halinitri, & duabus ſali­
gnei carbonis, atque vna ſulphuris: conue­
nitque magnis machinis.
Sed mediocribus
halinitri partes decem, ſalignei carboni
tres, ſulphuris duæ.
Paruis verò halinitri
partes decem, carbonis lignorum nucis
auellanæ abſque nodis, tum ſulphuris, par­
tem vnam ſingulorum.
Contundantur hæc
ligneo malleo, madefacta priùs aqua putei,
ne ignem dum tunduntur concipiant.
Sunt
qui acetum addant, qui ardentem aquam,
ac ſiccent in ſole, ſed non tundunt tunc: fa­
cilè enim ignem poſſent concipere.
Verùm
tota cura eſt, vt omnia ſic à terrena parte
expurgata ſint, maximè halinitrum, vt to­
tum ardeat, nec quicquam ſuperſit.
Dein­
de, vt ad tenuiſſimas partes redigatur, ſic
enim partes partibus optimè hærebunt: hoc
fiet, ſi ſæpiùs contundatur, madeſcat, ſic­
cetúrque.
Tertiò, vt cùm perfectus fuerit,
in ſole ſiccetur: nam iuxta ignem apponere
periculoſiſſimum eſt.
Ergo iam tanti effectus

cauſa quæratur.
Impoſitus hic puluis in ma­
chinam, ſphæruláque obducta, adiecto ab
imo machinæ extrinſecus igne illicò fermè
totus àccenditur, ac maius quàm centuplum
ſpatium occupare nititur: quòd enim exi­
guus puluis in vola manus non minus quàm
centuplum ſpatij occupet, experimentum
oſtendet, cùm ſi quantum eſt granum milij,
ex hoc puluere accendatur, locum nucis ig­
ne compleat.
Oſtendit & ratio: nam ignis
rara materia ac tenuis magnis limitibus
continetur, cùm terra & puluis ſolida ſint
ac denſa.
Itaque accenſus iam puluis cùm
in arcto ſit, violenter excutit machinam
vndique, nec aliubi faciliorem exitum in­
ueniens, quàm vbi ſphærula vi incluſa fuit,
eam magno conatu elidit, primò per canalis
ſpatium, inde ea ſeruata vehementia foràs
expellit, & continuato inde impetu ſpatia
terrarum longa ſuperat, & obuia quæque
euertit ac diruit.
Par eſt etiam cum magno
ſtrepitu hæc fieri, cùm ignis ille affatim &
tanto impetu exeat, & aërem repentè con­
cutiat.
Ipſa quoque ſphærula ſtridulum

quendam ſonum, dum aërem velox diuidit,
excitat.
Tum verò halinitrum, & omne ſa­
lis genus, ſpontè etiam in libero igne po­
ſitum non leuem crepitum excitat.
His tri­
bus cauſis, ſed prima præcipuè, dum exo­
neratur machina, fragor tantus, ac tonitru
non abſimilis excitatur.
Sed ſi puluis non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index