Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1nactus eſt promuſcidem: & ſi licet dicere
dentes, illos adeò magnos, & adeò exte­
teriùs prominentes.
Eadem dico de delphi­
ne.
Sed iam aliò properat oratio: nec mo­

ram pateretur, niſi hoc vnum occurreret
quod nuper dixi, ſcilicet, cur mulæ ſint
ſteriles.
Fatigat hoc Ariſtotelem, cæte­
roſque philoſophos, nos minimè in hoc
quæſito laboramus.
Declaratum enim ſu­
prà eſt, quæcunque generationem habent
imperfectam, eſſe ſterilia: at cùm ſemen
equi aſinique multum diſſideant, adeò vt
ſint in terminis extremis eorum quæ ſi­
mul ad generandum conuenire poſſunt,
liquet quæ generantur ex horum commi­
ſtione eſſe ſterilia.
Minus autem his canes
Indicos, qui è tigride, & cane generantur:
minus etiam lyciſcas, è cane & lupo geni­
tas.
Similiter & laconicos ex vulpe & ca­
ne: nam hi cùm parentum naturæ parum
diſſideant, prolifici ſunt, & in alteram
parentum ſpeciem tranſeunt continua ſuc­
ceſſione.
Quod equidem fieri non poſſet,
ſi mulæ aliqua propria cauſa ſumpta, ex
parentum diſſimilitudine ſterileſcerent.
Sed
eſt, vt dixi, cauſa hæc communis omnibus,
quæ generatione imperfecta procreantur,
ſeu ex putredine, ſeu multum diſſidente na­
tura ſeminis maris à ſanguine fœmellæ.
Vn­
de ex hoc generalis cauſa ſterilitatis habe­

tur.
Cum enim ſemina maſculi fœminæque
intra limites temperamenti fuerint, genera­
tio fit, & quod naſcitur prolificum eſt.
Si
verò ambo ſemina contrariis fuerint qua­
litatibus generabunt, ſed quod generabi­
tur, ſterile erit.
Si verò ſimili laborent in­
temperie, nihil generabunt.
Sunt & ſteriles,
in quibus virga non erigitur.
Hic autem, ſi
natura contingat, parentibus ſenibus ſunt
geniti.
In quibuſdam ſemen vitioſum eſt,
vt in his quibus auulſi ſunt teſtes.
Permu­
tantur igitur hac commixtione ſpecies, ac
deſinunt eſſe.
Forſan ex hoc genere erant
alces, quos fuiſſe Cæſaris ætate certum eſt:
at nunc an ſint, & quid ſint, incertum eſt.
Similiter & cameli Indici Pauſaniæ tempo­
ribus pardis colore, & varietate ex toto ſi­

miles: at nunc, aut nulli ſunt, aut rari ad­
modum: inconſtans enim ( vt dixi) eſt cu­
iuſque imperfecti animalis generatio, natu­
raque.
Sed iam tempus eſt, vt his relictis,
ad genus perfectiorum animalium ( hæc au­
tem digitos habent in pedibus, non vngu­
las) tranſeamus.
Perfectiora verò nobis ini­
tium dabunt.
Camelus
magis omni­
bus aliis
animalibus
videtur ho­
minum cau­
ſa factus.
Cur anima­
lia nobiliora
formam ha­
beant pro­
priam aliis
omnibus
abſimilem.
Mulæ cur
ſteriles.
Sterilitatis
cauſa.
Cameli In­
dici.
Perfectiores autem in hoc genere canes
ſunt, atque hi è lupis olim ortum habue­
runt.
Cùm verò efferantur, primò quidem
in agreſtes, inde in lupos, ſicut & lupi ci­
cures poſt multas generationes in canes
tranſeunt.
Vnde lyciſca è lupo caneque nec
obſtat vocis varietas, quandoquidem in
occidentalis Indiæ Hiſpana inſula canes ex

