Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1 68[Figure 68]
LIBER OCTAVVS.
De Plantis.
NOBILIORES metallicis
plantæ ſunt, atque in his quæ­
dam ſenſus imago relucet.
Etenim & odiſſe, & amare
plantas, & membra habere
functionibus opportuna, ſatis clarum eſſe

puto.
Nam vitem oderunt olea, ficus, caules,
atque adeò, vt frequentes ſatæ apud eam
vinum in vappam vertant: & cucumis oleam
fugit, & vlmum diligit vitis.
Sic Myrtus
iuxta punicam malum conſita, eam fructuo­
ſiorem reddit, ipſa odoratior, vtraque mi­
rum in modum læta prouenit ac luxuriat.
Vna tamen eſt cauſa generalis, cur plantæ
quædam aliis ſibi vicinis pernicioſæ ſint:
nam cum Solis calore, & humido terræ lu­
xurient, neceſſe eſt arborem omnem opacam
noxiam eſſe aliis, tum etiam multifidæ radi­
cis: nam multifida radice exhauritur humor
vitalis, quo planta vicina atque imbellis ali
debet: vmbra verò refrigerantur, & plantæ,
& ſolum, vt tabeſcere ob id ipſæ videantur
arbores, aut herbæ, quæ vmbræ ſubiacent.
Itaque nux noxia eſt vtroque vitio: conſita
habet enim folia, & multiplicem radicem:
ficus verò prægrandia.
Animaduerti dum
hæc ſcriberem triticum iuxta ſepem in agro
natum, humile, aridum ac rarum, & mini­
mè fruticoſum fuiſſe, cum ſeps humilis, &
rara orientem aut occidentem Solem, nec
diu tamen, nec ex toto prohiberet.
Ergo
generalia hæc, alia quidem (vt diximus)
propria.
Plantarum
odium, &
amicitia.
Plantarum
genera.
Genera plantarum quatuor, arbores fru­
tices, ſuffrutices, herba.
Arbor eſt, cuius
truncus aut denuò, aut perpetuò vireſcit, &
ad egregiam peruenit magnitudinem, vt
pyrus.
Frutex, cuius truncus manet, ſed non
in iuſtam creſcit magnitudinem, vt roſa, &
myrtus.
Suffrutex, qui & ipſe manet trunco,
ſed tamen herbarum magnitudinem non
excedit, vt bruſcus.
Herba, quæ caule caret,
vt aizoum, id eſt, ſemperuiua, & ſaluia: vel
caulem in ſingulos annos mutat, vt fœnicu­
lus.
Poteſt & quintum genus addi medium
inter herbam, & fruticem, velut ruta: hæc
enim arboreſcit quandoque, quandoque her­
ba manet.
Quòd etiam cauli contigit. Caulis
verò maximè capitatus creſcit in immen­
ſum, vt in Pannonia.
Sed arte arbores, her­
bæque tum fructus creſcunt plurimùm, vt
punica, & citonia, tum perſica.
Et ex oleribus
quæcunque virent, etiam hyeme, in fruticem
induſtria tranſeunt.
Sed nullum aptius ruta,
vt de qua Ioſephus Hebræus ſcriptum reli­
querit, vidiſſe ſe in Machæro Iudææ rutam,
quæ proceritate, & magnitudine nulla ficus
planta eſſet inferior.
Vidimus & nos in vi­
ridario medici Mediolani rutam, quæ mul­
torum annorum beneficio in arbuſtum tran­
ſierat.
Itaque manifeſtum eſt, plantas, neque
ob magnitudinem, neque viuacitatem ſpe­
cie differre.
Sed neque ob id, quòd folia ma­
gnitudinem non eandem retineant, vel quòd
huic perpetua, illi decidua ſint, aut quòd flo­
ris colos non vnus ſit, aut quòd ſterilis ſit
altera, reliqua fructum ferat.
Ergo planta­
rum diſcrimen ex quatuor rebus ſumendum,
quarum præcipua eſt facultas, ſeu vis: vires
enim à forma proueniunt: forma autem eſt,
quæ ſpecies ipſas diſtinguit.
Fieri enim mul­
tò minùs poteſt, vt ſalix ſit vitex, quàm vt
aſinus ſit bos, tametſi ſalix, ac vitex frondi­
bus, & cortice ſint ſimiles.
Nam vitex calida
eſt, & ſicca in tertio ordine.
Indico eſt pri­
mùm, quòd flatus diſcutiat, & quòd prima
inter arbores floreat: cùm ſalix humida ſit ac
frigida, ſeróque floreat, & flatum gignat.
Produnt etiam odores temperiem. Ergo quæ­
cunque eiuſdem ſpeciei ſunt, etiam ſi alte­
rum in India, reliquum in Scythia naſcatur,
eiſdem viribus præcipuis neceſſariò partici­
pant.
Ideò abſurdum eſt credere, eiſdem
plantis diuerſas atque contrarias vires ineſſe,
vt diuerſis eaſdem, aliámque eſſe rationem
plantarum, & animalium.
Secunda diſcrimi­
nis ratio ab odore, tertia à ſapore ſumenda
eſt: quarta verò, quæ & ipſa præcipua, à fi­
gura foliorum, florum, fructus, ſtipitis, corti­
cis radicum, denique totius plantæ.
Nam
quod ad magnitudinem attinet quænam ar­
bor ceraſo procerior?
Sunt tamen ex illis Ma­
cedonicæ vocatæ, palma non altiores.
Itaque
dubitatio ea ceſſat, quæ olim de bugloſſo, &
boragine habita eſt.
Nam cum forma, &
viribus, odore atque guſtu penè pares ſint,
vtraſque ſub eadem ſpecie collocari debere,
palam eſt.
Etenim cùm propter vires nomina
illarum quæramus, palam eſt apud medicum
illas eodem nomine dignas cenſeri debere,
quæ eiſdem viribus præditæ ſint: herbario
non item, ſed iuxta figuræ rationem, me­
dico verò non.
Sed vbi iam hæc duo con­
ſenſerint, reliqua etiam adeſſe neceſſe eſt.
Erga ipſa rerum natura potiùs, quàm Dioſ­
coridis verba ſunt exploranda: is enim
quanquam egregius fuerit in dignoſcendis
medicamentis, & diligentiſſimus in tractan­
dis, & clariſſimus in explicandis, fuit tamen
doctrinæ genere empiricus, diſciplina verò
miles, & cuius ſcripta ad poſteros multis
vitiis macula tranſierint.
Vnde tot illorum
contentiones, vt iam pudeat inconſtan­
tiæ.
Exploranda ſunt igitur medicamen­
ta non à nominibus, aut magnitudine, vel
colore, aut fœcunditate, aut his, quæ
pro regionum varietate mutantur, ſed à vi­
ribus atque figura, odoréque ac ſapore.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index