Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1non omnia quæ maximo cum periculo ha­
bentur, & difficillimè, optima ſint.
Auxit
hanc opinionem ſuperſtitio gentis, quæ ( vt
dixi ) maxima ſemper fuit & ruditas: nam
nullus populus adeò à diſciplinis abhorruit
vt Iudaicus, totus in ceremonias ac legem
intentus.
Neque ergo mirum tantùm po­
tuiſſe Baaram, nam nec tutum omninò eſt
nunc napellum effodere.
Compara modò
ſpeciem plantarum, & regiones, & alimen­
ta, quid probabilius eſſe poteſt quàm, quòd
miraculi loco hucuſque, aut fabulæ habi­
tum eſt?
Nihil mirum verò ali plantam bi­
tumine, nam & ſulphure alitur.
Narrat Ari­
ſtoteles, in ſulphureis fontibus herbas puſil­
las gigni: flantibus enim ventis ab ære exci
dit fæs, quam vocant auripigmentum, ea pu­

treſcit, & ideo herba oritur.
Propagantur
enim plantæ quinque modis, ſemine, radi­
ce, ſtolonibus, ablaqueatione ac putredine,
quam caſum meritò poſſumus appellare.
Se­
mine quidem pleræque, vt abies & larix: ra­
dice, vt glycyrrhiza ac lilium.
Lymphaticæ
plantæ.
Baara radix
admirabilis.
Herbæ in
aquis ſul­
phureis naſ­
centes.
Modi gene­
rationis plan­
tarum
.
Liliarum hi­
ſtoria.
Eſt autem lilio tanta viuacitas, vt ſurculi
eius ſuſpenſi radicem emittant.
Exiſtimat
autem Theophraſtus lachrymam cogi, & ex
lachryma propagari: quod verius eſt.
Nodi
quoque huius plantæ ſub camino ſuſpenſi,
abſque foliis etiam, inde ſiccati obruuntur
fæce rubentis vini, ſepultique in ſimo cum
eadem fæce flores edunt purpureos.
Seruati
quoque botri in vaſis fictilibus, vel toto an­
no quum aqua tepida perfuſi fuerint, flo­
rent.
Neque id mirum: cauſa enim omnium
vna eſt, humidum ſcilicet valde pingue.
In­
dicio eſt, quòd in cubiculis flores quaſi toto
menſe ſeruantur, & quòd lenta quaſi humo­
ris ſubſtantia eſt.
Pulcherrimus flos hic vel
ipſo Deo teſte: candidiſſimus ſpontè.
Sed &
iridis flos in Italia quandoque candidus.
Quædam plantæ omnibus modis propagan­
tur, vt olea & ficus, quæ ſola inter nobilioris
fructus plantas, non floret.
Sed ſpontè naſci
omnes plantas poſſe docuimus, quoniam
concoctio vbique & ſola anima ſtirpes in­
digere videntur.
Sol autem anima eſt. Surcu­
lo prouenit ſalix, ſed & vitis.
Ablaqueatio­
nis genus eſt, & peculiare quoddam viti,
quum ſepelitur in biennium truncus, effuſa­
que radice à priore præſcinditur.
Idem fieri
docent veteres ex arbore in arborem.
Con­
ſtat igitur pingui humido nutriri plantas,
quod & inferiùs docebimus.
Sed vt ad odorata reuertar, lilia, nardus &

