Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 403 > >|
1dum cribratur neceſſe ſit ob manuum mo­
tum ac brachiorum patere foramina, quan­
tum diduci brachia valent, eaque cauſa fa­
rinæ non paruam partem partem perire.
Ac­
cedit, quòd lineum cribrum cum ſolum tre­
mat, non adeò atteritur, imò longè minus
qui dum farina ab hominibus cribratur:
nam illos concutere, vt ſolent, cribrum ve­
hementer eſt neceſſarium.
Facit & ad com­
pendium, quòd farina exquiſitius excutitur,
vt furfur omninò purum ſit.
Hæcque omnia
citra domus fœditatem, & hominum iactu­
ram atque incommoda.
Natura etiam in­
ſtrumenti duplicem, aut triplicem farinam
diſtinguente, guod ab operariis niſi conie­
ctura incerta primò, deinde etiam inſtabili,
fieri non poteſt.
Aër cur non
ſentiatur.
Sed ad aëris tractationem reuertamur,
motuum omnium violentorum iam abſolu­
ta narratione.
Itaque aërem vſque ad cœ­
lum extendi iam docuimus, purioremque
illius partem æthera vocari: ſed neque æ­
ther, nec aër ob ſubſtantiæ puritatem ſenti­
ri poteſt.
Cauſa factum eſt hoc animantium,
nam ſi colores haberet, quæ viderentur, ta­
lia apparerent.
Vt enim per viridia conſpi­
cilia inſpicienti omnia videntur viridia: ita
ſi aër coloris particeps eſſet omnia eiuſdem
coloris eſſe viderentur.
Similiter ſi odorem
haberet, omnia eodem odore infecta vide­
rentur.
Similiter ſi acrem ſaporem, aut dul­
cem præ ſe ferret, dulcia omnia aut acria
viderentur.
Eodem modo calidus ſi quan­
doque euadat, vt in æſtate, omnia vt cali­
da videantur, efficit.
Ea ratione nox ſonos &
ſtrepitus leuiſſimos etiam detegit: quoniam
die aër non eſt omninò expers ſoni.
Ergo
omnia vt poſſet ſuſcipere, ſapores, odores,
ſonos, colores, & calidum ac frigidum, ea­
que vt decet ſenſibus repræſentare, omnium
natura expers factus eſt.
Qualitatibus au­
tem cùm ſubiacet primis, alteram oppoſi­
tam refugit: atque hoc indicium eſt eorum
quæ iam diximus, qualitates ipſas per ſeip­
ſas agere.
Hyeme enim aër qui efflatur cùm
calidus ſit, in rotundam cogitur figuram,
ab ipſo calore ſiquidem, non ab aëris natu­
ra: etiam aër frigidus non cogitur, nec ca­
lidus in calidum locum inſpiratus.
Sed cur in
rotundam figuram?
quòd ea cùm ſit capa­
ciſſima, etiam ſit robuſtiſſima, & etiam quo­
niam ſolo puncto læſuræ cauſæ ſe exponat:
ob id pugnaturi, ictumque excepturi, ac
pondus ſubituri, in rotundam figuram ſe
totos colligunt, Vibrata enim procul maio­
re impetu colliduntur: at quæ extra rotun­
ditatem ſunt, procul magis vibrantur: plus
enim à centro diſtant, quod hypomochlij
vice habetur.
Hic intercluſus corrumpit ani­
mata anima carentia conſeruat: liber autem,
quæ anima carent, corrumpit: quæ anima­
ta ſunt, conſeruat.
Exedit enim anima
carentia motu, ideoque perflato loco illa
corrumpit, animalium calorem repurgat

ac refrigerat.
Sed recluſus dum non moue­
tur, quæ à putredine abſunt illæſa conſer­
uat, quia motu carens non exedit.
Sed ani­
malia, & quæ putreſcere poſſunt, immotus
manens, atque ideo putreſcens, corrum­
pit, occidit, putrefacit.
Adeò verò corrum­
pitur aër concluſus ac immotus, vt cum M.
Antonini Imperatoris milites Auidij Caſ­
ſij in Seleucia Babyloniæ arculam in Apol­
linis templo inuentam aperuiſſent, aurum
ſperantes inuenire, aër exiens adeò com­
putruerat, vt totam regionem peſte affece­
rit.
Inde ventis delatus in Græciam, at­

