Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1nimium comprimatur, aqua ſubſiſtit. Ea­

dem ratione plumbea lamina lata aquæ ſu­
pernatat: nam deſcendendo partes, quæ in
medio ſunt, non habentes, quò diffugiant,
nimium comprimerentur: vel ſi antè di­
labantur, vacuum relinqui in medio ne­
ceſſe eſt: non poteſt igitur vllo pacto deſ­
cendere, niſi ad vnam partem priùs incli­
netur.
Situla aqua
plena circun­
uoluta
cur
non effunda­
tur.
Plumbea, la­
mina lata ſi
æqualiter
aqua inſi­
ſtat, mergi
cur non poſ­
ſit.
Quòd igitur à raritate fiant hæc, & quo­
modo, oſtenſum eſt.
Operæpretium autem
erit, vt demonſtremus, hos motus à vacuo
nulla ratione fieri poſſe.
Hoc autem infrà per
exquiſitas rationes declarabitur.
Nunc autem
ſufficiat tantum declaraſſe ſenſibili quodam
experimento, quantum ad rationem inſtru­
mentorum docendam ſufficiat.
Nam ſi fatiſ­
cant rimis machinæ, iam nullus vacui metus
eſt, & tamen trahunt, ſed tantò debilius, &
maiore difficultate, quantò hiant magis.
Hócque fundamento machinæ omnes con­
ſtant, quæ alioquin ab indiuiſibili quadam
ratione pendêrent, eſſétque ob id omnes ſta­
tim inutiles, vel ſaltem non diuturnæ.
In non
exactis ergo operibus atque vetuſtis manet
etiam vſus: fruſtatio verò pro erroris magni­
tudine.
Attractio igitur à forma fit, quæ dum
metuit aliam conſequi raritatem, ne pereat,
quantum poteſt, reſiſtit.
Oſtendimur enim
ſuperiùs, mutata ſubſtantia atque denſitate,
mutari quoque formam.
Quòd ſi metu vacui
fieret attractio, quaſi conſentiente vniuerſo,
eſſet hæc attractio infinita, ſed non eſt, ve­
rùm pro quantitate formæ, & elementi ac
inſtrumenti continentis.
Nam canalis paruus
aquam modicam haurit, nec trahit plumbi
magnam molem.
Indicio igitur hoc eſt, à
forma fieri hanc attractionem, & pro viribus

eius atque magnitudine.
Eſt & tertia conie­
ctura, quòd plana quæ non fatiſcunt, attamen
diſiunguntur.
At hoc fieri nequiret, niſi ad­
miſſo vacuo.
Inter plana igitur quæcunque
dum clauduntur, aër intercipitur, qui vetat
plana diſiungi quoad licet.
Sed cum (vt dixi)
pro ſui robore ſolùm impediat, maiore nixu
vincitur.
Solùm illud obiicies, quòd à minore
aëre minùs hæc diſiunctio impediretur, at
magis tamen impeditur.
Vt enim magis pla­
na ad vnguem coierint, eò minùs aëris inter­
cipitur, & tamen eò difficilius diuelluntur.
Sed cauſa eſt, quia magis neceſſe eſt aërem
illum à propria forma recedere, quò magis
rareſcit.
Conſequitur enim, vt dictum eſt, alia
ſubſtantia quædam, & noua generatio, quæ
vt à priore magis recedit, eò maiore labore
conficitur.
At dices: Aëre rarefacto, quid aliud
poteſt generari quàm ignis?
Ignis autem ca­
lidiſſimus: at inter plana nulla eſt manifeſta
caliditas, imò frigus.
Sed non eſt ignis ſeu
æther calidus: hoc enim inferiùs declarabi­
tur.
Quod enim humidum eſt, ſi attenuetur,
non in ignem, ſed in ætheris tranſit natu­
ram: aër autem humidus, & æther minimè
calidus eſt.
Confeſtim verò alio in ingredien­
te aëre, fit mixtio.
Plana iun­
cta quomodo
diſiungi poſ­
ſint.
