Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1
Ferrugineus
magnes quas
habeat vi­
res.
Lib. 2. Me­
tal.
tract. 3,
cap.6.
Cauſæ no­
uem experi­
mentorum
ferruginei
magnetis.
Cur in horo­
logiis non
eadem ſit li­
nea pyxidis
& meridiei.
Horologia,
quæ lineam
meridiei abſ
que pyxide
oſtendunt.
Nuper verò inuenta ſunt horologia, quæ
abſque pyxide, & horas, & Meridiei lineam
oſtendunt: nam ſupra, ante, & à lateribus,
cùm eandem ſemper horam referant, & di­
uerſa ratione, fieri non poteſt, vt alter idem
contingat, quàm cùm ſemper meridiei li­
neam media horologij fuerit conſtituta: Ad­
mirabile ſanè Germanorum inuentum.
At
verò de Herculeo lapide, quod ab Oriente
ad dextram inflectatur, cauſa alia non eſt,
quàm ſitus lapidis.
Lapis autem ea parte vires recipit, quo­
niam ortum ſtellæ in cauda Vrſæ minoris,
quæ quinque partibus orientalior eſt Polo
mundi, reſpicit.
Verùm ratione oppoſita, non
à ſtellis Auſtralibus, ſed ab eadem cauſa Vr­
ſæ, ſed ortu ſuo pars in magnate, quæ Au­
ſtrum reſpicit, vires acquirit: ita fit, vt lapis
hic contrarius habere vires habeatur.
Nihil mirum eſt igitur, ortam eſſe
ſuſpicionem Theamedis, quòd ferrum re­
pellat, cùm magnes ſit.
Res autem ita ſe
habet.
Magnetis pars vna ferrum ad Boream,
altera ad Auſtrum (quemadmodum dictum
eſt) impellit: quòd ſi pars quæ ad Auſtrum
dirigitur, ferro quod partem Borealem petit
applicetur, inſita inimicitia illud maiore im­
petu propellit à ſe, quàm ferrum ad Auſtrum
tendens trahat: & rurſus pars Magnetis, quæ
Boream reſpicit, applicata ferro ea parte qua
Magnetem ad Auſtrum tendentem tetigit à
ſe repellit.
Simile ferrum, atque ad eandem
partem tendens ad ſe trahit vehementer,
Magnetis expers ferrum mediocriter.
Cauſa
huius luce ipſa clarior eſt: nam diſſimilia re­
pelluntur, ſimilia trahuntur.
Itaque non iam
ferrum abigitur ab vllo lapide Herculeo,
ſed vt particeps contrariæ qualitatis, aut
quoniam cuſpis alterius lateris ſimili ma­
gnete contacta eſt: vnde dum illa trahitur,
reliqua fugatur.
Ergo ſi ferri vtraque cuſpis
à Boreali parte tangatur, vtraque ab Auſtra­
li repelletur, quaſi totum ferrum propellat.
Sunt qui affirment, partem in eo lapide eſſe,
quæ ad Orientem, & aliam quæ rurſus ad
Occidentem ferrum impellat: de quo nihil
certi afferre poſſunt.
Verùm ſimili ratione
qua ferrum à magnete, aut trahitur, aut im­
pellitur, ſimili etiam ratione à ferro, cui ma­
gnes contactu inhæſerit, ferrum aliud, aut
trahitur, aut impellitur.
Dico cuſpis ferri
magnetis parte Auſtrali illita, ferro fixo cuſ­
pidem aliam à ſe propellit, quæ in æquili­
brio poſita Borealem partem magnetis conti­
gerit.
Atque eadem ratione magnetis fruſtu­
la à magnete trahuntur, cùm vires ferri ma­
gnes, aut illius fruſta combiberint.
Itaque
non magnes magnetem trahit, ſed ferrum
magneti hærens occultè.
Accedit his tot præclaris partibus, quòd
magnes ſub tabula poſitus, ferrum ſuper ta­
bulam in æquilibrio poſitum, quanquam
interpoſita tabula, celerrimè circumagit, non
ſine leui aſtantium admiratione.
Vnde peluis
lignea aqua plena ſuperponitur tabulæ, in
ea nauicula collocatur, tenuiſſimis tabellis
compaginata, ſine ferro, ſed glutine tantùm:
in prora muliercula formoſa flexa remo na­
uiculam agens, ita vt illius nauiculæ motu
remus moueatur, & cùm eo mulieris imago:
ſub pede poſtremo mulieris clauiculus lato
capite, cuius pars illa latior, pileus vocata,
promineat è tabula, ſic figatur, vt lateat ſub
prora, nec tamen aquam tangat: optimi tan­
dem magnetis fruſtulum capiti virgæ lineæ
ex abiete, vel cornu inſeratur, qua circumdu­
catur lapis ipſe ſub tabula poſitus, atque ſic
ſuppoſito magnete claui capiti producetur
nauis lapidis motu quocunque voles, vide­
bitúrque his qui virgam non poſſunt conſ­
picere imago illa quaſi animata, nauim quo­
cunque velis circumagere, ac ducere, audien­
ti quidem ac remiganti ſimilis: non igitur
materia ipſa tranſit, ſed aliquid ſpiritui ſi­
mile: nam tabula impediret motum, cùm cor­
pora ſe inuicem nequeant penetrare.
Statua quæ
quolibet fer­
ri videtur.
Simili ratione Dæmon reſponſa dabit.