crocus ex eorum ſunt genere.
Italica nardus
ſuffrutex eſt foliis roriſmarini longioribus,
anguſtioribus, craſſiuſculis, mollioribus, odo­
ratis: flos paruus admodum inter cæruleum
ac purpureum.
Truncus & rami lignoſi, vi­
ret hyeme: hæc ſi ſit grauior, moritur.
Ea
tamen quam vocamus Indicam, alterius ge­
neris eſt.
Nardus enim illa non hæc ſed plan­
ta ſui generis, odoris ſuauitate nomen ade­
pta: caret enim ſpica.
Communia omnibus
folia anguſta ob ſiccitatem, odorque iucun­
dus.
Eadem cauſa eſt omnibus plantis folia
amittendi frigus ipſum: ob id in frigidis re­
gionibus obducta ramis & trunco palea, ra­
dicibus equi fimo, tota arbore in hypocauſto
collocata, non ſolùm illarum ſeruari nihil
mirum eſt, folia ne decidant, ſed arbores, &
fructus edere.
Seruantur & ſpontè calidio­
ribus, ſiccioribuſque plantis etiam apud nos
folia (vt dixi) nardo, rorimarino, ſaluiæ, iu­
nipero, lauro, cupreſſo: buxo verò ob ſolam
vehementem ſiccitatem, mediocremque ca­
liditatem, amara enim eſt.
Sed in India, quòd
calidiſſima ſit regio, nulli arbori folia deci­
dunt, præterquam ſiliquæ, quam vocamus
caſſiam.
Hanc conſtat cùm radices mittat
ſubtus ad aquam vſque, natura eſſe frigi­
dam, & humidam triplici ratione: exhau­
ſerit enim copioſius humidum, abeſt pluri­
mùm à Solis calore radix, & frigore aquæ
quam tangit, perfrigeratur.
Nardus.
Vt verò ex foliorum natura differentiæ

ſumantur in plantis, earum quinque ſunt
genera.
Quædam enim perpetua, ſed non ea­
dem virent fronde, velut laurus, & me­
dicæ mali omnes ſpecies.
Succreſcentibus
enim aliis, primæ decidunt.
Aliæ eadem ſem­
per fronde virent, vt palma eſt: eſtque id
rariſſimum.
Quædam ſemper virent, at non
eiſdem foliis neque ramis, vt ſaluia & ai­
zoum.
Nonnullæ, vt ceraſus iiſdem manenti­
bus foliis & ramis frondem amittunt.
Quæ­
dam etiam truncis exuuntur, vt fœniculus.
E quibus quædam prorſus intereunt, vt
cucurbita.
Tot igitur genera accepiſſe
oportet.
Folia arbo­
ribus cur de­
cidant.
Sed vt ad odorata redeam: croco radix
bulboſa, copioſa, viuax, folia porracea, ſed
adeò anguſta vt capillata dici poſſint.
Cau­
lis maculoſus: flores coloris vinoſi, colchicis
ſimiles in quorum medio ſtamina croci
flammea ſurgunt.
Erat & olim balſamus
in pretio.
Conſtat fuiſſe arbuſtum ſanſuci
quidem folio, atque ex eodem genere fer­
mè, nec vlla res propior, iaſemino planta
non valde abſimili.
Sed periiſſe arbuſta om­
nia penitus, affirmat Petrus Martyr Ange­
rius ciuis noſter, legationis vice functus pro
regibus Hiſpaniarum apud Sultanum Ægy­
pti dominum, annis abhinc penè quinqua­
ginta.
Referunt alij adeò propagatum, vt
paſſim in hortis Chairi habeatur.
Sed cur
Angerius regibus ſuis, quibus opus inſcri­
bit, mentiatur, aut in re tanti momenti oſci­

tauerit, non video.
Illud ſatis conſtat om­
nium teſtimonio, etiam eorum qui propa­
gatum eſſe volunt, iam ab eo tempore ne­
que fructum, neque lignum, nedum ſuc­
cum illum celebratiſſimum ad nos defer­
ri: vnde verum balſamum interiiſſe exiſti­
mandum eſt, ſuppoſitum verò eius loco plan­
tam aliam, incolarum ambitione, vel aua­
ritia.
Balſamum.
Porrò iaſemini flos candidiſſimus eſt at­
que odoratus, alius cœleſtis, luteus alius, quem

vidiſſe me memini.
Vere florere cum roſis,
aliiſque coronariis ſolet: vidi tamen qui
Septembri menſe, ex Hiſpania aduectum.
Frutex eſt, ſed diſtentus, & pertractus, alli­
gatuſque: quamvis exilis, arbores æquat ma­
gnitudine: neque tamen è ſerpentium ge­
nere eſt, cùm ei non ſint capreoli, vt viti,
brioniæ, cucurbitæ, neque radicoſa arbos,
vt hedera.
Vnde facilè in erectam arborem
cura non magna atque elegantem tranſire
poſſet.
Folio viridi, molli, tenui, ſubnigro,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index