Hæc ſatis ſint de his motibus duobus prio­
ribus, tum quiete, quæ ab eis fit, exempla,
cùm hîc non ſit præſentis inſtituti de ma­
chinis loqui, ſed in duodecimo libro de Rerum
varietate.
His ad vnguem tot exempla ex­
plicaſſe ſufficiat, quot etiam modos: ſex enim
modis ſena ſufficiunt exempla.
Ergo grauia
deorſum moueri, leuia ſursùm, palàm eſt.
Sed ſuperaddunt quidam ne hoc contenti,
leuia grauibus velle ſupereſſe, vnde etiam
aër ſi ſub aqua exiſtat, quamvis in propria
regione, ſuperiùs tamen emergere nititur: vt
in vrceis manifeſtum eſt, cum ſemipleni ver­
tuntur: & in veſica aëre plena, quæ aquæ im­
merſa eſt.
Sed non eſt hic motus alius à pri­
mo: nam aqua ipſa cum ſit in ſublimi, cona­
tur, deſcendere, & ad illius deſcenſum aër ne
nimium conſtringatur, aſcendit.
Sed in ve­
ſica, quæ in flumine eſt, cum aër ſit in loco
aquæ, aſcendere nititur: igitur ſufficiet vna
ratio motus in elementis ad locum ſunum.
Quòd autem aqua veſicam impellat ſursùm,
non aër aſcendat, patet, quoniam veſica ſub
terra poſita non aſcendit.
Quod verò dubitatione magis dignum eſt,
id eſt: Quomodo aqua tantùm aſcendat,
quantùm deſcendere poteſt, dum à motu ra­
ritatis adiuuatur: id ipſum plenius exemplo
patebit.
6[Figure 6]
Quomodo
aqua tantum
aſcendat,
quantum
poteſt deſ­
cendere.
Vas ſit aqua plenum, cuius ſupremum E,
imum F, in quo canalis A B C.
Sit autem
CD, linea æqualiter à finitore diſtans, ſecun­
dùm quem libella ducitur.
Impleatur autem
canalis ABC, aqua, & emittetur aqua per
C, dico, quòd exhauriet quicquid eſt aquæ
ſupra C D, lineam: nihil autem eius quod
eſt infra C D, lineam, ſed canalis plenus
pendebit, & vas vſque ad CD, aqua plenum
conſpicietur.
Hoc itaque ſic eſſe, declarat
exemplum.
Forſan quis dicat, hæc ad aquæ
tractationem debuiſſe transferri: ſed non
oportuit, quandoquidem ſeu aqua, ſeu vino,
oleo, lactéve vas plenum fuerit, nihil inter­
ſit.
Itaque huius experimenti potiùs ratio
reddenda eſt.
Aqua igitur quæ ſupra C D,
eſt, quum tanta ad vnguem ſit, quæ aſcendit,
quanta eſt illa, quæ ex C, effunditur, ſeu ca­
nalis latior ſit in C, quàm in A, ſeu arctior,
quia ſemper totus canalis ad vnguem ple­
nus eſt, leuior eſt aqua, quæ effunditur
per C.
Quòd verò leuior ſit aqua in parte
ſupra C D, quàm in C, cauſa eſt, quia
aqua ſupra C D, deſcendere appetit, vt ſit
inferior illa, quæ eſt in C, igitur compri­
mit aquam, & in canalem impellit.
Quæ
autem eſt infra C D, non appetit eſſe in C,
altiùs eſt loco eius, ideo non vult aſcende­
re.
Sed aqua, quæ effluit ex C, non præ­
bet conſiderandi cauſam, cùm tamen ſit hu­
milior ipſa aqua, quæ in vaſe continetur:
quia attractio illa non fit, niſi continuita­
tis ratione: continuitas pendet ex ratione ra­
ritatis, quæ nulla eſſe poteſt, aqua iam
egrediente os canalis C.
Denique tota hæc
contemplatio abſoluitur hoc argumento,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index