Fit ſtatua parua ex orichalcho coronati viri,
aurea veſte, cùm cornibus in capite, facie,
pedibus ac manibus nigris, pedes ac manus
gryphis.
Huic imagini ſceptrum ex ferro
diligenter inaurato, ac viribus magnetis im­
buto, in dextra manu collocetur.
Sedeat ima­
go hæc ſuper ſolio ex ære ſplendenti, aut cæ­
ruleo.
Toti fabricæ vitrum in forma colum­
næ circumponatur, vt quandoque tale in
manibus habuerim ſolidum, vel ſi placet
inane & ſolum ſolio vitrum iungatur.
Inde
ſuſpendatur machina tenui filo ad perpen­
diculum, vt pro arbitrio poſſit circumuolui.
Deinde in cacumine elegantis virgæ con­
ſtituto occultè fruſto magnetis virga mota
ad partes interrogetur imago.
Pulchræ virgæ
ignotæ notæ, ac characteres tum figuræ
adiiciuntur.
Poteſt & magnes annulo aureo

abſcondi.
Eodem exemplo ſtatuam ſuper al­
tare collocabimus è leuiſſima materia, atque
in ea ferrum magnetæ imbutum, lapis au­
tem magnes ea parte muri collocetur, vt cùm
ferrum illum reſpiciat facies imaginis con­
uertatur ac ſacrificium.
Veriſimile autem eſt
talibus technis, nondum hominibus adeò
ſolertibus, ſacerdotes antiquos plebi ignaræ
ſæpius illuſiſſe.
Dæmon vt
reſponſum
dare videa­
tur.
Statua ſem­
per reſpiciens
ſacrificium.
Succedit ferrugineo magneti candidus, &

creagus, quaſi ſi carnem ducens: experimen­
tum eſt quòd labiis hæret leuis, & venis
quibuſdam diſtinctus, rarus etſi, tamen
etiam nunc inuenitur, cùm nihil voluerit
nobis natura occultum eſſe.
Trahitur for­
ſan ſiccus ab humido, hærétque labiis,
non alia ratione quàm feſtucæ ſolent ſuc­
cino.
Magnes car­
neus.
Non abſimilis huic videtur magnes alius,

cuius ego experimentum tale vidi.
Attule­
rat Laurentius Guaſcus Cheraſcius, prouin­
ciæ Turonenſis medicus empiricus, his die­
bus hunc lapidem, pollicebatúrque poſſe, ſi
vel ſtylum, aut acum tangeret, carnem to­
tam abſque vllo dolore penetrare: quòd cùm
nobis, vt par eſt, ridiculum videretur, rem
experimento in meis contubernalibus con­
firmauit.
Ego tandem, vt tam incredibilis rei
periculum facerem, acum ipſam priùs lapidi
affricatam cuti adiutorij brachij inutili, ſen­
ſique primò leuiſſimam punctionis imagi­
nem: pòſt cùm totum muſculum quaſi di­
rectà penetraret: acum quidem in profun­
dum, quà pererrabat penetrare ſentiebam,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index