que inde etiam Romam, peſtilentiam eam
excitauit, quæ humani totius generis par­
tem fermè tertiam abſumpſit.
Inficitur &
metallicis exhalationibus, vnde in fodina­
rum puteis perpetuò flabellis agitatur: ali­
ter & lumina extingueret, & eos qui in­
tus ſunt ſuffocaret.
Motu igitur aër pur­
gatur, & ad propriam ac puram redit na­
turam.
Cur aër hye­
me in rotun­
dam figuram
cogitur.
Aëris con­
trariæ vires.
Peſtis ex ar­
cula aperta.
Simili ratione frumenta ſub terra reclu­

ſa, aërem vitiant, indeque viciſſim ab illo
vitiantur.
Et licet ſerius in Germania, ob
aëris frigiditatem, attamen & ibi poſt
aliquot annos corrumpuntur.
Seruantur &
diutiùs eadem cauſa ſub terra quam ſupra.
In Gallia verò etiam in multos annos ſeptis
in medio ariſtis, & circumpoſitis denſata
congerie ſtipulis, ita vt latioris columnis
ſpeciem referant, inde ſuperinducto tugu­
riolo denſite tuta manent ab animalibus aë­
reque ipſo, tugurio ab aqua, geminareque
prohibentur ipſis ſtipulis annexis: omnia
enim ſemina ea parte pullulant, quæ exorta
ſunt, indicio ſunt fabæ.
Sed & quædam
perflatis locis videntur tutiora, non quia
aër conſeruet, ſed quia frigidior quum
ſit, adeò non corrumpit.
Pleraque enim
perflata, maximè edito loco, ſunt con­
cluſis frigidiora.
Fiunt & aëris corruptio­
nes ob terræmotus.
Reſeratus enim aër,
qui multis latuerat ſeculis, dum emergit,
peſtem magnam afferre ſolet: ob id ma­
gnos terræmotus, peſtilentiæ graues ſubſe­
qui ſolent.
Fiunt & ob putredines, velut
poſt magnas clades, poſt inundationes, &
locuſtarum interitum.
Hæ quidem peſtilen­
tiæ ab aëre.
Quæ autem fiunt poſt famem,

alterius ſunt generis.
Mira tamen peſtis va­
rietas: nam referunt autores fide non in­
digni, Conſtantinopoli ( olim Byzantium
dicebatur ) peſtem obortam, qui huius erat
generis, vt qui laborarent, aut quibus mor­
bus imminebat, viderentur ab alio homine
cædi: perturbatique hoc errore morieban­
tur.
Interim nec videbant, nec audiebant,
ſed velut attoniti, aut lymphati ſenſibus ac
mente excutiebantur.
Febreque ac tuſſi cum
laborarent, calor tamen & color haud mu­
tabatur.
Tubercula variis in locis pro ho­
minum natura apparebant.
Tandem veterno
alij, alij inedia conficiebantur.
Quidam etiam
ob ſitim in puteos ſe præcipitabant.
Cer­
tum eſt, fuiſſe genus certum abſceſſus in
cerebro, quandoquidem contagio non pro­
pagaretur.
Certum eſt, tot fermè eſſe modos
peſtis, quot tempora.
Nulla tamen peſtis vl­
tra triennium ſæuit.
Cauſa multiplex eſt.
Prima, quia ſi tamdiu ſæuiat, non habet fer­

mè in quos ſæuiat.
Deinde, aër ipſe cùm le­
uiſſimæ ( vt dictum eſt ) ſit ſubſtantiæ, vlte­
riorem putredinem pati non poteſt.
Oſten­
ſum eſt enim ſuperius, quæ computrue­
tint, non amplius eſſe putrida.
Accedit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index