toto muti ſint, quantò magis vlulare poſ­
ſunt, cùm etiam aliqui canes domeſtici
vlulent, tametſi inter oſtenta habeatur.
In­
dicio quoque eſt canes è luporum genere
eſſe, rabies, vtriſque communis morbus,
atque pernicioſiſſimus: ſed tamen in lupo
etiam grauior, ac prorſus immedicabilis,
adeò vt furens lupus ad ſexaginta animalia
diuerſi generis occiderit, in quibus homi­
nes erant plus quàm viginti: nec quiſquam
euaſit, qui ab eo læſus eſſet, neque animal
vllum, cùm etiam equus vix vngue, non
dentibus ſcalptus perierit: niſi vir quem
multis vulneribus confecerat.
Cauſam fuiſ­
ſe credo, quòd illi multus effluxerit ſan­
guis.
Eſt autem rabies morbus ex putredine
ſicca: ob id in fero animali, & ſponte ſua
iam ſicciore, ſæuior.
Omnis tamen rabies,
vbi ad aquæ timorem peruenerint, inſana­
bilis eſt.
Vnde Ouidius:
Nec formidatis vlla medetur aquis.
Derabie
Miſcetur canis vulpi & tigridi commu­
nibus filiis, qui vtriuſque referunt formam.
Nam cùm tempora geſtationis vteri conue­
nerint, miſceri poſſunt, vt in arboribus di­
ctum eſt, & cibus communis extiterit.
Alo­
peca è cane ac vulpe, quem vidi, maſculus
erat & mutus, neſcio an tales ſint omnes.
Hoc animal ingenioſiſſimum videtur natu­
ra homini conſultò copulaſſe, quòd ſemper
natura ſimilia ſimilibus nectere nitatur, &
morum ſimilitudo pariat, ac retineat amici­
tiam.
Grauis enim eſſet canis homini, ni
adeò ſolers natura eſſet: amatur ob diligen­
tiam & ingenium, quibus placet.
Ferociſ­
ſimi, & robuſtiſſimi maximique ſunt in

Corſica inſula, tum ob aërem, humido enim
creſcunt quæ natura ſunt ſicca tum ob
exercitationem & educationem.
Caput ha­
bent maximum, corporis comparatione,
quod etiam magum eſt.
Cibus, pugna, aër,
educatio, natura illos immutant, adeò vt

ſpecie differre videantur.
Docentur odiſſe
genera quædam hominum, vt quondam
Rhodi Turcas, Bezerillus Indos.
Hic erat
canis, qui homines Indos ab Hiſpanis diſ­
cernebat, autore Gonzalo Fernando Ouie­
do.
Humanis carnibus maximè efferantur, &
ſenſum ſupra naturam acuunt: vt ille doctus
eſſet, volentes ducere, nolentes lacerare,
proſtratis parcere.
Quod illi in Dei volun­
tatem & indulgentiam transferunt, ego vel
cibo humanæ carnis tribuo, vel vſui, vel
potius dæmonum auxilio.
Neque enim pla­
cere Deo tantam crudelitatem mihi perſua­
ſerim.
Hic vocem pugnantium, retrahen­
tiumque intelligebat, doctus, & digito vel
nomine demonſtratos aggredi, lacerare,
trahere.
Canes acer­
rimi.
Canis mi­
rabilis ſen­
ſus.
Naſci animalia, hominum moribus ſimi­
lia, in ſingulis fermè regionibus, edocet in
Lithuania Roſomacha, ſeu Gulo animal
quantitate canis, facie felis, dorſo & cauda
vulpis: pedes & vngues aſperi, ac firmi,
tum dentes.
Atque adeò vt canes qui lupos
non reformidant, ab eis abſtineant.
Pellis
albicat fuſco admiſto, variaſque formas li­
neis quibuſdam deductis exprimit.
Eiuſmodi
videre licet in his pannis, qui ex Aſia ad­
uehuntur, vocanturque Zambeloti.
Conſtant
hi ( vt fertur) caprarum pilis, vndulato ope­

re.
Tales figuras natura finxit in gulonum
pellibus, quæ vbi calorem conceperint, re­
tinent: ſtatim verò concipiunt: ob id tum
propter pulchritudinem, tum rarietatem
principum geſtamen eſt.
Quamvis ſomnia
fera immittant.
Nam & inſidias moliri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index